Bible

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 871

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

871. "Et judicati sunt quisque secundum opera illorum." - Quod significet quod omnes judicati sint secundum vitam suam in internam in externis, patet ab explicatis supra (868), ubi similia verba: quibus haec adjiciam, quod quisque judicetur secundum quale suae animae; et anima hominis est vita ejus, est enim amor voluntatis ejus; et amor voluntatis cujusvis est prorsus secundum receptionem Divini Veri procedentis a Domino, et hanc receptionem docet doctrina Ecclesiae quae ex Verbo est.

  
/ 962  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 7926

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

7926. ‘Ad infligendum plagam Aegypto’: quod significet unde damnatio illis qui 1 ab Ecclesia in fide separata a charitate fuerunt, constat ex significatione ‘plagae’ quae hic est mors primogenitorum 2 , quod sit damnatio illorum qui ab Ecclesia separata a charitate 3 , de qua n. 7766, 7778; per ‘Aegyptum’ enim seu ‘Aegyptios’ significantur illi qui in scientia talium quae Ecclesiae, fuerunt, sed qui separaverunt vitam a doctrina, hoc est, charitatem a fide; Aegyptii etiam fuerunt tales, nam scientiam 4 rerum quae Ecclesiae illius temporis, quae 5 Ecclesia fuit repraesentativa, habuerunt; sciverunt repraesentationes spiritualium in naturalibus, quae Ecclesiae ritualia tunc constituebant, proinde sciverunt correspondentias, ut evidenter constare potest ab illorum hieroglyphicis, quae erant imagines rerum naturalium quae repraesentabant spiritualia; inde est quod etiam per ‘Aegyptios’ significentur qui 6 in scientia rerum 7 fidei, sed in vita mali; tales in altera vita quoad omnia quae fidei, seu quoad omnia quae Ecclesiae, 8 vastantur, et tandem 8 damnantur; quae damnatio est quae in sensu interno intelligitur per ‘mortem primogenitorum in Aegypto’.

[2] Quia dicitur quod ‘transibit Jehovah ad infligendum plagam Aegypto’ et per id significatur praesentia Divini, unde damnatio illorum qui ab Ecclesia in fide separata a charitate, dicendum quomodo hoc se habet: Jehovah seu Dominus non sistit Se praesentem apud illos qui in inferno, ut inferat damnationem, sed usque est praesentia Ipsius quae facit; inferna enim continue cupiunt infestare bonos et quoque continue ambiunt ascendere in caelum, ac deturbare illos qui ibi, sed non altius quam ad illos qui in 9 ultimis terminis caeli sunt eniti possunt; est enim inimicitia quae continue spirat hostilitatem et violentiam; at Dominus jugiter providet ut illi qui 10 in ultimis terminis caeli sunt in tuto et quieto sint; hoc fit per praesentiam Ipsius apud illos; infernales tunc cum immittunt se ubi Dominus est praesens, hoc est, in praesentiam Ipsius, se conjiciunt in mala vastationis, et tandem in damnationem; praesentia enim Domini in quam ruunt talia infert, ut prius passim ostensum est; inde patet quod Dominus non Se praesentem apud illos sistat, 11 ut illis mala poenae inferat, sed quod illi 12 se conjiciant in illa. Ex his patet quod a Domino non nisi quam bonum, et quod omne malum ab ipsis qui in malo sunt, 13 ita quod mali 14 sibimetipsis inferant vastationes, 15 damnationem, et infernum; 16 sic constare potest quomodo intelligendum 17 quod ‘transibit Jehovah ad infligendum plagam Aegypto’.

Poznámky pod čarou:

1. apud, in the First Latin Edition.

2. The Manuscript inserts Aegypti.

3. The Manuscript inserts fuerunt.

4. talium

5. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

6. The Manuscript inserts in scientia talium rerum quae Ecclesiae, proinde.

7. The Manuscript inserts quae.

8. Singular in the Manuscript. Swedenborg failed to amend after substituting plural subject tales for singular is

9. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

10. infestantur, et magis qui in terminis coeli, ubi infestationes et hostilitates, in tuto et quieto sint; hoc fit per praesentiam Domini apud illos qui ibi incoelo, infernales cum tunc infestant et insultant, se immittunt ubi Dominus est praesens ac ita conjiciunt se in plagas, hoc est,

11. et sic

12. ejiciant ad illos, apud quos Dominus praesens est, et sic semet ipso immittunt in dictas illas plagas; inde

13. quodque

14. semetipsos, in the Manuscript, the First Latin Edition.

15. damnationes

16. ex his nunc

17. The Manuscript inserts est.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.