Bible

 

Genesis 9:11

Studie

       

11 Statuam pactum meum vobiscum, et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii, neque erit deinceps diluvium dissipans terram.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 1009

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

1009. Vers. 6. Effundens sanguinem hominis in homine sanguis ejus effundetur; quia in imaginem Dei fecit hominem. ‘Effundere sanguinem hominis in homine’ significat exstinguere charitatem, ‘in homine’ est apud hominem: ‘sanguis ejus effundetur’ significat condemnationem ejus: ‘quia in imaginem Dei fecit hominem’ significat charitatem quae est imago Dei.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.