Bible

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 729

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

729. VERSUS 6.

"Et mulier fugit in desertum, ubi habet locum praeparatum a Deo, ut ibi alant eam diebus mille ducentis sexaginta."

6. "Et mulier fugit in desertum", significat ecclesiam inter paucos, quia apud illos qui non in bono sunt et inde nec in veris [n. 730] ; "ubi habet locum praeparatum a Deo", significat statum ejus ut interea provideatur inter plures [n. 731] ; "ut ibi alant eam diebus mille ducentis sexaginta", significat usque dum crescit in plenum [n. 732] .

  
/ 1232  
  

Ze Swedenborgových děl

 

De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina Caelesti # 200

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 325  
  

200. Quod Dominus pugnet pro homine in tentationibus.

Quod Dominus solus apud hominem in tentationibus pugnet, et homo nihil ex se (Arcana Coelestia 1692, 8172, 8175, 8176, 8273).

Quod homo nequaquam ex se possit pugnare contra mala et falsa, quia id feret contra omnia inferna, quae domare et vincere nemo potest nisi solus Dominus (Arcana Coelestia 1692).

Quod inferna pugnent contra hominem, et Dominus pro homine (Arcana Coelestia 8159).

Quod homo pugnet ex veris et bonis, ita ex cognitionibus et affectionibus illorum, quae sunt apud illum; sed quod non homo,

Sed Dominus per illas (Arcana Coelestia 1661).

Quod homo in tentationibus putet Dominum abesse, quia preces tunc non ita audiuntur prout extra illas, sed quod usque Dominus tunc praesentior sit (Arcana Coelestia 840).

Quod homo in tentationibus quasi ex se pugnare debeat, et non remittere manus, et non exspectare immediatam opem; sed quod usque credet quod a Domino (Arcana Coelestia 1712, 8179, 8969).

Quod homo aliter non recipere possit proprium caeleste (Arcana Coelestia 1937, 1947, 2882, 2883, 2891).

Quale id proprium, quod non sit hominis sed Domini apud illum (Arcana Coelestia 1937, 1947, 2882, 2883, 2891, 8497).

Quod tentatio non conducat, nec aliquid boni inferat, si homo non credat, usque post tentationes, quod Dominus pugnaverit et vicerit pro illo (Arcana Coelestia 8969).

Qui meritum ponunt in operibus, quod non possint pugnare contra mala, quia pugnant ex proprio, et non permittunt Dominum pugnare pro illis (Arcana Coelestia 9978).

Quod aegre salvari queant qui credunt se per tentationes meruisse caelum (Arcana Coelestia 2273).

Quod Dominus non tentet, sed liberet, et inducat bonum (Arcana Coelestia 2768).

Quod tentationes appareant sicut a Divino, cum tamen non sunt (n.429).

Quomodo intelligitur in Oratione Dominica, per, "Ne inducas nos in tentationes" (ab experientia, Arcana Coelestia 1875).

Quod Dominus in tentationibus non concurrat permittendo, secundum ideam quam homo habet de permissione (Arcana Coelestia 2768).

Quod in omni tentatione sit liberum, tametsi non ita apparet; sed quod id liberum sit interius apud hominem a Domino; et quod ideo pugnare et velit vincere, et non vinci, quod absque libero non faceret (Arcana Coelestia 1937, 1947, 2881).

Quod Dominus per affectionem veri et boni impressam interno homini id faciat, inscio homine (Arcana Coelestia 5044).

Nam omne liberum est affectionis seu amoris, et secundum quale ejus (Arcana Coelestia 2870, 3158, 8907, 8990, 9585, 9591 (8987).

  
/ 325