Bible

 

Genesis 6:14

Studie

       

14 Fac tibi arcam de lignis lævigatis ; mansiunculas in arca facies, et bitumine linies intrinsecus et extrinsecus.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 623

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

623. Quod ‘terra impleta violentia’ dicatur ex foedis cupiditatibus, et quam maxime ex cupiditatibus quae sunt amoris sui, se’ insolentis fastus, constat ex Verbo: ‘violentia’ vocatur cum violentiam inferunt sanctis, illa profanando, sicut tu antediluviani, qui doctrinalia fidei immerserunt cupiditatibus quibuscumque:

ut apud Ezechielem,

Avertam facies Meas ab iis, et profanabunt absconditum Meum, veniantque in illud effractores, et profanabunt illud; fac catenam, quia terra est plena judicio sanguinum, et urbs plena est violentia, 7:22-24;

describuntur violenti, quinam, quod tales ut dictum:

apud eundem,

Panem suum in sollicitudine edent, et aquas suas in desolatione bibent, ut devastetur terra ejus a plenitudine sua, prae violenti omnium habitantium in ea, 12:19;

‘panis quem cum sollicitudine edent’ sunt caelestia, ‘aquae quas in desolatione bibent’ sunt spiritualia, quibus ‘violentiam intulerunt’, seu quae profanarunt:

[2] apud Esaiam,

Telae eorum non erunt in vestem, nec tegentur in operibus suis; opera eorum opera iniquitatis, et facinus violentiae in volis eorum, 59:6;

ubi ‘telae et vestes’ praedicantur de iis quae sunt intellectus se’ cogitationis, ‘iniquitas et violentia’ de iis quae sunt voluntatis seu operum:

apud Jonam, Convertantur quisque a via sua mala, et a violentia, quae in volis eorum, 3:8;

ubi ‘via mala’ praedicatur de falsis quae sunt intellectus, et ‘violentia de malis quae sunt voluntatis:

apud Jeremiam,

Veniet in anno auditio et violentia in terra, 51:46;

‘auditio’ pro iis quae sunt intellectus, ‘violentia’ quae sunt voluntatis apud Esaiam,

Non violentiam fecit, et non dolus in ore ejus, 53:9;

ubi ‘violentia’ de iis quae sunt voluntatis, ‘dolus in ore’ de iis qua sunt intellectus.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.