Bible

 

Hoschea 11

Studie

   

1 Sicut mane transiit, pertransiit rex Israël. Quia puer Israël, et dilexi eum ; et ex Ægypto vocavi filium meum.

2 Vocaverunt eos, sic abierunt a facie eorum ; Baalim immolabant, et simulacris sacrificabant.

3 Et ego quasi nutritius Ephraim : portabam eos in brachiis meis, et nescierunt quod curarem eos.

4 In funiculis Adam traham eos, in vinculis caritatis ; et ero eis quasi exaltans jugum super maxillas eorum, et declinavi ad eum ut vesceretur.

5 Non revertetur in terram Ægypti, et Assur ipse rex ejus, quoniam noluerunt converti.

6 Cœpit gladius in civitatibus ejus, et consumet electos ejus, et comedet capita eorum.

7 Et populus meus pendebit ad reditum meum ; jugum autem imponetur eis simul, quod non auferetur.

8 Quomodo dabo te, Ephraim ? protegam te, Israël ? Quomodo dabo te sicut Adama, ponam te ut Seboim ? Conversum est in me cor meum, pariter conturbata est pœnitudo mea.

9 Non faciam furorem iræ meæ ; non convertar ut disperdam Ephraim, quoniam Deus ego, et non homo ; in medio tui sanctus, et non ingrediar civitatem.

10 Post Dominum ambulabunt ; quasi leo rugiet, quia ipse rugiet, et formidabunt filii maris.

11 Et avolabunt quasi avis ex Ægypto, et quasi columba de terra Assyriorum : et collocabo eos in domibus suis, dicit Dominus.

12 Circumdedit me in negatione Ephraim, et in dolo domus Israël ; Judas autem testis descendit cum Deo, et cum sanctis fidelis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4964

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4964. ‘Descendere factus Aegyptum’: quod significet ad scientifica quae Ecclesiae, constat ex significatione ‘Aegypti’ quod sit scientia, seu scientificum in communi, de qua n. 1164, 1165, 1186, 1462; sed quale id scientificum 1 fuit quod per ‘Aegyptum’ proprie significatur, nondum explicatum est. In Antiqua Ecclesia fuerunt doctrinalia et fuerunt scientifica; doctrinalia agebant de amore in Deum et de charitate erga proximum, scientifica autem de correspondentiis mundi naturalis cum mundo spirituali, et de repraesentativis 2 spiritualium et caelestium in naturalibus et terrestribus; haec fuerunt scientifica illorum qui in Ecclesia Antiqua;

[2] Aegyptus fuit inter illas regiones et inter illa regna ubi etiam Antiqua Ecclesia fuit, n. 1238, 2385, sed quia ibi 3 imprimis scientifica tradebantur, idcirco per ‘Aegyptum’ significatur scientificum in genere; et ideo quoque in Verbo prophetico toties de Aegypto agitur, et ibi tale scientificum per illam in specie intelligitur; ipsa magia Aegyptiaca etiam inde originem habuit; noverunt enim correspondentias naturalis mundi cum spirituali, quibus dein postquam Ecclesia apud illos cessavit, ad magica abusi sunt. Quia nunc talia scientifica apud illos fuerunt, nempe quae docebant correspondentias, et quoque repraesentativa et significativa, et quia haec inserviebant doctrinalibus Ecclesiae, imprimis ad intelligendum illa quae in Verbo illorum dicta fuerunt

(quod Verbum Antiquae Ecclesiae fuerit tam propheticum quam historicum, simile huic Verbo sed aliud, videatur n. 2686), inde est quod per ‘descendere factus Aegyptum’ significentur ad scientifica quae Ecclesiae.

[3] Quia Dominus per ‘Josephum’ repraesentatur, et hic dicitur quod ‘Josephus descendere factus sit Aegyptum’, significatur quod Dominus cum Internum Suum Hominem glorificaret, hoc est, Divinum faceret, primum imbuerit scientifica Ecclesiae, et ab illis et per illa progressum fecerit ad interiora magis et magis, et tandem usque ad Divina; placuit enim Ipsi secundum talem ordinem 4 Se Ipsum glorificare seu Divinum facere, secundum qualem hominem regenerat seu spiritualem facit, n. 3138, 3212, 3296, 3490, 4402, nempe ab externis quae sunt scientifica et vera fidei, successive ad interna quae sunt charitatis erga proximum et amoris in Ipsum. Inde patet quid significatur per haec verba apud Hoscheam,

Cum puer Israel, tunc amavi illum, et ex Aegypto vocavi filium Meum, 11:1;

quod haec de Domino, videatur Matth. 2:15.

Poznámky pod čarou:

1. fuerit placed after significatur

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

3. non ita doctrinalia tradebantur sicut alibi, sed scientifica

4. Seipsum

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 3296

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

3296. ‘Et major serviet minori’: quod significet quod bonum veri inferius erit ad tempus, constat ex significatione ‘majoris’ quod sit bonum; a significatione ‘servire’ quod sit inferius esse; et a significatione ‘minoris’ quod sit verum. Hoc quomodo se habet, constare potest a sequentibus, nam ibi describitur 1 per Esavum et Jacobum, nam, ut dictum 2 , per ‘Esavum’ repraesentatur bonum, per ‘Jacobum’ verum; quod collisio seu pugna exstiterit de prioritate et dominatu, in sensu interno describitur per Jacobum quod primogenituram sustulerit Esavo, tum quod quoque benedictionem, sed usque quod hoc factum sit modo ad tempus, patet ex prophetico Jishaki de Esavo, Et super gladio tuo vives, et fratri tuo servies, et erit cum dominaris, disrumpes jugum illius desuper collo tuo, Gen. 27:40.

[2] Quod haec internam sensum habeant, et quod absque sensu interno non sciri possit quid significant, patet, nempe quid quod ‘duae gentes in utero, et duo populi ex visceribus separabuntur’, et quod ‘populus prae populo valebit, et major serviet minori’; quod tamen significent illa quae dicta sunt, constat a sequentibus in quibus de illa re multum agitur; et praeterea aegre potest credi quod illa talia involvant, nisi sciatur quomodo se habet cum bono et vero, deque unius nascentia ex altero, et de status mutatione apud hominem cum regeneratur; in sensu interno agitur quidem de Domino, et hic quomodo Dominus Naturale Suum Divinum fecit, sed usque in sensu repraesentativo etiam agitur de regeneratione hominis; est enim regeneratio in hominis imago glorificationis Domini, n. 3043, 3138, 3212, hoc est, in regeneratione ut in quadam imagine apparet quomodo Dominus Humanum Suum glorificavit, seu quod idem, Divinum fecit; sicut enim Dominus statum Suum humanum prorsus mutavit in Divinum, ita etiam Dominus apud hominem, cum regenerat illum, statum ejus prorsus mutat, 3 nam veterem ejus hominem facit novum.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts in sequentibus.

2. The Manuscript inserts est.

3. The Manuscript has et ex veteri homine facit illum novum

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.