Bible

 

Genesis 7:14

Studie

       

14 ipsi et omne animal secundum genus suum, universaque jumenta in genere suo, et omne quod movetur super terram in genere suo, cunctumque volatile secundum genus suum, universæ aves, omnesque volucres,

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 721

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

721. Quod per ‘virum et uxorem’ significentur falsa conjuncta malis, constat ex illis quae mox prius dicta sunt; hic enim praedicatur ‘vir et uxor’ de immundis bestiis, mox prius de mundis; quare ibi significarunt vera conjuncta bonis, hic falsa conjuncta malis; quale subjectum talis est praedicatio.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.