Bible

 

Genesis 6:5

Studie

       

5 Videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore,

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 622

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

622. Quod ‘corrumpere’ de persuasionibus, constat apud Esaiam,

Non facient malum, et non corrumpent in toto monte sanctitatis Meae, quia plena erit terra scientia 1 a cum Jehovah, 11:9;

et similiter, cap. 65:25,

ubi ‘malum facere’ spectat voluntatem seu cupiditates, ‘corrumpere’ intellectum seu persuasiones falsi:

apud eundem,

Vae genti peccatrici, populo gravi iniquitate, semini malefacientium, filiis corruptoribus, 1:4;

ibi, ut alibi, ‘gentes et semen malefacientium’ pro malis quae sunt voluntatis seu cupiditatum; ‘populus et filii corruptores’ pro falsis quae sunt intellectus seu persuasionum:

apud Ezechielem,

Corrupta es prae iis in omnibus viis tuis, 16:47;

ibi ‘corrumpere’ de iis quae sunt intellectus, rationis seu cogitationis, ‘via’ enim est vox significans veritatem:

apud Davidem,

Corruptum fecerunt, et abominabile fecerunt opus, Ps. 14:1;

ubi ‘corruptum’ pro diris persuasionibus, et ‘abominabile’ pro foedis cupiditatibus, quae in opere, seu a quibus opus:

apud Danielem,

Post septimanas sexaginta et duas excidetur Messias, 2 et non Illi; et civitatem et sanctuarium corrumpet populus ducis venturi, et finis ejus cum inundatione, 9:26;

similiter ‘corrumpere’ pro persuasionibus falsi, de quibus praedicatur ‘inundatio’.

Poznámky pod čarou:

1. In n. 28 and 9755 Swedenborg has scientia Jehovae.

2. Schmidius has sed non sibi, which Swedenborg has in Coronis 32 and Apocalypsis Explicata 315 fin. ; where we read sed non sibi, significat quod revicturum sit apud illos qui in nova Ecclesia; and he compares it with Apocalypsis 1:18.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Bible

 

Esaias 53:9

Studie

       

9 Et dabit impios pro sepultura, et divitem pro morte sua, eo quod iniquitatem non fecerit, neque dolus fuerit in ore ejus.