Bible

 

Genesis 50:24

Studie

       

24 Cumque adjurasset eos atque dixisset : Deus visitabit vos, asportate ossa mea vobiscum de loco isto :

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 6561

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

6561. ‘Pater 1 tuus praecepit ante mori eum, dicendo’: quod significet quod ab Ecclesiae praecepto, constat ex repraesentatione ‘Israelis’ qui hic ‘pater’, quod sit Ecclesia, de qua n. 4286, 6426; et ex significatione ‘praecipere’ quod sit influxus, de qua mox supra n. 6560, hic praeceptum quia Ecclesiae, ita a Divino; et ex significatione ‘ante mori eum’ quod sit cum adhuc Ecclesia esset. Quod sit ab Ecclesiae praecepto quod remittendum fratri 2 suo seu proximo, constat a Domini verbis apud Matthaeum, Petrus dixit ad Jesum, Domine, quoties peccabit in me frater meus, et remittere debeo illi? usque ad septies? dixit illi Jesus, Non dico hoc usque ad septies, sed usque ad septuagies septies, 18:21, 22;

sed apud gentem Judaicam 3 insitum erat quod 4 nusquam remitterent, sed pro hoste haberent 5 quemcumque qui illos aliquo modo laeserat, et tunc putabant sibi licere 6 odio illum habere, et tractare ad libitum, atque occidere; causa erat quia 7 gens illa erat in solis externis absque interno, ita in nullo Ecclesiae internae praecepto; 8 inde 9 erat quod fratres Josephi tantum timerent quod Joseph illos odio haberet, et illis malum retribueret.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript places this after proximo.

3. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

4. nihil

5. illum

6. illos odio internecino

7. in externis erant absque aliquo interno

8. The Manuscript inserts ac praeterea saevitia illa fuit naturalis quae confirmabatur apud illos, per quam fovebant continue odia contra gentes, quapropteretiamodiaita occupabant mentem eorum, ut etiam illa contra suos exercere illis jucundum esset, modo aliqua vera causa daretur, .

9. fuit

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.