Bible

 

Genesis 7:11

Studie

       

11 Anno sexcentesimo vitæ Noë, mense secundo, septimodecimo die mensis, rupti sunt omnes fontes abyssi magnæ, et cataractæ cæli apertæ sunt :

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 808

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

808. ‘Delevit omnem substantiam’: quod significet cupiditates quae amoris sui, constat a sequentibus, ubi describuntur per repraesentativa; ‘substantia’ praedicatur de voluntariis, quia a voluntate omnia exsurgunt, seu existunt et subsistunt, apud hominem; voluntas est ipsa substantia hominis, seu ipse homo. Cupiditates antediluvianorum fuerant amoris sui; sunt bina cupiditatum genera universalissima; unum est amoris sui, alterum est amoris mundi; homo nihil aliud cupit quam quod amat, quare cupiditates sunt amoris; apud hos regnabat amor sui, proinde ejus cupiditates; ita enim semet amarunt ut putavissent se deos esse, non agnoscentes aliquem deum supra se; de eo sibi persuaserunt.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Bible

 

Genesis 7:22

Studie

       

22 et cuncta, in quibus spiraculum vitæ est in terra, mortua sunt.