Bible

 

Genesis 5:22

Studie

       

22 Et ambulavit Henoch cum Deo : et vixit, postquam genuit Mathusalam, trecentis annis, et genuit filios et filias.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 472

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

472. ‘In die, quo creavit Deus hominem’ quod sit cum spiritualis factus et ‘in similitudinem Dei fecit illum’ quod sit cum caelestis factus, constat ab illis quae prius dicta et ostensa sunt; vox ‘creare’ proprie spectat hominem cum e novo creatur seu regeneratur; et ‘facere’ cum perficitur; quare in Verbo accurata fit distinctio inter creare, formare et facere, sicut etiam prius cap. ii ubi agitur de spirituali homine facto caelesti, ‘quievit Deus ab omni opere suo, quod creavit Deus faciendo’, et passim alibi, ubi ‘creare’ spectat hominem spiritualem, et ‘facere’, quod est perficere, spectat hominem caelestem; videatur, n. 16 et 88.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.