Bible

 

Genesis 9

Studie

   

1 Benedixitque Deus Noë et filiis ejus. Et dixit ad eos : Crescite, et multiplicamini, et replete terram.

2 Et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terræ, et super omnes volucres cæli, cum universis quæ moventur super terram : omnes pisces maris manui vestræ traditi sunt.

3 Et omne, quod movetur et vivit, erit vobis in cibum : quasi olera virentia tradidi vobis omnia.

4 Excepto, quod carnem cum sanguine non comedetis.

5 Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum : et de manu hominis, de manu viri, et fratris ejus requiram animam hominis.

6 Quicumque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius : ad imaginem quippe Dei factus est homo.

7 Vos autem crescite et multiplicamini, et ingredimini super terram, et implete eam.

8 Hæc quoque dixit Deus ad Noë, et ad filios ejus cum eo :

9 Ecce ego statuam pactum meum vobiscum, et cum semine vestro post vos :

10 et ad omnem animam viventem, quæ est vobiscum, tam in volucribus quam in jumentis et pecudibus terræ cunctis, quæ egressa sunt de arca, et universis bestiis terræ.

11 Statuam pactum meum vobiscum, et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii, neque erit deinceps diluvium dissipans terram.

12 Dixitque Deus : Hoc signum fœderis quod do inter me et vos, et ad omnem animam viventem, quæ est vobiscum in generationes sempiternas :

13 arcum meum ponam in nubibus, et erit signum fœderis inter me et inter terram.

14 Cumque obduxero nubibus cælum, apparebit arcus meus in nubibus :

15 et recordabor fœderis mei vobiscum, et cum omni anima vivente quæ carnem vegetat : et non erunt ultra aquæ diluvii ad delendum universam carnem.

16 Eritque arcus in nubibus, et videbo illum, et recordabor fœderis sempiterni quod pactum est inter Deum et omnem animam viventem universæ carnis quæ est super terram.

17 Dixitque Deus ad Noë : Hoc erit signum fœderis, quod constitui inter me et omnem carnem super terram.

18 Erant ergo filii Noë, qui egressi sunt de arca, Sem, Cham et Japheth : porro Cham ipse est pater Chanaan.

19 Tres isti filii sunt Noë : et ab his disseminatum est omne genus hominum super universam terram.

20 Cœpitque Noë vir agricola exercere terram, et plantavit vineam.

21 Bibensque vinum inebriatus est, et nudatus in tabernaculo suo.

22 Quod cum vidisset Cham, pater Chanaan, verenda scilicet patris sui esse nudata, nuntiavit duobus fratribus suis foras.

23 At vero Sem et Japheth pallium imposuerunt humeris suis, et incedentes retrorsum, operuerunt verenda patris sui : faciesque eorum aversæ erant, et patris virilia non viderunt.

24 Evigilans autem Noë ex vino, cum didicisset quæ fecerat ei filius suus minor,

25 ait : Maledictus Chanaan, servus servorum erit fratribus suis.

26 Dixitque : Benedictus Dominus Deus Sem, sit Chanaan servus ejus.

27 Dilatet Deus Japheth, et habitet in tabernaculis Sem, sitque Chanaan servus ejus.

28 Vixit autem Noë post diluvium trecentis quinquaginta annis.

29 Et impleti sunt omnes dies ejus nongentorum quinquaginta annorum : et mortuus est.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 1010

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

1010. ‘Effundere sanguinem hominis in homine’: quod significet exstinguere charitatem, et ‘in homine’ sit apud hominem, constat es significatione ‘sanguinis’, de qua prius, quod sit sanctum charitatis, et ex eo quod dicatur ‘sanguis hominis in homine’, hoc est, interna ejus vita, quae non est in eo sed apud eum; nam vita Domini est charitas, quae non est in homine, quia homo est spurcus et profanus, sed apud hominem. Quod ‘effundere sanguinem’ sit violentiam charitati inferre, constat a locis Verbi, et illis quae prius n. 374 et 376 allata sunt, ubi ostensum quod violentia illata charitati dicatur ‘sanguis’.

[2] Effundere sanguinem in sensu litterae est occidere, sed in sensu interno est odium habere contra proximum, ut Dominus docet apud Matthaeum, Audivistis quod veteribus dictum sit, non occides, quisquis occiderit, obnoxius erit judicio: Ego vero dico vobis, quod quisquis irascitur fratri suo temere, obnoxius erit judicio, 5:21, 22;

‘irasci’ hic significat recedere a charitate, de quo videatur prius n. 357, proinde est odium; qui in odio est, non solum nullam charitatem habet, sed etiam violentiam infert charitati, hoc est, ‘effundit sanguinem’; in odio est ipsa occisio hominis, quod ex eo manifeste constat quod qui in odio est, nihil plus optet quam ut alter occidatur; et nisi vincula externa impedirent, occideret; quare occisio fratris et effusio sanguinis ejus est odium; et cum odium, est tale in unaquavis idea ejus contra eum. Similiter se res habet cum profanatione; qui profanat Verbum, ut dictum, is veritatem non solum odio habet, sed etiam exstinguit seu necat; quod manifeste constat ab iis qui profanarunt, in altera vita; utcumque externa forma apparuerunt honesti, sapientes, devoti, cum vixerunt in corpore, in altera vita internecino odio habent Dominum et omnia bona amoris et vera fidei, ex causa quia contraria sunt eorum intestinis odiis, rapinis et adulteriis, quae obvelarunt specie sancti, et in sui favorem adulteraverunt.

[3] Quod profanatio sit ‘sanguis’, praeter ab illis locis quae prius n. 374 adducta sunt, etiam ab hoc apud Mosen constat, Quisquis e domo Israelis, qui mactaverit bovem, aut agnum, aut capram, in castris, aut qui mactaverit extra castra, et ad ostium tentorii conventus non adduxerit illud ad offerendum munus Jehovae coram habitaculo Jehovae, sanguis reputabitur viro isti; sanguinem effudit, et exscindetur vir iste e medio populi sui, Lev. 17:3, 4;

‘sacrificare 1 alibi quam super altari quod juxta tentorium’ repraesentabat profanationem; nam ‘sacrificare’ erat sanctum, at ‘in castris’ et ‘extra castra’ profanum.

Poznámky pod čarou:

1. sanctificare in the First Latin Edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.