Bible

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 3580

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

3580. ‘Et multitudinem frumenti’: quod significet inde bonum naturale; ‘et musti’ quod significet inde verum naturale, constat ex significatione ‘frumenti’ quod sit bonum, et ex significatione ‘musti’ quod sit verum; quae cum praedicantur de naturali, significant illa bonum et verum naturale, et tunc praedicantur de rationali ‘panis et vinum’, ‘panis’ quod sit caeleste bonum, videatur n. 276, 680, 1798, 2165, 2177, 3464, 3478; et quod ‘vinum’ sit spirituale, ita verum ex bono, n. 1071, 1798. Quod frumentum et mustum illa significent, constare quoque potest ab his locis in Verbo;

apud Haggaeum,

Clausi sunt caeli a rore, et terra clausa est a proventu suo, et vocavi siccitatem super terram, et super montes, et super frumentum, et super mustum, ... et super quod educit terra, 1:10, 11; 1 ibi ‘siccitas’ pro defectu roris et pluviae, ita pro defectu veri ex aliquo bono; ‘siccitas super frumentum’ est defectus boni, et ‘siccitas super mustum’ est defectus veri:

[2] apud Mosen,

Habitabit Israel secure, solitarius ad fontem Jacobi, in terra frumenti et musti, et caeli ejus stillabunt rorem, Deut. 33:28;

‘solitarius’ pro illis qui non infestantur a malis et falsis, n. 139, 471; ‘terra frumenti et musti’ pro Ecclesiae bono et vero:

apud Hoscheam,

Ero sicut ros Israeli, germinabit sicut lilium, et figet radices suas sicut Libanon; ibunt rami ejus, et erit sicut oliva honor ejus, et odor illi sicut Libani; revertentur habitantes in umbra ejus, vivificabunt frumentum, et efflorebunt sicut vitis, memoria ejus sicut vinum Libani, 14:6-8 [KJV 5-7];

ubi ‘frumentum’ pro bono spirituali, ‘vinum’ pro vero spirituali:

apud Esaiam,

Maledictio comedet terram, ... lugebit mustum, languebit vitis, gement omnes laeti corde, 24:6, 7;

ibi de vastatione Ecclesiae spiritualis; ‘lugebit mustum’ pro quod cessabit verum:

[3] apud Jeremiam,

Redemit Jehovah Jacobum, ... venient et canent in altitudine Zionis, et confluent ad bonum Jehovae, ad frumentum et ad mustum, et ad oleum, et ad filios gregis et armenti, 31:11, 12;

‘frumentum et mustum’ pro bono et inde vero, ‘oleum’ pro bono ex quo illa, et quod ex illis, ‘filii gregis et armenti’ pro vero quod sic inde; quae quia illa significant, vocantur ‘bonum Jehovae’:

apud Hoscheam,

Illa non novit, quod Ego dederim illi frumentum et mustum et oleum; et argentum multiplicaverim et aurum quod fecerunt baali, propterea revertar, et accipiam frumentum meum et mustum meum in tempore stato suo, et eripiam lanam meam et linum meum, 2:8, 9;

ibi de Ecclesia perversa; et patet quod per ‘frumentum’ non significetur frumentum, nec mustum per ‘mustum’, et quoque per ‘oleum, argentum, aurum, lanam et linum’, quod non talia, sed quae spiritualia sunt, 2 hoc est, boni et veri; similiter ubi agitur de nova Ecclesia apud eundem,

Desponsabo te Mihi in fide, et cognosces Jehovam, et erit in die illo audiam caelos, et hi audient terram, et terra audiet frumentum et mustum, et oleum, et haec audient Jizreelem, 2:20-22;

‘Jizreel’ pro nova Ecclesia:

apud Joelem,

Expergiscimini ebrii et flete, et ejulate omnes potantes vinum, propter mustum quod excisum est ex ore vestro; ... devastatus est ager, luget terra, quia devastatum est frumentum, exaruit mustum, languet oleum, 1:5, 10

apud eundem,

Filii Zionis gaudete, et laetamini in Jehovah Deo vestro, quia dedit vobis pluviam matutinam in justitiam, et descendere faciet vobis pluviam matutinam et serotinam in primo, et implebuntur areae frumento puro, et exundabunt torcularia mustum et oleum, 2:23, 24

apud eundem,

Fiet in die illo, stillabunt montes mustum, et colles fluent lacte, et omnes rivi Jehudae fluent aquis, et fons e domo Jehovae exibit, 4:18 [KJV 3:18]; ibi de regno Domini; sunt spiritualia quae per ‘mustum’, per ‘lac’, et per ‘aquas’ significantur, quorum abundantia ita describitur:

apud Zachariam,

Servabit illos Jehovah Deus illorum in die illo, sicut gregem populum Suum, ... quia quanta bonitas ejus, et quanta pulchritudo ejus, frumentum juvenes, et mustum germinare faciet virgines, 9:16, 17:

apud Davidem,

Visitas terram, et 3 delectaris ea, valde ditas eam, rivus Dei plenus aquis, praeparas frumentum eorum, ... induunt prata gregem, et valles operiuntur frumento; plaudant etiam cantent, Ps. 65:10, 14 [KJV Ps. 65:9, 13];

inde nunc patet quid frumentum et mustum.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript has ubi

2. The Manuscript has seu

3. so Schmidius Hebrew also meanscausest to overflow'

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Bible

 

Leviticus 25:7

Studie

       

7 jumentis tuis et pecoribus, omnia quæ nascuntur præbebunt cibum.