Bible

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Bible

 

Hoschea 12:10

Studie

       

10 Et locutus sum super prophetas, et ego visionem multiplicavi, et in manu prophetarum assimilatus sum.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9149

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9149. ‘Quando dederit vir socio suo argentum aut vasa ad custodiendum’: quod significet vera ex bono et scientifica correspondentia in memoria, constat ex significatione ‘argenti’ quod sit verum ex bono, de qua n. 1551, 2954, 5658, 6914, 6917, 7999, 8932; ex significatione ‘vasorum’ quod sint scientifica, de qua n. 3068; quod sint scientifica correspondentia, est quia omnia vera spiritualia reconduntur 1 in scientificis ut in suis vasis, n. 3079; et omnia scientifica 2 correspondent veris quae continentur; et ex significatione ‘ad custodiendum’ quod sit in memoria, nam ‘custodiri’ in sensu spirituali, in quo agitur 3 de veris et de scientificis, est teneri in memoria, quoniam 4 in illa custodiuntur talia; ‘dare vir socio suo ad custodiendum’ est reponere penes se in memoria, nam quod in sensu litterae dicitur de uno et de altero, ut hic vir et socius, in sensu interno intelligitur de 5 uno, nam duo vera, ut et verum et scientificum correspondens 6 , sunt in homine vir et socius.

Poznámky pod čarou:

1. recondantur

2. vasa

3. The Manuscript places this after scientificis.

4. nam

5. The Manuscript deletes de and inserts in.

6. cum scientifico correspondente

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.