Bible

 

Hoschea 13:10

Studie

       

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 722

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

722. "Ut postquam pepererit, fetum ejus devoraret." - Quod significet ut destruerent doctrinam illius ecclesiae in primo ejus ortu, constat ex significatione "fetus", quem mulier paritura esset, quod sit doctrina ecclesiae; quod haec intelligatur per "filium masculum" quem peperit, videbitur in articulo mox sequente: et ex significatione "devorare", quod sit destruere; praedicata enim sequuntur sua subjecta; quum "draco" est subjectum, tunc praedicatum ejus est "devorare", at cum doctrina ecclesiae est subjectum, tunc praedicatum ejus est destruere; inde est quod destruere hic per "devorare" significetur; quod significetur destruere in primo ejus ortu, est quia dicitur quod "postquam mulier pepererit, fetum ejus devoraret." Quod "devorare" et "comedere" etiam alibi significet destruere, quando dicitur de "feris", per quas significantur falsa et mala, constat apud Ezechielem,

"Surrexit unus de catulis" leonis, qui "juvenis leo factus est", qui "didicit rapere rapinam, hominem devoravit" (19:3, 6):

"hominem devorare" significat intellectum veri ac intelligentiam destruere.

Apud Hoscheam,

"Occurram illis sicut ursus orbatus, .... et comedam eos.. sicut immanis leo, fera agri diffindet eos" (13:8);

apud Danielem,

"Ecce bestia... similis urso", cui "tres costae in ore inter dentes", cui dictum, "Surge, devora carnem multam" (7:5).

Praeterea in lingua Hebraea multis in locis dicitur "comedere" pro consumere, perdere et destruere:

- Ut apud Jeremiam,

"Comederunt Jacobum, comederunt eum, et consumpserunt eum, et habitationes ejus devastarunt" (10:25; et alibi).

  
/ 1232  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2625

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2625. ‘Ad tempus statum’: quod significet cum rationale 1 esset tale ut reciperet, constare potest a significatione ‘temporis’: bina sunt quae dum homo vivit in mundo, apparent essentialia, quia sunt propria naturae, nempe ‘spatium’ et ‘tempus’; inde vivere in spatio et tempore, est vivere in mundo seu 2 natura, at haec bina nulla fiunt in altera vita; apparent usque in mundo spirituum tanquam aliqua, ex causa quia spiritus recentes a 3 corpore ideam naturalium secum habent, sed usque dein percipiunt quod non spatium et tempus ibi sint, sed pro illis status, et quod spatiis et temporibus in natura, status in altera vita correspondeant; spatiis status quoad esse, et temporibus status quoad existere: de spatio aut loco videatur n. 1274, 1379, 1380, 1382:

[2] inde unicuique potest evidens esse qualem ideam habere possit homo, dum in mundo seu natura est, de illis quae sunt alterius vitae, ac de pluribus arcanis fidei; quod non prius illis credere velit quam per illa quae sunt in mundo, immo per sensualia, capiat; is enim non aliter autumare potest quam si exueret ideam spatii et temporis, magis si ipsum spatium et tempus, quod prorsus nullus fieret, et sic quod ei nihil residuum foret ex quo sentire et cogitare posset, nisi quoddam confusum incomprehensibile; cum tamen prorsus contrarium est; angelica vita est talis, quae omnium sapientissima et felicissima.

[3] Haec causa at quod per ‘aetates’ in Verbo non significentur in sensu interno aetates sed status, ita in hoc versu per ‘senectutem’ non senectus; tum quod per ‘numeros’ non numeri, sed quidam status in specie, ut per numerum ‘centum annorum’ de quo in sequentibus: ex his nunc constare potest quod per 4 ‘tempus statum’ significetur status cum rationale tale esset ut reciperet.

[4] Quod ipsam rem attinet, nempe, quod esset et existeret ex unitione Divini spiritualis cum Divino caelesti Domini, Divinum Rationale, cum dies completi essent ut exueretur humanum, et cum rationale tale esset ut reciperet, quae in sensu interno significantur per ‘concepit et peperit Sarah Abrahamo filium senectuti illius, ad tempus statum’, sciendum quod in intima rationalis incipiat humanum, videatur n. 2106, 2194; et quod Dominus successive progressus sit ad unionem Humanae Essentiae cum Divina, et Divinae cum Humana, n. 1864, 2033, 2523 et hoc propria potentia, n. 1921, 2025, 2026, 2083: per continuas tentationes et victorias n. 1737, 1813, 1690: et per continuas revelationes ex Suo Divino n. 1616, 2500: et hoc tandem ut expulerit omne humanum maternum n. 1414, 1444, 2574 et quod sic Humanum Suum quoad Rationale Divinum fecerit, secundum illa quae in hoc versu: inde patet quomodo intelligendum, cum dies completi sunt ut exueretur humanum et cum rationale tale esset ut reciperet:

[5] aliqua idea ejus rei haberi potest ex illis quae fiunt apud eos qui regenerantur; caelestia quae sunt amoris et spiritualia quae sunt fidei, non simul sed successive illis implantantur a Domino, et cum per illa rationale hominis tale factum est ut recipere possit, tunc primum regeneratur, ut plurimum per tentationes in quibus vincit; haec dum fiunt, sunt dies completi ut exuat veterem hominem et induat novum; de regeneratione hominis videatur n. 677, 679, 711, 848, 986, 1555, 2475.

Poznámky pod čarou:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

2. The Manuscript inserts in.

3. The Manuscript has e.

4. The Manuscript inserts hic.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.