Bible

 

Hoschea 13

Latin: Vulgata Clementina         

Studovat vnitřní smysl

← Předchozí   Další →

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

← Předchozí   Další →

   Studovat vnitřní smysl
Swedenborg

Hlavní výklad ze Swedenborgových prací:

Librorum Propheticorum et Psalmorum Davidis 196


Další odkazy Swedenborga k této kapitole:

Arcana Coelestia 264, 908, 1861, 1949, 2584, 3574, 3579, ...

Apocalypsis Revelata 241, 242, 243, 281, 321, 343, 422, ...

Summaria Expositio 36, 120

Doctrina Novae Hierosolymae de Domino 34, 38, 45

Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra 79

Vera Christiana Religio 6, 21, 83, 188, 294, 583, 637


References from Swedenborg's unpublished works:

Apocalypsis Explicata 186, 278, 328, 388, 419, 482, 483, ...

De Conjugio 6, 21, 83

Dicta Probantia 19, 99

Jiný komentář

  Příběhy:


Hop to Similar Bible Verses

Genesis 49:22

Deuteronomy 2:7, 8:15, 32:10, 34

Judicum 8:1

1 Samuelis 5, 7, 12:1, 15:23, 26

2 Samuelis 17:8

1 Regnum 19:18

2 Regnum 3

2 Chronicles 28:23

Hiob 10:16, 14:17, 21:18

Psalms 1:4, 49:16

Proverbia 30:9

Esaias 7:8, 25:8, 43:11, 44:11

Jeremias 4:31, 5:6, 8:5

Threni 4:20

Ezechiel 19:12, 23:35, 37:12

Hoschea 2:10, 4:19, 5:3, 14, 6:4, 7:10, 14, 15, 8:4, 14, 9:10, 10:1, 3, 11:2, 12:10, 14:1

Jonas 2:10, 4:8

Zephanias 2:2

Acta Apostolorum 4:12

Romanos 6:23

1 Corinthios 15:55

2 Timothy 1:10

Word/Phrase Explanations

ephraim
Ephraim was the second son born to Joseph in Egypt and was, along with his older brother Manasseh, elevated by Jacob to the same status...

baal
Baalim and her lovers (Hosea 2:13) signify those things which belong to the natural man, and are loved; such as the lusts and falsities thence...

mortuus
Dead (Gen. 23:8) signifies night, in respect to the goodnesses and truths of faith.

nubes
In Isaiah 19:1, "Jehovah rides upon a light cloud, and comes into Egypt", signifies the visitation of the natural man from spiritual-natural Divine Truth, for...

ros
Dew, in Deut. 32:2 signifies the multiplication of truth from good, and the fructification of good by truth.

pulvis
Chaff is mentioned in Matthew 3:12 signifies falsity of every kind, derived from an in­fernal origin.

area
The floor, as in Matthew 3:12, signifies the world of spirits which is between heaven and hell, and where the separation of evils and falsities...

fumus
'Smoke' signifies divine truth in extremes, because 'fire' which gives off smoke, signifies love. 'Smoke' also signifies the same thing as 'cloud' in many places....

Dominus
The Lord, in the simplest terms, is love itself expressed as wisdom itself. In philosophic terms, love is the Lord's substance and wisdom is His...

Deus
The Lord is love itself, expressed in the form of wisdom itself. Love, then, is His essence, His inmost. Wisdom - the loving understanding of...

terra
'Lands' of different nations are used in the Word to signify the different kinds of love prevalent in the inhabitants.

salvator
The Lord from the essential divine, through the divine human, is the savior. The Lord became the savior by His spiritual temptations, or combats.

deserto
'Wilderness' signifies something with little life in it, as described in the internal sense in Luke 1:80 'Wilderness' signifies somewhere there is no good because...

pardus
'A leopard,' being a crafty and insidious animal, particularly represents people who confirm faith separate from good works. 'A leopard' signifies the affection or lust...

via
'To set a way,' as in Genesis 30:36, signifies being separated.

Ursa
Bears represent the power of the literal external stories and ideas of Bible, separate from their deeper meanings. Since they are wild carnivores, this is...

agri
When we have a desire to be good people and to do good things, the natural first questions are "What does that mean?" "What should...

rex
The human mind is composed of two parts, a will and an understanding, a seat of loves and affections, and a seat of wisdom and...

principes
Captains and Rulers (Jer. 51:23) signifies principal evils and falsities. Captains and Rulers (Ezek 33:6) signifies principal truths. See Chief Captains.

peccatum
In the Word three terms are used to mean bad things that are done. These three are transgression, iniquity, and sin, and they are here...

filius
'A son,' as in Genesis 5:28, signifies the rise of a new church. 'Son,' as in Genesis 24:3, signifies the Lord’s rationality regarding good. 'A...

stabit
'To stay with,' as in Genesis 32:4, relates to the life of truth when accompanied by good, and in this instance, it means to take...

fratres
Brethren (Gen. 27:29) signify the affections of good.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 10407

     

Study this Passage

Přejděte do sekce / 10837  

← Předchozí   Další →

10407. ‘Et fecit illud vitulum fusilis’: quod significet secundum jucundum amorum illius gentis, constat ex significatione ‘vituli’ quod sit bonum externum seu naturale, de qua sequitur, et ex significatione ‘fusilis’ quod sit cultus factus ad favorem amorum externorum, de qua mox supra n. 10406; et quia de gente Israelitica in hoc capite agitur, et illa erat in externis absque interno, ita in amoribus 1 externis, ideo dicitur secundum jucundum amorum illius gentis; per ‘vitulum’ enim, 2 ut idolum, significatur id jucundum.

[2] Antiqui qui in cultu repraesentativo erant sciebant quid per varia genera animalium significabatur, nam quodlibet animal significationem suam habet, secundum quam etiam apparent in caelo, consequenter secundum quam nominantur in Verbo, et quoque secundum quam adhibita fuerunt in holocaustis et sacrificiis; per ‘vitulum’ significatur bonum innocentiae et charitatis in externo seu naturali homine, videatur n. 9391, 9990, 10132; at cum non 3 bonum innocentiae et charitatis est, ut apud illos qui in externis sunt absque interno, tunc per ‘vitulum’ significatur jucundum naturale et sensuale, quod jucundum est jucundum voluptatum, cupiditatum, et amorum sui et mundi; 4 hoc jucundum est in quo illi qui in externis absque interno sunt, et quod colunt, nam homo quod amat super omnia, hoc colit; (t)quidem dicunt quod colant Deum universi, sed hoc 5 dicunt ore et non corde; qui tales sunt intelliguntur per illos qui colunt vitulum fusilis.

[3] Aegyptii prae aliis fuerunt tales qui quia in scientia correspondentiarum et repraesentationum erant prae aliis gentibus, ideo sibi varia idola fecerunt, ut patet ex idolis Aegyptiacis quae adhuc exstant; sed primarium illis idolum fuit vitulus, per quem significare volebant bonum externum eorum in cultu; sed cum scientia correspondentiarum et repraesentationum, in qua erant prae aliis, apud illos versa fuit in magiam, tunc vitulus induebat significationem contrariam, quae est jucundi amorum externorum; et cum vitulus in templis ponebatur, et pro deo colebatur, significabat tale jucundum in cultu;

[4] gens Israelitica quia ex Aegypto secum ferebat idololatricum illud, ideo applicate ad illam gentem per vitulum, cum pro deo ab illis colebatur, significatur jucundum amorum illius gentis in cultu; quales ejus amores fuerunt, constare potest ex illis quae ostensa sunt in locis citatis supra n. 10396; fuerunt enim tunc sicut hodie, in amore sui et in amore mundi prae omnibus aliis; quod hodie sint in amore maxime terrestri, notum est, amant enim argentum et aurum non propter aliquem usum sed propter ipsum argentum et aurum, qui amor est omnium maxime terrestris, nam est sordida avaritia; amor sui non exstat apud illos, ut appareat, sed latet intus in corde eorum, ut solet apud omnes sordide avaros; quod nullus amor proximi 6 apud illos sit, etiam notum est, et quantum nullus amor proximi est apud aliquem, tantum est ei amor sui.

[5] Ex his nunc constare potest quid per vitulum fusilis ab Aharone pro gente illa factum significatur; simile per illum 7 significatur in his locis: apud Jeremiam,

Vitula pulcherrima Aegyptus, excidium e septentrione venit, ac mercenarii ejus in medio ejus sicut vituli saginarii, 46:20, 21:

apud Davidem,

Fecerunt vitulum in Chorebo, et incurvaverunt se fusili, et permutarunt gloriam in effigiem bovis comedentis herbam, Ps. 106:19, 20:

apud Hoscheam,

Addunt peccare, et faciunt sibi fusile ex argento suo, in intelligentia sua idola, opus artificum totum, illis dicentes, Sacrificant hominem, vitulos osculantur, 13:2:

apud Esaiam,

Descendent unicornes cum illis, et 8 vituli cum robustis, et ebria fiet terra eorum a sanguine, et pulvis eorum ab adipe pinguefiet, 34:7:

apud eundem,

Urbs munita solitaria, habitaculum dimissum et derelictum, ibi pascet vitulus, et ibi cubabit, et consumet ramos ejus, et exarescet messis ejus, 27:10 [,11]:

(Odkazy: Isaiah 27:10-11; Jeremiah 46:20-21; Psalms 106:19-20)


[6] apud Davidem,

Increpa feram (x)arundinis, congregationem fortium, inter vitulos populorum, conculcans fragmenta argenti, dispersit populos, Ps. 68:31 [King James Version, Ps. 68:30]:

apud Jeremiam,

Dabo viros transgressos foedus Meum, qui non stabiliverunt verba foederis, quod ferierunt coram Me, vituli, quem conciderunt in duas, ut transirent inter partes ejus, principes Jehudae, et principes Hierosolymae, ministros regios, et sacerdotes, et omnem populum terrae, transeuntes inter partes vituli; et dabo illos in manum hostium illorum, ut sit cadaver eorum in cibum avi caelorum et bestiae terrae, 34:18-20:

et apud Hoscheam,

Regem fecerunt et non a Me, principes fecerunt et non novi; argentum et aurum suum fecerunt idola, ut excidatur; deseruit vitulus tuus, Samaria, nam ex Israele etiam ille, faber fecit eum, et non deus ille, quia in (x)frusta fiet vitulus Samariae, 8:4-6;

haec omnia explicata videantur n. 9391.

-----
Footnotes:

1. corporeis et terrestribus

2. cum idolum factus

3. The Manuscript inserts ibi

4. hoc jucundum etiam est quod illi, qui in externis absque interno sunt, pro deo colunt, semet enim colunt, et mundum colunt

5. faciunt

6. sit illis

7. intelligitur

8. juvenci

-----

(Odkazy: Exodus 32:4)

Přejděte do sekce / 10837  

← Předchozí   Další →

   Study this Passage
From Swedenborg's Works

Inbound References:

Arcana Coelestia 10423, 10459, 10462, 10511, 10546

De Equo Albo 12, 13

De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina Caelesti 47, 51, 248, 261, 262


References from Swedenborg's unpublished works:

Apocalypsis Explicata 433

Other New Christian Commentary
Resources for parents and teachers

The items listed here are provided courtesy of our friends at the General Church of the New Jerusalem. You can search/browse their whole library by following this link.


 The Golden Calf
A New Church Bible story explanation for teaching Sunday school. Includes lesson materials for Primary (3-8 years), Junior (9-11 years), Intermediate (12-14 years), Senior (15-17 years) and Adults.
Teaching Support | Ages over 3


This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.


Přeložit: