Bible

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 729

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

729. VERSUS 6.

"Et mulier fugit in desertum, ubi habet locum praeparatum a Deo, ut ibi alant eam diebus mille ducentis sexaginta."

6. "Et mulier fugit in desertum", significat ecclesiam inter paucos, quia apud illos qui non in bono sunt et inde nec in veris [n. 730] ; "ubi habet locum praeparatum a Deo", significat statum ejus ut interea provideatur inter plures [n. 731] ; "ut ibi alant eam diebus mille ducentis sexaginta", significat usque dum crescit in plenum [n. 732] .

  
/ 1232  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 1785

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

1785. Quod ‘post verba haec factum verbum Jehovae ad Abramum in visione’ significet post pugnas in pueritia quod revelatio, constat a significatione ‘verborum’, tum ‘verbi Jehovae ad Abramum’, ut et a significatione ‘visionis’; per verba in lingua Hebraea significantur res, hic res peractae quae sunt pugnae tentationum Domini, de quibus in capite praecedente; ‘verbum Jehovae ad Abramum’ non aliud est quam Domini verbum secum; at in pueritia, inque pugnis tentationum cum essentiae nondum unitae ut unum, non aliter apparere potuit ac revelatio; quod internum est, quando agit in externum, in statu et momentis, cum hoc remotius, non aliter sistitur; hic status est qui appellatur status humiliationis Domini.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.