Bible

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 8941

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

8941. ‘Non aedificabis illos caesos’: quod significet quod non ex propria intelligentia, constat ex significatione ‘lapidum caesorum’ quod sint talia quae ex propria intelligentia, ‘lapides’ enim sunt vera, n. 8940, et illos secare seu aptare, est vera seu talia quae veris similia sunt excludere aut fingere ex proprio, seu ex propria intelligentia; quae enim ex proprio seu ex propria intelligentia excluduntur aut finguntur vitam habent ex homine, quae vita est nulla vita, nam proprium hominis non est nisi quam malum, n. 210, 215, 694, 874-876, 987, 1047, 5660, 5786, 8480; at 1 quod non ex proprio sed ex Divino, id vitam in se habet, nam a Divino est omnis vita; agitur hic de cultu Domini ex vero, nam is cultus per ‘altare lapidum’ significatur, n. 8940.

[2] Vera ex quibus colendus est Dominus non nisi quam ex Verbo sumenda sunt, nam in singulis ibi 2 est vita a Divino; quando vera ex proprio sumuntur, spectant illa et pro fine habent dignitatem et eminentiam super omnes in mundo, et quoque possessiones terrae ac opulentiam super omnes, quare in se habent amorem sui et mundi ita omnia mala in complexu, n. 7488, 8318; at vera quae ex Verbo spectant et pro fine 3 habent vitam aeternam, et in se habent amorem in Dominum et amorem erga proximum, ita omnia bona in complexu; quando vera ex proprio seu ex propria intelligentia excluduntur, dominantur illa super vera quae a Divino, nam applicantur haec ad confirmanda illa 4 ; cum tamen contrarium erit, quod nempe vera a Divino dominatura sint, et quae ex propria intelligentia servitura. Quae ex proprio seu ex propria intelligentia, dicuntur vera, sed non sunt vera, modo apparent ut vera in externa forma, nam per applicationes ex sensu litterali Verbi et per ratiocinia reddantur veris similia; in interna autem forma sunt falsa; quaenam et qualia sunt illa, videatur supra n. 8932. 5

[3] Sunt in mundo bina religiosa quae sunt ex propria intelligentia 6 ; unum in quo amor sui et mundi omne est; hoc religiosum in Verbo vocatur Babel; est intus profanum ex amore sui et mundi, et extus est sanctum ex Verbo, quod applicuerunt ad confirmandum; alterum religiosum est in quo lumen naturae omne est; qui in illo sunt nihil agnoscunt pro vero quod non capiunt; quidam ex hoc religioso agnoscunt Verbum, sed applicant ad confirmandum, ita ad serviendum; quidam autem non agnoscunt Verbum, sed hi Divinum ponunt in natura 7 , nam lumen eorum quia est naturae, in naturam cadit, nec illustrari potest a luce caeli, quia Verbum, unde omnis illustratio, rejiciunt; qui ex hoc aut illo religioso sunt in inferno sunt, quia 8 expertes vitae caelestis sunt quam nec recipere possunt quia rejecerunt Verbum 9 ; et qui eorum applicuerunt Verbum ad confirmandum, Verbum nihili fecerunt in corde, sed quia valuit auctoritate in vulgo, usi sunt eo pro illo servitio ut figmenta ex propria intelligentia per id valerent 10 . Ex his constare potest quid in sensu spirituali significat quod altare non ex lapidibus caesis aedificandum esset.

[4] Per ‘lapidem caesum’ etiam significatur id quod ex propria intelligentia in sequentibus locis':

apud Esaiam,

Ut cognoscant populus Ephraim, et habitator Samariae, propter elationem et superbiam cordis, dicendo, Lateres ceciderunt, et lapide caeso aedificabimus, 9:8, 9 [KJV 9, 10]:

apud Jeremiam,

Etiamsi clamo et vociferor, obstruit preces meas; circumsepsit vias meas lapide caeso, semitas meas evertit, Threni 3:8, 9:

apud Amos, Quoniam conculcatis attritum, et onus frumenti rapitis ab eo, domos lapidis caesi aedificabitis, sed non habitabitis in iis, 5:11;

ibi ‘lapis caesus’ pro talibus in rebus fidei quae ex propria intelligentia.

[5] Quia illa 11 per ‘lapidem caesum’ significabantur, idcirco altare primo exstructum in terra Canaane a filiis Israelis postquam 12 transiverunt Jordanem, a lapidibus non caesis exstructum est, nam per ‘transitum super Jordanem’ repraesentabatur introductio in regnum Domini, quae fit per vera fidei 13 ; de illo altari ita apud Joschuam, Aedificavit Jehoschua altare [Jehovae] Deo Israelis in monte Ebal, quemadmodum praecepit Moscheh servus Jehovae filiis Israelis, Altare lapidum integrorum super quos non moverat ferrum 8:30, 31; 14 Deut. 27:1-8.

[6] Templum Hierosolymae pariter 15 ex lapidibus integris non caesis aedificatum est, de quo ita in libro Primo Regum, Quoad ipsam domum, cum aedificaretur, lapide integro, prout allatus, aedificata est; nam malleus aut 16 securis, ulla instrumenta ferri, non audita sunt in domo cum aedificaretur, 6:7;

per ‘templum’ enim Domini 17 repraesentatus est Dominus quoad Divinum Verum; quod 18 Dominus per templum repraesentatus sit, docet Ipse, Joh. 2:19, 21, 22, et quod quoad Divinum Verum, erat quia id ibi docebatur; quare etiam aedificatum est ex lapidibus, nam per ‘lapides’ significabatur Divinum Verum 19 , n. 8940; inde etiam Ipse Dominus vocatus est ‘Lapis Israelis’, n. 6426.

[7] Ex his 20 nunc patet quid lapis altaris, ut et 21 quid lapis templi significabat, tum quid quod lapides integri essent, et non caesi, quod nempe religio formanda sit a veris ex Domino, ita ex Verbo 22 , et non ex propria intelligentia. Quae ex propria intelligentia sunt, ita quoque describuntur apud Esaiam,

Sculptile fundit artifex, et conflator auro obducit illud: et catenas argenti conflat; artificem intelligentem quaerit ad praeparandum sculptile, 40:19, 20;

‘sculptile’ pro religioso quod ex proprio, quod datur adorandum sicut Divinum, n. 8869, ‘artifex’ pro illis qui ex proprio excludunt et fingunt; ut appareant veris 23 similia, describitur per quod ‘auro obducat illud, [et] catenas ex argento conflet, 24 artificem intelligentem quaerat’:

[8] apud eundem,

Formatores sculptilis omnes vanitas; omnes socii ejus pudefient, et fabri ipsi: fabricat ferrum forcipe, et operatur carbone, et malleis acutis format illud; sic operatur illud per brachium roboris sui: 25 fabricat ligna, extendit filum, et describit illud amussi; facit illud in angulos suos, et circulo definit illud, ut faciat in forma viri, juxta pulchritudinem hominis, ad habitandum in domo, 44:9, 11-13 26 ; etiam hic describitur religiosum quod ex propria intelligentia:

similiter apud Jeremiam,

Statuta gentium vanitas illa; siquidem lignum de silva excidit, opus 27 manuum fabri per securim; argento et auro exornat illud; clavis et malleis firmat, 10:3, 4:

et quoque apud Hoscheam,

Nihilominus nunc addunt peccare, et faciunt sibi fusile ex argento; in intelligentia sua idola, opus artificum totum, 13:2.

Religiosum quod ex propria intelligentia excluditur et non ex Verbo, intelligitur in sensu interno per ‘idola, deos alienos’, per ‘fusilia’, et per ‘sculptilia’, nam quae ex proprio non aliud sunt; sunt enim in se mortua, et quoque adorantur sicut viva.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. Verbi

3. The Manuscript places this after habent.

4. The Manuscript inserts, ita serviunt Divina.

5. In the Manuscript this sentence was written on a separate sheet which has not been preserved.

6. proprio

7. naturam faciunt Divinum

8. qui ex hoc religioso sunt, et qui ex illo, extra coelum sunt et in inferno, nam

9. The Manuscript inserts unde vita.

10. proprium per id valeat

11. talia

12. cum

13. The Manuscript inserts, nam ea docebunt.

14. The following word or phrase appears in the first edition but not in the Manuscript.

15. Pariter etiam Templum Hierosolymae

16. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

17. Hierosolymae

18. The Manuscript inserts Ipse.

19. per quos Verum Divinum significabatur

20. inde

21. tum

22. ex Veris e Verbo, ita ex Veris ex Domino

23. The Manuscript inserts ex bono.

24. The Manuscript inserts et, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition.

25. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

26. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

27. The remainder of this chapter in the Manuscript has not been preserved.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 8869

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

8869. ‘Non facies 1 tibi sculptile’: quod significet non ex propria intelligentia, constat ex significatione ‘sculptilis’ quod sit id quod non ex Domino sed ex proprio hominis; quod ex proprio intellectuali, significatur per ‘sculptile’, et quod ex proprio voluntario significatur per ‘fusile’; hoc aut illud pro deo habere seu adorare, est amare omne id super omnia quod ab ipso procedit; qui hoc faciunt, prorsus non credunt quod a Divino aliquid intelligentiae et sapientiae influat, tribuunt enim omnia sibi; cetera quae sibi eveniunt referunt ad fortunam vel ad casum 2 ; providentiam Divinam in talibus plane negant; putant [quod] si aliquid numinis sit quod adest, id sit in ordine naturae, cui ascribunt omnia; dicunt quidem ore quod aliquis Creator Deus impresserit talia naturae, sed usque corde negant aliquem Deum supra naturam; tales sunt qui sibi suaeque prudentiae et intelligentiae tribuunt omnia, et nihil Divino ex corde; et qui illorum se amant adorant sua, et ab aliis quoque volunt ut adorentur, immo sicut dii, aperte si non Ecclesia vetaret; hi sunt ‘formatores sculptilium’, ipsa sculptilia sunt quae ex proprio excludunt, ac volunt ut adorentur pro Divinis;

[2] quod illa per ‘sculptilia’ in Verbo significentur, constat ex locis ubi nominantur, ut apud Jeremiam,

Stultus factus est omnis homo a scientia, pudore affectus est omnis conflator a sculptili, quia mendacium fusile ejus, neque spiritus in eis, 10:14, 51:17;

quia per ‘sculptile’ significatur id quod non a Domino, sed a propria intelligentia procedit, ideo dicitur ‘stultus factus est omnis homo a scientia’, et ‘pudore affectus est omnis conflator a sculptili’; et quia in illis quae ex propria intelligentia excluduntur, nihil vitae spiritualis inest quae unice est a Domino, ideo quoque dicitur, ‘neque spiritus in eis’:

[3] apud Habakuk, Quid prodest sculptile, quia sculpsit illud fabricator ejus, fusile et doctor mendacii, quia fidit fabricator figmenti sui super hoc, cum facit deos mutos? non spiritus in medio ejus, 2:18-20;

hic ‘sculptile’ pro illis quae ex propria intelligentia excluduntur 3 , in quibus 4 nihil vitae a Domino:

[4] apud Jeremiam,

Siccitas super aquas ejus et exarescent, quia terra sculptilium illa, et de horrendis gloriantur; ideo habitant ziim cum iim 5 , et habitant in ea filiae noctuae, 50:38, 39;

ibi de Chaldaea et Babele; ‘siccitas super aquas et exarescent’ pro veris in quibus nihil vitae, ‘habitant ziim et iim, et filiae noctuae’ pro malis et falsis, ita illa quae mortis sunt intus; inde est quod dicantur ‘terra sculptilium’:

[5] apud Esaiam,

Formatores sculptilis omnes vanitas, et desideratissima illorum non prosunt, et testes sibi ipsi, non vident nec cognoscunt, 44:9-11;

‘formatores sculptilis’ pro illis qui excudunt doctrinas 6 quae non ex veris e Verbo sed quae ex propria intelligentia, de quibus dictum quod ‘desideratissima illorum non prosint 7 ’, et quod 8 ‘non videant nec cognoscant’; agitur ibi in sequentibus vers. 12-16 illius capitis de arte fingendi et per ratiocinia excludendi ex propria intelligentia, quae volunt ut agnoscantur pro Divinis; de quibus sic demum dicitur, Residuum ejus in deum facit, in sculptile suum, adorat illud, incurvat se, et tamen non cognoscunt neque intelligunt; et non vident oculi illorum, ut non intelligant corda illorum, vers. 9 17, 18; quod ‘non cognoscant, 10 non intelligant, et non videant’ pro quod 11 non vera et bona insint, nam omnia quae ex propria intelligentia exeunt intus non sunt vera ac bona sed falsa et mala, exeunt enim ex proprio illius; quod hoc radicitus malum sit, videatur n. 210, 215, 694, 874-876, 987, 1023, 1044, 1047, 1581, 3812 fin. , 4328, 5660, 5786, 8480 12 :

[6] apud eundem,

Cui assimilabitis Deum, et quam imaginem componetis cum Illo? sculptile fundit artifex, et conflator auro obducit illud, et catenas argenti conflat; destitutus oblatione lignum non putrescet eligit; artificem sapientem quaerit sibi, ad praeparandum sculptile, non commoveatur, 40:18-20;

‘sculptile quod fundit artifex’ pro doctrina falsa quae 13 ex proprio, ‘conflator auro obducit, et catenas argenti conflat’, pro quod per 14 ratiocinia faciat ut falsa doctrinae appareant vera 15 :

[7] apud eundem,

Ego Jehovah vocavi te in justitia, ad aperiendum oculos caecos, ad educendum e carcere vinctum, e domo claustri sedentes tenebris; Ego Jehovah, hoc nomen Meum, et gloriam Meam alteri non dabo, nec laudem Meam sculptilibus, 13:6-8;

ibi de Domino, quod ille ‘Jehovah’, et quod ab Ipso omnis sapientia et nihil ab homine; quod de Domino ibi agatur, patet; quod Ipse ibi [sit] ‘Jehovah’, etiam patet, nam dicitur quod ‘Jehovah vocavit Ipsum in justitia’, et dein ‘Ego Jehovah, hoc nomen Meum, et gloriam Meam alteri non dabo’; quod ab Ipso omnis sapientia quae vitae, significatur per quod ‘aperturus oculos caecos, et educturus e carcere vinctum, et e domo claustri sedentes tenebris’; quod nihil sapientiae ab homine, significatur per quod ‘laudem Meam non dabo 16 sculptilibus’.

[8] Per ‘sculptilia’ etiam significantur 17 quae propriae intelligentiae sunt in sequentibus his locis:

apud Esaiam,

Et venit currus viri, par equitum, et respondit, et dixit, Cecidit Babel, et omnia sculptilia confregit in terram, 21:9:

apud eundem,

Tunc immundum judicabitis tegmen sculptilium argenti tui 18 , et amictum fusilis auri tui 18 , disperges ea sicut 19 menstruatum, stercus vocabitur id, 30:22:

apud Jeremiam,

Quare ad iram provocarunt Me per sculptilia sua, per vanitates alienigenarum? 8:19:

apud Hoscheam, Vocaverunt seipsos, sic iverunt propter se ipsos; balibus sacrificant, et sculptilibus suffiunt, 11:2:

apud Moschen, Maledictus vir qui fecerit sculptile aut fusile, abominationem Jehovae, opus manuum artificis, Deut. 27:15.

Poznámky pod čarou:

1. facias, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

2. vocant fortunam vel casum

3. qui confidunt propriae intelligentiae

4. The Manuscript inserts tamen.

5. See Volume I, page 546

6. doctrinis

7. prosunt, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

8. The Manuscript inserts illi.

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

10. The Manuscript inserts et, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition.

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

12. pro quod non verum et bonum insint, nam omnia quae ex propria intelligentia prodeunt, sunt talia quae ipsius hominis sunt, ita falsa et mala

13. quia

14. per quod, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

15. illa quae ibi ut appareant bona et vera

16. det

17. The Manuscript inserts illa.

18. sui, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

19. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.