Bible

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 729

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

729. VERSUS 6.

"Et mulier fugit in desertum, ubi habet locum praeparatum a Deo, ut ibi alant eam diebus mille ducentis sexaginta."

6. "Et mulier fugit in desertum", significat ecclesiam inter paucos, quia apud illos qui non in bono sunt et inde nec in veris [n. 730] ; "ubi habet locum praeparatum a Deo", significat statum ejus ut interea provideatur inter plures [n. 731] ; "ut ibi alant eam diebus mille ducentis sexaginta", significat usque dum crescit in plenum [n. 732] .

  
/ 1232  
  

Ze Swedenborgových děl

 

De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina Caelesti # 201

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 325  
  

201. De Tentationibus Domini.

Quod Dominus prae omnibus gravissimas et immanes tentationes sustinuerit, quae parum descriptae sunt in sensu litterae Verbi, sed multum in sensu interno (Arcana Coelestia 1663, 1668, 1787, 2776, 2786, 2795, 2814, 9528).

Quod Dominus ex Divino Amore erga totum genus humanum, pugnaverit (Arcana Coelestia 1690, 1691, 1812, 1813, 1820).

Quod Domini Amor fuerit salus generis humani (Arcana Coelestia 1820).

Quod Dominus ex propria potentia pugnaverit (Arcana Coelestia 1692, 1813, 9937).

Quod Dominus per tentationes et victorias ex propria potentia Justitia et Meritum factus sit solus (Arcana Coelestia 1813, 2025-2027, 9715, 9809, 10019).

Quod Dominus per tentationes univerit ipsum Divinum, quod fuit in Se ex conceptione, Humano suo, et hoc fecerit Divinum; sicut hominem per tentationes facit spiritualem (Arcana Coelestia 1725, 1729, 1733, 1737, 3318, 3381, 3382, 4286).

Quod Domini tentationes etiam in fine habuerint desperationem (Arcana Coelestia 1787).

Quod Dominus per tentationes in Se admissas subjugaverit inferna, ac redegerit ibi et in caelis omnia in ordinem, et simul Humanum suum glorificaverit (Arcana Coelestia 1737, 4287, 9397, [9315?], 9528, 9937 (9315).

Quod Dominus solus contra omnia inferna pugnaverit (Arcana Coelestia 8273).

Quod inde in Se admiserit tentationes (Arcana Coelestia 2816, 4295).

Quod Dominus non potuerit tentari quoad Divinum, quoniam inferna Divinum aggredi non possunt; quod ideo assumpserit humanum ex matre, tale quod tentari potuit (Arcana Coelestia 1414, 1444, 1573, 5041, 5157, 7193, 9315).

Quod per tentationes et victorias expulerit omne hereditarium ex matre, et exuerit humanum ex illa, usque tandem ut amplius non filius ejus esset (Arcana Coelestia 2159, 2574, 2649, 3036, 10829, [10830?],).

Quod Jehovah, qui in Ipso ex conceptione, in tentationibus apparuerit sicut absens (Arcana Coelestia 1815).

Quod id fuerit status humiliationis Ipsius (Arcana Coelestia 1785, 1999, 2159, 6866).

Quod ultima Ipsius tentatio et victoria fuerit in Gethsemane et in cruce, per quam plene subjugavit inferna, et Humanum suum Divinum fecit (Arcana Coelestia 2776, 2803, 2813, 2814, 10655, 10659, 10829 (10828)).

Quod "panem non edere et aquam non bibere quadraginta diebus" significet statum integrum tentationum (Arcana Coelestia 10686).

Quod "quadraginta anni," "menses" aut "dies" significent statum tentationum plenarium a principio ad finem; et quod ille status significetur per durationem diluvii "quadraginta diebus;" per commorationem Mosis super Monte Sinai "quadraginta diebus;" per commorationem filiorum Israelis in deserto "quadraginta annis;" et per tentationes Domini in deserto "quadraginta diebus" (Arcana Coelestia 730, 862, 2272, 2273, 8098).

  
/ 325