Bible

 

Genesis 9:17

Studie

       

17 Dixitque Deus ad Noë : Hoc erit signum fœderis, quod constitui inter me et omnem carnem super terram.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 1000

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

1000. Quod ‘anima’ significet vitam, ex significatione ‘animae in Verbo, multis locis constare potest: ‘anima’ in Verbo in genere significat omnem vitam, tam internam seu interni hominis’ quam externam seu externi hominis; et quia omnem vitam, significat talem vitam qualis est hominis de quo praedicatur; hic praedicatur de vita hominis regenerati quae separata est a voluntario hominis; nam, ut prius dictum, vita nova quam accipit homo regeneratus spiritualis a Domino, prorsus separata est a voluntario seu proprio hominis, seu a propria hominis vita, quae non vita est tametsi ita vocatur, sed est mors quia vita infernalis; quare hic ‘caro in anima ejus quam non comederent’ significat carnem una cum anima ejus, hoc est, quod non commiscerent vitam hanc novam quae est Domini, cum vita mala seu excrementitia quae est hominis, hoc est, cum voluntario seu proprio ejus.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.