Arcana Coelestia # 2583
2583. ‘Et ancillas ejus’: quod significet quoad affectiones doctrinalium inde, constat a significatione ‘ancillarum’ quod sint affectiones rationalium et scientificorum, de qua n. 1895, 1 2567, hic doctrinalium quia praedicantur de doctrina fidei, fuerunt enim ‘Abimelechi’ per quem significatur doctrina fidei, n. 2509-2510; omnia enim se praedicate habent ad illa de quibus agitur.
Poznámky pod čarou:
1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.