Bible

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 10406

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

10406. ‘Et formavit illud caelo’: quod significet ex propria intelligentia, constat ex significatione ‘formare caelo’ cum de idolo, quod sit concinnare falsum doctrinale ex propria intelligentia, quod fit per applicationem sensus litterae Verbi ad favorem amorum sui et mundi; cum enim hi regnant, tunc homo non in aliqua illustratione est e caelo, sed ex sua intelligentia desumit omnia, ac eo confirmat ex sensu litterae Verbi, quem falsificat per sinistram applicationem et perversam interpretationem, ac postea favet illis quia ex se.

[2] In Verbo passim memorantur sculptilia et fusilia; qui Verbum modo secundum litteram capiunt putant quod solum idola per illa ibi intelligantur; verum non idola intelliguntur 1 sed falsa doctrinalia Ecclesia, talia quae formantur ab ipso homine, ducente quodam amore ejus; formatio falsorum illorum, ut cohaereant et appareant sicut forent vera, 2 significatur per ‘sculptile’; conjunctio eorum ad favorem amorum externorum, ut mala appareant sicut bona, significatur per ‘fusile’; quia utrumque per vitulum aureum intelligitur, ideo hic dicitur quod Aharon formaverit illum caelo, per quod intelligitur formatio falsorum ut appareant sicut vera, et 3 per quod fecerit 4 aurum vitulum fusilis, ac postea quod projecerit 5 id in ignem et exiverit vitulus, vers. 24, 6 intelligitur conjunctio ad favorem amorum externorum ut mala appareant sicut bona. Ita quoque se habet cum omni doctrinali quod fit ex homine et non ex Domino; et tunc fit ex homine cum ille pro fine habet suam gloriam aut suum lucrum, at ex Domino cum pro fine habetur bonum proximi ac bonum regni Domini.

[3] Talia significantur per ‘sculptilia’ et ‘fusilia’ in sequentibus locis:

apud Esaiam,

Immundum judicabitis tegmen sculptilium argenti tui, et amictum fusilis auri tui, 30:22;

‘tegmen sculptilium argenti’ est apparentia falsorum sicut forent vera' ‘amictas fusilis auri’ est apparentia malorum sicut forent bona, ‘tegmen’ enim et ‘amictus’ sunt apparentiae externae, quae inducuntur, seu quibus investiuntur; ‘argentum’ est verum, et ‘aurum’ bonum, ideo ‘sculptilia’ dicuntur ‘argenti’, et ‘fusile’ ‘auri’; quod ‘argentum’ sit verum, et ‘aurum’ bonum, videatur n. 1551, 1552, 5658, 6914, 6917, 9874, 9881:

apud eundem,

[4] Sculptile fundit artifex, ac conflator auro obducit illud, et catenas argenti conflat; artificem sapientem quaerit sibi, ad praeparandum sculptile quod non commovetur, 40:19, 20;

describitur hic formatio falsorum ut cohaereant et appareant sicut forent vera; ‘sculptile’ est id falsum, ‘artifex’ est homo qui ex propria intelligentia id format, ‘conflator auro obducit’ est cum facit ut appareat sicut bonum, ‘catenas argenti conflat’ est per cohaerentiam, ‘quod non commovetur’ est quod non infirmari ac destrui potest propterea 7 :

apud eundem,

[5] Formatores sculptilis vanitas, et desideratissima eorum non prosunt; quis formavit deum, et fusile fudit, ut non prosit? omnes socii ejus pudefient, et fabri ipsi; fabricat ferrum forcipe, et operatur carbone, et malleis acutis format illud, sic operatur per bracchium roboris sui, fabricat lignum, extendit filum, et describit illud amussi, facit illud in angulos suos, et circulo definit illud, et facit in formam viri, juxta pulchritudinem hominis, ad habitandum in domo, 44:9-14;

describitur etiam hic quomodo falsa doctrinalia formantur, ut cohaereant et appareant sicut vera et sicut bona; per singula ibi describitur 8 quomodo id fit cum 9 ex propria intelligentia, ducente voluptate, cupiditate, et amore; quod ita sit, videre possunt illi qui sciunt quod omnia in Verbo sensum internum 10 habeant, per quem spiritualiter intelliguntur; ad quid alioquin talis descriptio formationis sculptilis? ut appareat sicut verum et sicut bonum, significatur per quod faciat in forma viri juxta pulchritudinem hominis, ‘vir’ enim in sensu interno est verum, et ‘homo’ 11 bonum illius veri:

[6] apud Jeremiam,

Stultus factus est omnis homo a scientia, pudore affectus est omnis conflator a sculptili, quia mendacium fusile ejus, neque spiritus in eis, 10:14, 51:17;

quod hic ‘sculptile’ sit quod ex propria intelligentia, et ‘fusile’ quod secundum amorem, patet manifeste, nam dicitur ‘stultus factus est 12 homo a scientia’ ac ‘pudore affectus est omnis conflator a sculptili’, ac quod 13 fusile mendacium sit; ‘scientia’ ibi est propria intelligentia, et ‘mendacium’ est falsum mali; quia non Divinum in illis, dicitur ‘neque spiritus in 14 illis’:

[7] apud eundem,

Gladie contra equos ejus, et contra currus ejus, contra thesauros ejus, ut diripiantur; siccitas super aquas ejus ut exarescant, quia terra sculptilium illa, 50:37, 38;

quod ‘terra sculptilium’ sit Ecclesia ubi falsa regnant, constat etiam manifeste ex singulis ibi in 15 sensu spirituali intellectis, sine quo sensu quid foret quod gladius esset contra equos, contra currus, contra thesauros, et siccitas super aquas, nisi verba sonantia absque aliquo spiritu in illis? at ex singulis in 16 sensu interno intellectis patet quod describatur ibi destructio Ecclesiae quoad vera, et sic quod falsa ibi regnatura sint, quae sunt ‘terra sculptilium’, ‘gladius’ enim est falsum pugnans ac destruens vera, ‘equi’ sunt intellectuale quod illustratur, ‘currus’ sunt doctrinalia, ‘thesauri’ sunt cognitiones veri et boni, ‘aquae super quas siccitas’ sunt vera 17 quod non amplius sint, et ‘terra’ est Ecclesia; quod ‘gladius’ sit verum pugnans contra falsum, ac in opposito sensu falsum pugnans contra 18 vera, ac destruens illa, videatur n. 2799, 6353, 7102, 8294, quod ‘equi’ sint intellectuale quod illustratur, n. 2760-2762, 3217, 6534, quod ‘currus’ sint doctrinalia, n. 5321, 8146, 8148, 8215, quod ‘thesauri’ sint cognitiones veri et boni, n. 10227, 19 quod ‘aquae’ sint vera, n. 2702, 3058, 3424, 4976, 5668, 8137, 8138, 8568, 9323, 10238, et quod ‘terra’ sit Ecclesia, in locis citatis n. 9325; inde patet quid ‘siccitas super aquas ut exarescant’ et quid ‘terra sculptilium 20 ’:

[8] apud Habakuk,

Quid prodest sculptile, quia sculpsit illud fabricator, et fusile et doctor mendacii; quia fabricator figmenti sui confidit super hoc, 2:18; ex his etiam patet quod per ‘sculptile et fusile’ non intelligantur sculptile et fusile sed falsum quod fingitur, ac malum cui falsum patrocinatur, dicitur enim ‘fabricator figmenti sui, et doctor mendacii’.

[9] Similia per ‘sculptile’ et ‘fusile’ significantur in his sequentibus: apud Esaiam,

Cecidit Babel, et omnia sculptilia deorum ejus projecit in terram, 21:9:

apud eundem,

Pudefient pudore 21 confidentes sculptili, dicentes fusili, Vos dii nostri, 42:17:

apud eundem,

Indicavi tibi, et audire feci te, ne diceres, Idolum meum fecit hoc; sculptile meum et fusile meum praecepit ea, 48:5:

apud Hoscheam,

Vocaverunt seipsos, et iverunt e faciebus suis; balibus 22 sacrificarunt, et sculptilibus 23 suffierunt, 11:2:

apud Micham,

Omnia sculptilia Samariae contundentur, et omnes mercedes meretriciae ejus comburentur igne; et omnia idola ejus ponam vastitatem, 1:7.

[10] Quoniam falsa et mala doctrinae, quae per ‘sculptilia et fusilia’ significantur, a propria hominis intelligentia fabricantur ducente amore ejus, ideo etiam in Verbo vocantur ‘opus manuum hominis’, ‘opus manuum artificis’, et ‘opus manuum fabri’, ut in his locis:

apud Hoscheam,

Nunc addunt peccare, faciunt sibi fusile ex argento suo, in intelligentia sua idola, opus artificum totum, 13:2:

apud Moschen,

Maledictus vir qui fecerit sculptile aut fusile, abominationem Jehovae, opus manuum artificis, Deut, 27:15:

apud Davidem,

Idola eorum argentum et aurum, opus manuum hominis, Ps. 115:4; Ps. 135:15:

apud Jeremiam,

Suffiverunt diis aliis, et incurvaverunt se operibus manuum suarum, 1:16:

apud eundem,

Filii Israelis provocarunt Me ad iram per opus manuum eorum, 32:30, 44:8:

et apud eundem,

Lignum de silva excidit, opus manuum fabri per securim; argento et auro exornant illud, clavis et malleis firmant illa, 10:3, 4;

[11] ‘opus manuum’ est quod ex proprio hominis, ita quod ex proprio ejus intellectu, et ex propria ejus voluntate, et illa sunt ex proprio utriusque quae sunt amoris sui, inde origo omnium falsorum in Ecclesia. Quia ex proprio hominis omnia falsa sunt, et per ‘opus manuum’ significatur id quod inde est, ideo vetitum fuit movere ferrum, securim, aut caelum super lapides, ex quibus altare, et quoque templum, ut patet apud Moschen, Si altare lapidum facias Mihi, non aedificabis illos caesos, quia si caelum tuum moveris super illo, et profanabis illud, Exod. 20:22 [KJV 25]:

tum alibi, Si aedificaveris Jehovae altare lapidum, non movebis super eos ferrum, Deut. 27:5: et in libro 1 Regum, Aedificata est domus lapide integro, prout allatus, nam malleus et securis, ulla instrumenta ferri, non audita sunt in domo, cum aedificabatur, 6:7.

Haec allata sunt ut sciatur quid intelligitur per quod Aharon formaverit aurum caelo et fecerit illud vitulum fusilis.

Poznámky pod čarou:

1. verum

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. mox

4. illum

5. aurum

6. The Manuscript inserts per quod.

7. The Manuscript inserts inde constare potest, quid in sensu interno est sculptile.

8. The Manuscript inserts aliquid.

9. The Manuscript inserts nempe.

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. The Manuscript inserts est.

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

13. sculptile, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

14. The manuscript has eis.

15. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

16. spirituali sensu

17. quae non amplius sunt

18. vera altered to verum

19. The Manuscript inserts et.

20. The Manuscript inserts illa.

21. The Manuscript inserts omnes, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition.

22. sacrificabant

23. suffiebant

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Bible

 

Exodus 32

Studie

   

1 Videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moyses, congregatus adversus Aaron, dixit : Surge, fac nobis deos, qui nos præcedant : Moysi enim huic viro, qui nos eduxit de terra Ægypti, ignoramus quid acciderit.

2 Dixitque ad eos Aaron : Tollite inaures aureas de uxorum, filiorumque et filiarum vestrarum auribus, et afferte ad me.

3 Fecitque populus quæ jusserat, deferens inaures ad Aaron.

4 Quas cum ille accepisset, formavit opere fusorio, et fecit ex eis vitulum conflatilem : dixeruntque : Hi sunt dii tui Israël, qui te eduxerunt de terra Ægypti.

5 Quod cum vidisset Aaron, ædificavit altare coram eo, et præconis voce clamavit dicens : Cras solemnitas Domini est.

6 Surgentesque mane, obtulerunt holocausta, et hostias pacificas, et sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere.

7 Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens : Vade, descende : peccavit populus tuus, quem eduxisti de terra Ægypti.

8 Recesserunt cito de via, quam ostendisti eis : feceruntque sibi vitulum conflatilem, et adoraverunt, atque immolantes ei hostias, dixerunt : Isti sunt dii tui Israël, qui te eduxerunt de terra Ægypti.

9 Rursumque ait Dominus ad Moysen : Cerno quod populus iste duræ cervicis sit :

10 dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos, et deleam eos, faciamque te in gentem magnam.

11 Moyses autem orabat Dominum Deum suum, dicens : Cur, Domine, irascitur furor tuus contra populum tuum, quem eduxisti de terra Ægypti, in fortitudine magna, et in manu robusta ?

12 Ne quæso dicant Ægyptii : Callide eduxit eos, ut interficeret in montibus, et deleret e terra : quiescat ira tua, et esto placabilis super nequitia populi tui.

13 Recordare Abraham, Isaac, et Israël servorum tuorum, quibus jurasti per temetipsum, dicens : Multiplicabo semen vestrum sicut stellas cæli ; et universam terram hanc, de qua locutus sum, dabo semini vestro, et possidebitis eam semper.

14 Placatusque est Dominus ne faceret malum quod locutus fuerat adversus populum suum.

15 Et reversus est Moyses de monte, portans duas tabulas testimonii in manu sua, scriptas ex utraque parte,

16 et factas opere Dei : scriptura quoque Dei erat sculpta in tabulis.

17 Audiens autem Josue tumultum populi vociferantis, dixit ad Moysen : Ululatus pugnæ auditur in castris.

18 Qui respondit : Non est clamor adhortantium ad pugnam, neque vociferatio compellentium ad fugam : sed vocem cantantium ego audio.

19 Cumque appropinquasset ad castra, vidit vitulum, et choros : iratusque valde, projecit de manu tabulas, et confregit eas ad radicem montis :

20 arripiensque vitulum quem fecerant, combussit, et contrivit usque ad pulverem, quem sparsit in aquam, et dedit ex eo potum filiis Israël.

21 Dixitque ad Aaron : Quid tibi fecit hic populus, ut induceres super eum peccatum maximum ?

22 Cui ille respondit : Ne indignetur dominus meus : tu enim nosti populum istum, quod pronus sit ad malum :

23 dixerunt mihi : Fac nobis deos, qui nos præcedant : huic enim Moysi, qui nos eduxit de terra Ægypti, nescimus quid acciderit.

24 Quibus ego dixi : Quis vestrum habet aurum ? Tulerunt, et dederunt mihi : et projeci illud in ignem, egressusque est hic vitulus.

25 Videns ergo Moyses populum quod esset nudatus (spoliaverat enim eum Aaron propter ignominiam sordis, et inter hostes nudum constituerat),

26 et stans in porta castrorum, ait : Si quis est Domini, jungatur mihi. Congregatique sunt ad eum omnes filii Levi :

27 quibus ait : Hæc dicit Dominus Deus Israël : Ponat vir gladium super femur suum : ite, et redite de porta usque ad portam per medium castrorum, et occidat unusquisque fratrem, et amicum, et proximum suum.

28 Feceruntque filii juxta sermonem Moysi, cecideruntque in die illa quasi viginti tria millia hominum.

29 Et ait Moyses : Consecrastis manus vestras hodie Domino, unusquisque in filio, et in fratre suo, ut detur vobis benedictio.

30 Facto autem altero die, locutus est Moyses ad populum : Peccastis peccatum maximum : ascendam ad Dominum, si quomodo quivero eum deprecari pro scelere vestro.

31 Reversusque ad Dominum, ait : Obsecro, peccavit populus iste peccatum maximum, feceruntque sibi deos aureos : aut dimitte eis hanc noxam,

32 aut si non facis, dele me de libro tuo quem scripsisti.

33 Cui respondit Dominus : Qui peccaverit mihi, delebo eum de libro meo :

34 tu autem vade, et duc populum istum quo locutus sum tibi : angelus meus præcedet te. Ego autem in die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum.

35 Percussit ergo Dominus populum pro reatu vituli, quem fecerat Aaron.