Bible

 

Genesis 9

Studie

   

1 Benedixitque Deus Noë et filiis ejus. Et dixit ad eos : Crescite, et multiplicamini, et replete terram.

2 Et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terræ, et super omnes volucres cæli, cum universis quæ moventur super terram : omnes pisces maris manui vestræ traditi sunt.

3 Et omne, quod movetur et vivit, erit vobis in cibum : quasi olera virentia tradidi vobis omnia.

4 Excepto, quod carnem cum sanguine non comedetis.

5 Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum : et de manu hominis, de manu viri, et fratris ejus requiram animam hominis.

6 Quicumque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius : ad imaginem quippe Dei factus est homo.

7 Vos autem crescite et multiplicamini, et ingredimini super terram, et implete eam.

8 Hæc quoque dixit Deus ad Noë, et ad filios ejus cum eo :

9 Ecce ego statuam pactum meum vobiscum, et cum semine vestro post vos :

10 et ad omnem animam viventem, quæ est vobiscum, tam in volucribus quam in jumentis et pecudibus terræ cunctis, quæ egressa sunt de arca, et universis bestiis terræ.

11 Statuam pactum meum vobiscum, et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii, neque erit deinceps diluvium dissipans terram.

12 Dixitque Deus : Hoc signum fœderis quod do inter me et vos, et ad omnem animam viventem, quæ est vobiscum in generationes sempiternas :

13 arcum meum ponam in nubibus, et erit signum fœderis inter me et inter terram.

14 Cumque obduxero nubibus cælum, apparebit arcus meus in nubibus :

15 et recordabor fœderis mei vobiscum, et cum omni anima vivente quæ carnem vegetat : et non erunt ultra aquæ diluvii ad delendum universam carnem.

16 Eritque arcus in nubibus, et videbo illum, et recordabor fœderis sempiterni quod pactum est inter Deum et omnem animam viventem universæ carnis quæ est super terram.

17 Dixitque Deus ad Noë : Hoc erit signum fœderis, quod constitui inter me et omnem carnem super terram.

18 Erant ergo filii Noë, qui egressi sunt de arca, Sem, Cham et Japheth : porro Cham ipse est pater Chanaan.

19 Tres isti filii sunt Noë : et ab his disseminatum est omne genus hominum super universam terram.

20 Cœpitque Noë vir agricola exercere terram, et plantavit vineam.

21 Bibensque vinum inebriatus est, et nudatus in tabernaculo suo.

22 Quod cum vidisset Cham, pater Chanaan, verenda scilicet patris sui esse nudata, nuntiavit duobus fratribus suis foras.

23 At vero Sem et Japheth pallium imposuerunt humeris suis, et incedentes retrorsum, operuerunt verenda patris sui : faciesque eorum aversæ erant, et patris virilia non viderunt.

24 Evigilans autem Noë ex vino, cum didicisset quæ fecerat ei filius suus minor,

25 ait : Maledictus Chanaan, servus servorum erit fratribus suis.

26 Dixitque : Benedictus Dominus Deus Sem, sit Chanaan servus ejus.

27 Dilatet Deus Japheth, et habitet in tabernaculis Sem, sitque Chanaan servus ejus.

28 Vixit autem Noë post diluvium trecentis quinquaginta annis.

29 Et impleti sunt omnes dies ejus nongentorum quinquaginta annorum : et mortuus est.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 1011

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

1011. ‘Sanguis ejus effundetur’: quod significet condemnationem ejus, constat ex iis quae dicta sunt: ex sensu litterae est, quod effusor sanguinis seu occisor morte puniendus; in sensu autem interno, qui odium habet contra proximum, quod eum condemnet ad mortem, hoc est, ad infernum; quod etiam Dominus docet apud Matthaeum, Quicumque dixerit fratri suo, Fatue, obnoxius erit gehennae ignis, 5:22;

exstincta enim charitate homo sibi suoque proprio relinquitur, et non amplius per vincula interna quae sunt conscientiae, sed per vincula externa quae sunt legis et quae ipse sibi facit ut potens et dives sit, regitur a Domino; quibus vinculis relaxatis, ut fit quoque in altera vita, ruit in crudelissima et obscenissima, ita in condemnationem sui. Quod sanguis ejus effundetur qui effuderit sanguinem, est jus talionis antiquis notissimum, secundum quod judicarunt malitias et scelera; ut constat a pluribus locis Verbi; hoc jus trahit originem suam ex lege universali, Quod proximo non aliud faciendum, quam quod velit ut alii faciant sibi, Matth. 7:12,

tum ex eo, quod ordo omnium in altera vita sit ut ipsum malum se puniat, similiter falsum, sic ut in ipso malo et falso sit poena ejus; et quia talis ordo est quod malum se puniat, seu quod idem, malus incurrat in poenam malo respondentem, ex illo duxerunt etiam antiqui talionis eorum jus; quod hic quoque significatur per id quod ‘qui effudit sanguinem, ejus sanguis effundetur’, hoc est, quod in condemnationem irruet.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.