Bible

 

Genesis 6:16

Studie

       

16 Fenestram in arca facies, et in cubito consummabis summitatem ejus : ostium autem arcæ pones ex latere ; deorsum, cœnacula et tristega facies in ea.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 621

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

621. Quod terra ‘corrupta’ dicatur ex diris persuasionibus, et ‘impleta violentia’ ex foedis cupiditatibus, constat ex significatione ‘vocis ‘corrumpere’, et vocis ‘violentia’; in Verbo nusquam una vox pro altera sumitur, sed constanter illa adhibetur quae proprie rem de qua, exprimit; et quidem ita ut ex solis vocibus quae adhibentur, pateat ilico quid in sensu interno; sicut hic vox corrumpere et violentia; ‘corrumpere’ praedicatur de iis quae sunt intellectus cum desolatus, ‘violentia’ de iis quae sunt voluntatis cum vastata, ita ‘corrumpere’ de persuasionibus, et ‘violentia’ de cupiditatibus.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.