Bible

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 8941

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

8941. ‘Non aedificabis illos caesos’: quod significet quod non ex propria intelligentia, constat ex significatione ‘lapidum caesorum’ quod sint talia quae ex propria intelligentia, ‘lapides’ enim sunt vera, n. 8940, et illos secare seu aptare, est vera seu talia quae veris similia sunt excludere aut fingere ex proprio, seu ex propria intelligentia; quae enim ex proprio seu ex propria intelligentia excluduntur aut finguntur vitam habent ex homine, quae vita est nulla vita, nam proprium hominis non est nisi quam malum, n. 210, 215, 694, 874-876, 987, 1047, 5660, 5786, 8480; at 1 quod non ex proprio sed ex Divino, id vitam in se habet, nam a Divino est omnis vita; agitur hic de cultu Domini ex vero, nam is cultus per ‘altare lapidum’ significatur, n. 8940.

[2] Vera ex quibus colendus est Dominus non nisi quam ex Verbo sumenda sunt, nam in singulis ibi 2 est vita a Divino; quando vera ex proprio sumuntur, spectant illa et pro fine habent dignitatem et eminentiam super omnes in mundo, et quoque possessiones terrae ac opulentiam super omnes, quare in se habent amorem sui et mundi ita omnia mala in complexu, n. 7488, 8318; at vera quae ex Verbo spectant et pro fine 3 habent vitam aeternam, et in se habent amorem in Dominum et amorem erga proximum, ita omnia bona in complexu; quando vera ex proprio seu ex propria intelligentia excluduntur, dominantur illa super vera quae a Divino, nam applicantur haec ad confirmanda illa 4 ; cum tamen contrarium erit, quod nempe vera a Divino dominatura sint, et quae ex propria intelligentia servitura. Quae ex proprio seu ex propria intelligentia, dicuntur vera, sed non sunt vera, modo apparent ut vera in externa forma, nam per applicationes ex sensu litterali Verbi et per ratiocinia reddantur veris similia; in interna autem forma sunt falsa; quaenam et qualia sunt illa, videatur supra n. 8932. 5

[3] Sunt in mundo bina religiosa quae sunt ex propria intelligentia 6 ; unum in quo amor sui et mundi omne est; hoc religiosum in Verbo vocatur Babel; est intus profanum ex amore sui et mundi, et extus est sanctum ex Verbo, quod applicuerunt ad confirmandum; alterum religiosum est in quo lumen naturae omne est; qui in illo sunt nihil agnoscunt pro vero quod non capiunt; quidam ex hoc religioso agnoscunt Verbum, sed applicant ad confirmandum, ita ad serviendum; quidam autem non agnoscunt Verbum, sed hi Divinum ponunt in natura 7 , nam lumen eorum quia est naturae, in naturam cadit, nec illustrari potest a luce caeli, quia Verbum, unde omnis illustratio, rejiciunt; qui ex hoc aut illo religioso sunt in inferno sunt, quia 8 expertes vitae caelestis sunt quam nec recipere possunt quia rejecerunt Verbum 9 ; et qui eorum applicuerunt Verbum ad confirmandum, Verbum nihili fecerunt in corde, sed quia valuit auctoritate in vulgo, usi sunt eo pro illo servitio ut figmenta ex propria intelligentia per id valerent 10 . Ex his constare potest quid in sensu spirituali significat quod altare non ex lapidibus caesis aedificandum esset.

[4] Per ‘lapidem caesum’ etiam significatur id quod ex propria intelligentia in sequentibus locis':

apud Esaiam,

Ut cognoscant populus Ephraim, et habitator Samariae, propter elationem et superbiam cordis, dicendo, Lateres ceciderunt, et lapide caeso aedificabimus, 9:8, 9 [KJV 9, 10]:

apud Jeremiam,

Etiamsi clamo et vociferor, obstruit preces meas; circumsepsit vias meas lapide caeso, semitas meas evertit, Threni 3:8, 9:

apud Amos, Quoniam conculcatis attritum, et onus frumenti rapitis ab eo, domos lapidis caesi aedificabitis, sed non habitabitis in iis, 5:11;

ibi ‘lapis caesus’ pro talibus in rebus fidei quae ex propria intelligentia.

[5] Quia illa 11 per ‘lapidem caesum’ significabantur, idcirco altare primo exstructum in terra Canaane a filiis Israelis postquam 12 transiverunt Jordanem, a lapidibus non caesis exstructum est, nam per ‘transitum super Jordanem’ repraesentabatur introductio in regnum Domini, quae fit per vera fidei 13 ; de illo altari ita apud Joschuam, Aedificavit Jehoschua altare [Jehovae] Deo Israelis in monte Ebal, quemadmodum praecepit Moscheh servus Jehovae filiis Israelis, Altare lapidum integrorum super quos non moverat ferrum 8:30, 31; 14 Deut. 27:1-8.

[6] Templum Hierosolymae pariter 15 ex lapidibus integris non caesis aedificatum est, de quo ita in libro Primo Regum, Quoad ipsam domum, cum aedificaretur, lapide integro, prout allatus, aedificata est; nam malleus aut 16 securis, ulla instrumenta ferri, non audita sunt in domo cum aedificaretur, 6:7;

per ‘templum’ enim Domini 17 repraesentatus est Dominus quoad Divinum Verum; quod 18 Dominus per templum repraesentatus sit, docet Ipse, Joh. 2:19, 21, 22, et quod quoad Divinum Verum, erat quia id ibi docebatur; quare etiam aedificatum est ex lapidibus, nam per ‘lapides’ significabatur Divinum Verum 19 , n. 8940; inde etiam Ipse Dominus vocatus est ‘Lapis Israelis’, n. 6426.

[7] Ex his 20 nunc patet quid lapis altaris, ut et 21 quid lapis templi significabat, tum quid quod lapides integri essent, et non caesi, quod nempe religio formanda sit a veris ex Domino, ita ex Verbo 22 , et non ex propria intelligentia. Quae ex propria intelligentia sunt, ita quoque describuntur apud Esaiam,

Sculptile fundit artifex, et conflator auro obducit illud: et catenas argenti conflat; artificem intelligentem quaerit ad praeparandum sculptile, 40:19, 20;

‘sculptile’ pro religioso quod ex proprio, quod datur adorandum sicut Divinum, n. 8869, ‘artifex’ pro illis qui ex proprio excludunt et fingunt; ut appareant veris 23 similia, describitur per quod ‘auro obducat illud, [et] catenas ex argento conflet, 24 artificem intelligentem quaerat’:

[8] apud eundem,

Formatores sculptilis omnes vanitas; omnes socii ejus pudefient, et fabri ipsi: fabricat ferrum forcipe, et operatur carbone, et malleis acutis format illud; sic operatur illud per brachium roboris sui: 25 fabricat ligna, extendit filum, et describit illud amussi; facit illud in angulos suos, et circulo definit illud, ut faciat in forma viri, juxta pulchritudinem hominis, ad habitandum in domo, 44:9, 11-13 26 ; etiam hic describitur religiosum quod ex propria intelligentia:

similiter apud Jeremiam,

Statuta gentium vanitas illa; siquidem lignum de silva excidit, opus 27 manuum fabri per securim; argento et auro exornat illud; clavis et malleis firmat, 10:3, 4:

et quoque apud Hoscheam,

Nihilominus nunc addunt peccare, et faciunt sibi fusile ex argento; in intelligentia sua idola, opus artificum totum, 13:2.

Religiosum quod ex propria intelligentia excluditur et non ex Verbo, intelligitur in sensu interno per ‘idola, deos alienos’, per ‘fusilia’, et per ‘sculptilia’, nam quae ex proprio non aliud sunt; sunt enim in se mortua, et quoque adorantur sicut viva.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. Verbi

3. The Manuscript places this after habent.

4. The Manuscript inserts, ita serviunt Divina.

5. In the Manuscript this sentence was written on a separate sheet which has not been preserved.

6. proprio

7. naturam faciunt Divinum

8. qui ex hoc religioso sunt, et qui ex illo, extra coelum sunt et in inferno, nam

9. The Manuscript inserts unde vita.

10. proprium per id valeat

11. talia

12. cum

13. The Manuscript inserts, nam ea docebunt.

14. The following word or phrase appears in the first edition but not in the Manuscript.

15. Pariter etiam Templum Hierosolymae

16. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

17. Hierosolymae

18. The Manuscript inserts Ipse.

19. per quos Verum Divinum significabatur

20. inde

21. tum

22. ex Veris e Verbo, ita ex Veris ex Domino

23. The Manuscript inserts ex bono.

24. The Manuscript inserts et, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition.

25. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

26. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

27. The remainder of this chapter in the Manuscript has not been preserved.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9192

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9192. ‘Sacrificans diis’: quod significet cultum falsorum ex malo, constat ex significatione ‘sacrificare’ quod sit cultus; quod ‘sacrificare’ sit cultus, est quia sacrificia erant primaria cultus apud populum Israeliticum et Judaicum, n. 923, 6905, 8680, 8936; et ex significatione ‘deorum’ quod sint falsa, de qua n. 4402 fin. , 4544, 7873, 8941. Cultus falsorum ex malo dicitur quia opponitur cultui verorum ex bono, nam omnis cultus pro normis habet doctrinalia, quae sunt vera quatenus ex bono sunt et falsa quatenus ex malo; nam vera habent essentiam et vitam suam a bono, et vicissim illa suam mortem a malo.

[2] Sed cum hoc ita se habet: sunt qui in genuinis veris sunt, sunt qui in non genuinis veris, et 1 sunt qui in falsis; et tamen illi qui in genuinis veris sunt saepe damnantur, et qui in non genuinis veris, et quoque qui in falsis, saepe salvantur; hoc ut paradoxon apparebit plerisque, sed usque veritas est; ipsa experientia id confirmavit, nam visi sunt in inferno qui prae aliis docti fuerunt in veris ex Verbo et ex doctrina Ecclesiae suae, tam antistites quam alii, et vicissim visi sunt in caelo qui in non veris, etiam qui in falsis, tam Christiani quam gentiles;

[3] causa quod illi in 2 inferno essent, erat quod quidem in veris quoad doctrinam fuerint 3 , sed in malis 4 quoad vitam; et quod hi in caelo essent, erat quod quidem in non veris quoad doctrinam sed usque in bono quoad vitam fuerint; aliqui recentes spiritus cum quibus loqui datum est mirati sunt quod illi qui docti fuerunt prae aliis in Verbo et in doctrina Ecclesiae suae, inter damnatos 5 essent, quos tamen crediderunt futuros lumina in caelo, secundum haec apud Danielem,

Intelligentes splendebunt sicut splendor expansi, et justificantes multos sicut stellae in saeculum et aeternitatem, 12:3;

sed illis dictum est quod ‘intelligentes’ sint qui in vero sunt et vera docent, et quod ‘justificantes’ qui in bono sunt et ad bonum ducunt, et quod ideo Dominus dixerit quod Justi fulgebunt ut sol in regno Patris sui, Matth. 13:43;

quod ‘justitia’ dicatur de bono, et sic ‘justi’ qui in bono sunt, videatur n. 2235.

[4] Porro dictum est quod docti illi quoad doctrinam, sed mali quoad vitam, sint qui intellecti a Domino apud Matthaeum, Multi dicent Mihi in illa die, Domine, Domine, nonne per nomen Tuum prophetavimus, et per nomen Tuum daemonia ejecimus, et in nomine Tuo 6 multas virtutes fecimus? sed tunc confitebor illis, Non novi vos; discedite a Me, operarii iniquitatis, 7:22, 23:

et apud Lucam,

Tunc incipietis dicere, Edimus coram Te et bibimus, in plateis nostris docuisti; sed dicet, Dico vobis, Non novi vos unde estis; discedite a Me, omnes operarii iniquitatis, 13:26, 27;

et quod 7 illi etiam intellecti sint per ‘virgines stultas, quae non oleum habebant in lampadibus’, de quibus apud Matthaeum,

Tandem venerunt illae virgines, dicentes, Domine, Domine, aperi nobis; ille vero respondens dixit, Amen dico vobis, Non novi vos, Matth. 25:11, 12 8 ;

‘habere oleum in lampadibus’ est bonum in veris quae fidei Ecclesiae, n. 4638; quod ‘oleum’ sit bonum amoris, videatur n. 886, 4582.

[5] Tum quod illi qui in non veris sunt, immo qui in falsis ex ignorantia, et tamen in bono et inde in affectione sciendi verum, intellecti sint a Domino, apud Matthaeum, Dico vobis quod multi ab oriente usque ad occidentem 9 venient, et accumbent cum Abrahamo, et Isaco, et Jacobo, in regno caelorum; filii vero regni ejicientur in tenebras exteriores, 8:11, 12:

et apud Lucam,

Venient ab ortibus et occasibus, et a septentrione et meridie, accumbentes in regno Dei; et ecce sunt extremi qui erunt primi, et sunt primi qui erunt ultimi, 13:29, 30;

quod gentiles qui in bono, tametsi ex ignorantia in non veris, recipiantur in caelum, videatur n. 2589-2604, 2861, 2863, 3263, 4190, 4197.

[6] Ex his nunc constare potest quod per ‘sacrificantes diis’ significentur qui in cultu falsi ex malo sunt, et quod illi sint qui devovebuntur, hoc est, ejicientur; falsa enim ex malo sunt mala in forma, nam malum cum se ostendit in luce ac se format, dicitur falsum; inde est quod qui in malo sunt quoad vitam, tametsi in veris quoad doctrinam, usque tamen in falsis sui mali sint: quod ita sit, se manifestat clare in altera vita; illi cum sibi relinquuntur, cogitant ex malo contra vera quae sciverunt et professi sunt, ita falsa; similiter faciunt iidem in mundo cum sibi relicti cogitant; tunc enim vel pervertunt vera, vel negant vera 10 , ad patrocinandum malis vitae suae; at qui in bono sunt et usque in non veris, immo qui in 11 falsis ex ignorantia, ut sunt plures intra Ecclesiam, et quoque plures extra Ecclesiam, qui gentiles vocantur, hi 12 spectant quidem sua falsa ut vera, sed quia falsa illa exeunt ex bono, 13 flectunt illa ad bonum, ideo nihil maligni illis inest sicut inest falsis quae a malo; et quia falsa inde sunt mitia et flexibilia, illi in facultate sunt recipiendi vera, et quoque recipiunt cum instructi ab angelis; falsa illa comparari possunt cibis ad visum immundis sed usque sapidis, at falsa ex malo comparari possunt cibis immundi, qui intus putidi sunt; vera autem ex malo comparari possunt cibis ad visum mundis sed qui intus maligni sunt et, si hypocrisis, venenati, 14 sicut Dominus docet apud Matthaeum, Vae vobis Scribae et Pharisaei, hypocritae! quia similes vos facitis sepulcris dealbatis, quae foris quidem apparent pulchra, intus vero sunt plena ossibus mortuorum et omni immunditie, 23:27.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts quoque.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The Manuscript places this after vitam.

4. malis altered to malo

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

7. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

8. The Manuscript inserts 2,

9. et occidente

10. The Manuscript places this after vitae suae.

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

12. illi

13. The Manuscript inserts et.

14

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.