Bible

 

Hoschea 13:1

Studie

       

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 6118

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

6118. ‘Dicendo, Da nobis panem’: quod significet 1 supplicationem de sustentatione vitae spiritualis, constat a significatione ‘dare’ cum praedicatur de pane, quod sit sustentare; et ex significatione ‘panis’ quod sit vita spiritualis; per ‘panem’ enim in specie significatur bonum amoris et charitatis, at in genere significatur vita spiritualis, nam tunc per panem intelligitur omnis cibus, ut n. 2165 ostensum est; et cum intelligitur omnis cibus in genere, est vita spiritualis, nam cibus in genere est in spirituali sensu omne bonum amoris et quoque omne verum fidei; haec duo sunt quae faciunt vitam spiritualem.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.