Bible

 

Genesis 8:9

Studie

       

9 Quæ cum non invenisset ubi requiesceret pes ejus, reversa est ad eum in arcam : aquæ enim erant super universam terram : extenditque manum, et apprehensam intulit in arcam.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 840

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

840. ‘Et recordatus Deus’: quod significet finem tentationis et principium renovationis, constat ab illis quae praecedunt et ab illis quae sequuntur: quod recordetur Deus, in specie significat quod misereatur; recordatio Ipsius est misericordia, quae praedicatur imprimis post tentationem, quia tunc nova lux effulget; quamdiu perstat tentatio, putat homo Dominum abesse, quia a malis geniis agitatur, et quidem ita ut quandoque in desperatione sit tali ut vix credat aliquem Deum dari; sed Dominus praesentior tunc est quam usquam is credere potest; at cum tentatio desinit, tunc solatium accipit, et tunc primum credit adesse Dominum; quare hic, quia ita apparet, ‘recordari Deus’ significat finem tentationis, et principium renovationis. Deus recordari dicitur, non autem Jehovah, quia adhuc in statu ante regenerationem; cum autem regeneratus est, tunc nominatur Jehovah, ut in fine hujus capitis, vers. 20, 21, 21 causa est quia nondum fides conjuncta est charitati; tunc primum dicitur homo regeneratus, cum ex charitate agit; in charitate est Jehovah, non ita in fide antequam charitati juncta; charitas est ipsum esse et vivere hominis in altera vita; ipsum Esse et Vivere est Jehovah; quare antequam est et vivit homo, non dicitur apud eum esse Jehovah sed Deus.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.