Bible

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Bible

 

Hoschea 12:9

Studie

       

9 Et ego Dominus Deus tuus ex terra Ægypti : adhuc sedere te faciam in tabernaculis, sicut in diebus festivitatis.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 8289

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

8289. ‘Dixit hostis’: quod significet cogitationem illorum qui in malis et inde falsis ante Adventum Domini, constat ex significatione ‘dixit’ quod sit cogitatio, ut n. 3395, 7244, 7937; et ex significatione ‘hostis’ quod sint qui in malis et falsis; ‘hostis’ enim in spirituali sensu non alii sunt, n. 8282. Quod cogitatio ab illis ante Adventum Domini significetur, est quia turba infernalis tunc paene libere grassabatur, ac infestabat et subjugare conabatur omnes 1 ibi; cogitatio illorum tunc describitur 2 in hoc versu per ‘persequar, assequar, dividam spolium, implebitur anima mea, evacuabo gladium, expellet illos manus mea’; sed haec gloriatio illorum 3 mutata est in lamentum, cum Dominus 4 venit in mundum; 5 hoc describitur 6 in versu mox sequenti per ‘spirasti vento Tuo, contexit illos mare, profundum petierunt sicut plumbum in aquis ingentibus’; de mutatione status apud illos per Adventum Domini, videatur n. 6854, 6914, 7091, 7828, 7932, 8018, 8054.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts qui.

2. hic

3. The Manuscript inserts prorsus.

4. The Manuscript places this after mundum.

5. quod

6. per verba postea sequentia

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.