Bible

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 10407

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

10407. ‘Et fecit illud vitulum fusilis’: quod significet secundum jucundum amorum illius gentis, constat ex significatione ‘vituli’ quod sit bonum externum seu naturale, de qua sequitur, et ex significatione ‘fusilis’ quod sit cultus factus ad favorem amorum externorum, de qua mox supra n. 10406; et quia de gente Israelitica in hoc capite agitur, et illa erat in externis absque interno, ita in amoribus 1 externis, ideo dicitur secundum jucundum amorum illius gentis; per ‘vitulum’ enim, 2 ut idolum, significatur id jucundum.

[2] Antiqui qui in cultu repraesentativo erant sciebant quid per varia genera animalium significabatur, nam quodlibet animal significationem suam habet, secundum quam etiam apparent in caelo, consequenter secundum quam nominantur in Verbo, et quoque secundum quam adhibita fuerunt in holocaustis et sacrificiis; per ‘vitulum’ significatur bonum innocentiae et charitatis in externo seu naturali homine, videatur n. 9391, 9990, 10132; at cum non 3 bonum innocentiae et charitatis est, ut apud illos qui in externis sunt absque interno, tunc per ‘vitulum’ significatur jucundum naturale et sensuale, quod jucundum est jucundum voluptatum, cupiditatum, et amorum sui et mundi; 4 hoc jucundum est in quo illi qui in externis absque interno sunt, et quod colunt, nam homo quod amat super omnia, hoc colit; 5 quidem dicunt quod colant Deum universi, sed hoc 6 dicunt ore et non corde; qui tales sunt intelliguntur per illos qui colunt vitulum fusilis.

[3] Aegyptii prae aliis fuerunt tales qui quia in scientia correspondentiarum et repraesentationum erant prae aliis gentibus, ideo sibi varia idola fecerunt, ut patet ex idolis Aegyptiacis quae adhuc exstant; sed primarium illis idolum fuit vitulus, per quem significare volebant bonum externum eorum in cultu; sed cum scientia correspondentiarum et repraesentationum, in qua erant prae aliis, apud illos versa fuit in magiam, tunc vitulus induebat significationem contrariam, quae est jucundi amorum externorum; et cum vitulus in templis ponebatur, et pro deo colebatur, significabat tale jucundum in cultu;

[4] gens Israelitica quia ex Aegypto secum ferebat idololatricum illud, ideo applicate ad illam gentem per vitulum, cum pro deo ab illis colebatur, significatur jucundum amorum illius gentis in cultu; quales ejus amores fuerunt, constare potest ex illis quae ostensa sunt in locis citatis supra n. 10396; fuerunt enim tunc sicut hodie, in amore sui et in amore mundi prae omnibus aliis; quod hodie sint in amore maxime terrestri, notum est, amant enim argentum et aurum non propter aliquem usum sed propter ipsum argentum et aurum, qui amor est omnium maxime terrestris, nam est sordida avaritia; amor sui non exstat apud illos, ut appareat, sed latet intus in corde eorum, ut solet apud omnes sordide avaros; quod nullus amor proximi 7 apud illos sit, etiam notum est, et quantum nullus amor proximi est apud aliquem, tantum est ei amor sui.

[5] Ex his nunc constare potest quid per vitulum fusilis ab Aharone pro gente illa factum significatur; simile per illum 8 significatur in his locis: apud Jeremiam,

Vitula pulcherrima Aegyptus, excidium e septentrione venit, ac mercenarii ejus in medio ejus sicut vituli saginarii, 46:20, 21:

apud Davidem,

Fecerunt vitulum in Chorebo, et incurvaverunt se fusili, et permutarunt gloriam in effigiem bovis comedentis herbam, Ps. 106:19, 20:

apud Hoscheam,

Addunt peccare, et faciunt sibi fusile ex argento suo, in intelligentia sua idola, opus artificum totum, illis dicentes, Sacrificant hominem, vitulos osculantur, 13:2:

apud Esaiam,

Descendent unicornes cum illis, et 9 vituli cum robustis, et ebria fiet terra eorum a sanguine, et pulvis eorum ab adipe pinguefiet, 34:7:

apud eundem,

Urbs munita solitaria, habitaculum dimissum et derelictum, ibi pascet vitulus, et ibi cubabit, et consumet ramos ejus, et exarescet messis ejus, 27:10 [, 11]:

[6] apud Davidem,

Increpa feram 10 arundinis, congregationem fortium, inter vitulos populorum, conculcans fragmenta argenti, dispersit populos, Ps. 68:31 [KJV Ps. 68:30]:

apud Jeremiam,

Dabo viros transgressos foedus Meum, qui non stabiliverunt verba foederis, quod ferierunt coram Me, vituli, quem conciderunt in duas, ut transirent inter partes ejus, principes Jehudae, et principes Hierosolymae, ministros regios, et sacerdotes, et omnem populum terrae, transeuntes inter partes vituli; et dabo illos in manum hostium illorum, ut sit cadaver eorum in cibum avi caelorum et bestiae terrae, 34:18-20:

et apud Hoscheam,

Regem fecerunt et non a Me, principes fecerunt et non novi; argentum et aurum suum fecerunt idola, ut excidatur; deseruit vitulus tuus, Samaria, nam ex Israele etiam ille, faber fecit eum, et non deus ille, quia in 11 frusta fiet vitulus Samariae, 8:4-6;

haec omnia explicata videantur n. 9391.

Poznámky pod čarou:

1. corporeis et terrestribus

2. cum idolum factus

3. The Manuscript inserts ibi.

4. hoc jucundum etiam est quod illi, qui in externis absque interno sunt, pro deo colunt, semet enim colunt, et mundum colunt

5. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

6. faciunt

7. sit illis

8. intelligitur

9. juvenci

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Bible

 

4 Regum 19

Studie

   

1 Quæ cum audisset Ezechias rex, scidit vestimenta sua, et opertus est sacco, ingressusque est domum Domini.

2 Et misit Eliacim præpositum domus, et Sobnam scribam, et senes de sacerdotibus opertos saccis, ad Isaiam prophetam filium Amos.

3 Qui dixerunt : Hæc dicit Ezechias : Dies tribulationis, et increpationis, et blasphemiæ Dies iste : venerunt filii usque ad partum, et vires non habet parturiens.

4 Si forte audiat Dominus Deus tuus universa verba Rabsacis, quem misit rex Assyriorum Dominus suus, ut exprobraret Deum viventem, et argueret verbis, quæ audivit Dominus Deus tuus : et fac orationem pro reliquiis, quæ repertæ sunt.

5 Venerunt ergo servi regis Ezechiæ ad Isaiam.

6 Dixitque eis Isaias : Hæc dicetis domino vestro : Hæc dicit Dominus : Noli timere a facie sermonum, quos audisti, quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me.

7 Ecce ego immittam ei spiritum, et audiet nuntium, et revertetur in terram suam, et dejiciam eum gladio in terra sua.

8 Reversus est ergo Rabsaces, et invenit regem Assyriorum expugnantem Lobnam : audierat enim quod recessisset de Lachis.

9 Cumque audisset de Tharaca rege Æthiopiæ, dicentes : Ecce, egressus est ut pugnet adversum te : et iret contra eum, misit nuntios ad Ezechiam, dicens :

10 Hæc dicite Ezechiæ regi Juda : Non te seducat Deus tuus, in quo habes fiduciam : neque dicas : Non tradetur Jerusalem in manus regis Assyriorum.

11 Tu enim ipse audisti quæ fecerunt reges Assyriorum universis terris, quomodo vastaverunt eas : num ergo solus poteris liberari ?

12 Numquid liberaverunt dii gentium singulos, quos vastaverunt patres mei, Gozan videlicet, et Haran, et Reseph, et filios Eden, qui erant in Thelassar ?

13 Ubi est rex Emath, et rex Arphad, et rex civitatis Sepharvaim, Ana, et Ava ?

14 Itaque cum accepisset Ezechias litteras de manu nuntiorum, et legisset eas, ascendit in domum Domini, et expandit eas coram Domino,

15 et oravit in conspectu ejus, dicens : Domine Deus Israël, qui sedes super cherubim, tu es Deus solus regum omnium terræ : tu fecisti cælum et terram.

16 Inclina aurem tuam, et audi : aperi, Domine, oculos tuos, et vide : audi omnia verba Sennacherib, qui misit ut exprobraret nobis Deum viventem.

17 Vere, Domine, dissipaverunt reges Assyriorum gentes, et terras omnium.

18 Et miserunt deos eorum in ignem : non enim erant dii, sed opera manuum hominum ex ligno et lapide, et perdiderunt eos.

19 Nunc igitur Domine Deus noster, salvos nos fac de manu ejus, ut sciant omnia regna terræ, quia tu es Dominus Deus solus.

20 Misit autem Isaias filius Amos ad Ezechiam, dicens : Hæc dicit Dominus Deus Israël : Quæ deprecatus es me super Sennacherib rege Assyriorum, audivi.

21 Iste est sermo, quem locutus est Dominus de eo : Sprevit te, et subsannavit te, virgo filia Sion : post tergum tuum caput movit, filia Jerusalem.

22 Cui exprobrasti, et quem blasphemasti ? contra quem exaltasti vocem tuam, et elevasti in excelsum oculos tuos ? contra Sanctum Israël.

23 Per manum servorum tuorum exprobrasti Domino, et dixisti : In multitudine curruum meorum ascendi excelsa montium in summitate Libani, et succidi sublimes cedros ejus, et electas abietes illius. Et ingressus sum usque ad terminos ejus, et saltum Carmeli ejus

24 ego succidi. Et bibi aquas alienas, et siccavi vestigiis pedum meorum omnes aquas clausas.

25 Numquid non audisti quid ab initio fecerim ? Ex diebus antiquis plasmavi illud, et nunc adduxi : eruntque in ruinam collium pugnantium civitates munitæ.

26 Et qui sedent in eis, humiles manu, contremuerunt et confusi sunt, facti sunt velut fœnum agri, et virens herba tectorum, quæ arefacta est antequam veniret ad maturitatem.

27 Habitaculum tuum, et egressum tuum, et introitum tuum, et viam tuam ego præscivi, et furorem tuum contra me.

28 Insanisti in me, et superbia tua ascendit in aures meas : ponam itaque circulum in naribus tuis, et camum in labiis tuis, et reducam te in viam, per quam venisti.

29 Tibi autem, Ezechia, hoc erit signum : comede hoc anno quæ repereris : in secundo autem anno, quæ sponte nascuntur : porro in tertio anno seminate et metite : plantate vineas, et comedite fructum earum.

30 Et quodcumque reliquum fuerit de domo Juda, mittet radicem deorsum, et faciet fructum sursum.

31 De Jerusalem quippe egredientur reliquiæ, et quod salvetur de monte Sion : zelus Domini exercituum faciet hoc.

32 Quam ob rem hæc dicit Dominus de rege Assyriorum : Non ingredietur urbem hanc, nec mittet in eam sagittam, nec occupabit eam clypeus, nec circumdabit eam munitio.

33 Per viam, qua venit, revertetur : et civitatem hanc non ingredietur, dicit Dominus.

34 Protegamque urbem hanc, et salvabo eam propter me, et propter David servum meum.

35 Factum est igitur in nocte illa, venit angelus Domini, et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia. Cumque diluculo surrexisset, vidit omnia corpora mortuorum : et recedens abiit,

36 et reversus est Sennacherib rex Assyriorum, et mansit in Ninive.

37 Cumque adoraret in templo Nesroch deum suum, Adramelech et Sarasar filii ejus percusserunt eum gladio, fugeruntque in terram Armeniorum, et regnavit Asarhaddon filius ejus pro eo.