Bible

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 7854

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

7854. ‘Super amaroribus’: quod significet per tentationum injucunda, constat ex significatione ‘amarorum’ seu ‘amaritudinum’ quod sint injucunda, hic quae tentationum; bonum enim innocentiae, quod per ‘agnum paschalem’ repraesentatur, non alicui appropriari potest nisi 1 per tentationes; per ‘azymum panem’ 2 tale bonum significatur, quod quia appropriatur per tentationes, statutum est ut ‘comederent illum super amaroribus’; et praeterea panis ille erat illis panis afflictionis, sicut manna, Deut. 8:15, 16, 16:3, 3 quia erat absque fermento, hoc est, absque aliquo falso ex malo, nam homo purum verum et purum bonum non sustinet. Quod injucunda significentur per ‘amara’, patet apud Esaiam,

Vae dicentibus de malo bonum, et de bono malum, ponentibus amarum in dulce, et dulce in amarum! Esai. 5:20 4 :

et apud eundem,

Cum cantu non bibent vinum, amara erit sicera bibentibus illam, 24:9.

Quod injucunda tentationum significentur per ‘amara’, patet ex his: in Exodo, Tandem venerunt ad Marah, sed non potuerunt bibere aquas prae amaritudine, quia amarae illae; murmuravit itaque populus contra Moschen, qui cum clamaret ad Jehovam, monstravit illi Jehovah lignum, quod projecit in aquas, et dulces factae sunt aquae; ibi posuit illi statutum et judicium, quod ibi tentaverit illum, 5 15:23-25: et quoque apud Johannem, Cecidit de caelo stella magna ardens sicut lampas, nomen stellae dicitur absinthium, multique homines mortui sunt ex aquis, quia amarae factae sunt, Apoc. 8:10, 11; ‘aquae amarae’ hic pro injucundis tentationum; ‘homines mortui ex aquis’ pro illis qui in tentationibus succubuerunt.

Poznámky pod čarou:

1. subeat

2. The Manuscript inserts etiam.

3. The Manuscript inserts ex causa.

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Bible

 

Deuteronomium 8:15

Studie

       

15 et ductor tuus fuit in solitudine magna atque terribili, in qua erat serpens flatu adurens, et scorpio, ac dipsas, et nullæ omnino aquæ : qui eduxit rivos de petra durissima,