Bible

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Bible

 

Deuteronomium 32:34

Studie

       

34 Nonne hæc condita sunt apud me, et signata in thesauris meis ?

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2818

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2818. ‘Ad mactandum filium suum’: quod significet usque dum mortuum quicquid ex mere humano, constare potest ex sensu interno horum verborum, significant enim gravissimas et intimas tentationes Domini, quarum ultima fuit crucis, in qua quod mere humanum etiam mortuum sit, constat; hoc non potuit repraesentari per ‘filium Abrahami’ seu Jishakum quia sacrificare filios abominatio fuit, sed quantum potuit, repraesentatum fuit, nempe usque ad conatum, non autem ad actum; inde constare potest quod per haec verba quod ‘Abraham acceperit cultrum ad mactandum filium suum’, significetur usque dum mortuum sit omne mere humanum. Quod Dominus venturus in mundum, et quod passurus mortem, ab antiquissimo tempore notum fuisse, manifeste sciri potest ex eo quod invaluerit mos apud gentiles sacrificare liberos suos, sic credentes se expiari et propitiari Deo; in quo more abominabili non posuissent religiosissimum suum nisi acceperint ab Antiquis quod Filius Dei venturus sit, qui, ut credebant, sacrificium fieret; ad hanc abominationem etiam filii Jacobi inclinaverunt, et quoque Abraham, nemo enim tentatur nisi per id ad quod inclinat: quod filii Jacobi, constat apud Prophetas; sed ne in eam abominationem ruerent, permissum fuit holocausta et sacrificia instituere, videatur n. 922, 1128, 1241 1343, 2180.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.