Bible

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 1860

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

1860. ‘Et caligo facta’: quod significet cum odium loco charitatis, constat a significatione ‘caliginis’; in Verbo ‘tenebrae’ significant falsa, sed ‘caligo’ mala, de quibus mox infra; ‘tenebrae’ sunt cum falsum loco veri, et ‘caligo’ cum malum loco boni, seu quod prorsus idem est cum odium loco charitatis; cum odium loco charitatis, tanta caligo est ut homo prorsus nesciat quod malum sit, minus quod tantum malum ut illum in altera vita ad infernum detrudat; qui enim in odio sunt, appercipiunt quoddam jucundum et quasi quoddam vitale in eo; ipsum jucundum hoc et vitale facit ut vix sciat aliter quam quo bonum sit; quicquid favet hominis voluptati et cupiditati, quia amori hoc sentit sicut bonum, usque adeo ut cum ei dicitur quod infernale sit, vix possit credere; minus cum ei dicitur quod tale jucundum et vitale vertatur in altera vita in fetidum excrementitium et cadaverosum; minus adhuc credit quod ipse fiat diabolus et horrenda inferni imago; infernum enim non nisi quam ab odiis et talibus diabolicis formis consistit;

[2] hoc usque scire potest qui aliqua facultate cogitandi pollet, nam si ipse describeret aut repraesentaret aut, si posset, aliquo modo depingeret odium, non aliter faceret ac per diabolicas formas, quales etiam post mortem fiunt; et quod mirum, tales usque dicere possunt quod in altera vita in caelum venturi, quidam per solum id quod dicant se fidem habere, cum tamen in caelo non sunt nisi formae charitatis, quae quales sunt, videatur ab experientia n. 553; cogitent, nunc, quomodo binae illae formae, odii et charitatis, simul in uno loco concordare possint. Quod ‘tenebrae’ significent falsum et ‘caligo’ malum, constare potest ab his in Verbo locis;

apud Esaiam,

Ecce tenebrae obtegunt terram, et caligo populos, 60:2:

apud Joelem,

Cohorrescant omnes habitatores terrae, quia venit dies Jehovae... dies tenebrarum et caliginis, 2:1, 2

apud Zephaniam, Dies excandescentiae dies ille, ... dies vastitatis et desolationis, dies tenebrarum et caliginis, 1:15:

apud Amos, Nonne tenebrae dies Jehovae, et non lux? et caligo, et non splendor illi? 5:20;

ubi ‘dies Jehovae’ pro ultimo tempore Ecclesiae, de quo hic; ‘tenebrae’ pro falsis, ‘caligo’ pro malis, ideo utrumque dicitur, alioquin foret unius rei repetitio, seu exaggeratio inanis; vox autem in lingua originali qua exprimitur caligo in hoc versu, involvit utrumque, tam falsum quam malum, seu densum falsum ex quo malum, tum densum malum ex quo falsum.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Bible

 

Jeremias 21:12

Studie

       

12 domus David : Hæc dicit Dominus : Judicate mane judicium, et eruite vi oppressum de manu calumniantis, ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea, et succendatur, et non sit qui extinguat, propter malitiam studiorum vestrorum.