Bible

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Bible

 

Hoschea 12:9

Studie

       

9 Et ego Dominus Deus tuus ex terra Ægypti : adhuc sedere te faciam in tabernaculis, sicut in diebus festivitatis.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 8029

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

8029. Ex illis quae aliquoties prius 1 memorata sunt de statu hominis post mortem, constat quod pauci sint qui, cum in alteram vitam veniunt, ilico intrent caelum, sed quod infra caelum commorentur aliquo tempore, ut illa quae sunt amorum terrestrium et corporeorum, quae secum e mundo tulerunt, abstergantur, et sic praeparentur ut in societate cum angelis possint esse; similiter fit cum hominibus omnium tellurum, nempe quod post decessum 2 sint primum infra caelum inter spiritus, et postea, cum praeparati, fiant angeli; datum est videre, cum spiritus illius telluris fiebant angeli; apparuerunt equi lucidi sicut ignei, a quibus, similiter ac Elias, auferebantur; ‘equi lucidi sicut ignei’ significant intellectum illustratum; quod equi in Verbo significent intellectuale, videatur n. 2760-2762, 3217, 5321, 6125, 6534; et quod ‘equi ignei 3 et currus ignei qui auferebant Eliam’ intellectum Verbi quoad ejus interiora, n. 2762.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript places this after mortem.

2. The Manuscript inserts seu obitum.

3. The Manuscript has ac.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.