Bible

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 8934

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

8934. Vers. 21-23. Altare humi facies Mihi, et sacrificabis super illo holocausta tua et eucharistica tua, greges tuos, et armenta tua; in omni loco quo memoriam posuero nominis Mei, veniam ad te et benedicam tibi. Et si altare lapidum facias Mihi, non aedificabis illos caesos, quia si caelum tuum moveris super illo, et profanabis illud. Et non ascendes in gradibus super ad altare Meum, ut non reveletur nuditas tua super illo. ‘Altare humi facies Mihi’ significat repraesentativum cultus in genere ex bono: ‘et sacrificabis super illo holocausta tua et eucharistica tua significat cultum in specie secundum cujusvis statum vitae spiritualis: greges tuos et armenta tua’ significat bona interna et externa: ‘in omni loco quo memoriam posuero nominis fidei’ significat statum fidei in Dominum apud unumquemvis: ‘veniam ad te et benedicam tibi’ significat praesentiam Divini tunc et influxum: ‘et si altare lapidum facias Mihi’ significat repraesentativum cultus in genere ex veris: ‘non aedificabis illos caesos’ significat quod non ex propria intelligentia: ‘quia si caelum tuum moveris super illo’ significat si ex proprio: ‘et profanabis illud’ significat quod tunc nullus cultus: ‘et non ascendes in gradibus super ad altare Meum’ significat non elevationem ad interiora quae caelestia: ‘ut non reveletur nuditas tua super illo’ significat ideam cogitationis de illis sic falsis plenam, quae tunc manifestabitur.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Bible

 

Numeri 23:21

Studie

       

21 Non est idolum in Jacob, nec videtur simulacrum in Israël. Dominus Deus ejus cum eo est, et clangor victoriæ regis in illo.