Bible

 

Genesis 4:20

Studie

       

20 Genuitque Ada Jabel, qui fuit pater habitantium in tentoriis, atque pastorum.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 343

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

343. Quod ‘pastor gregis’ sit qui exercet bonum charitatis, unicuivis notum esse potest, nam hoc familiare in Verbo Veteris et Novi Testamenti; qui ducit et docet, appellatur ‘pastor’; qui ducuntur et docentur, appellantur ‘grex’; qui non ducit ad bonum charitatis, et qui non docet bonum charitatis, non est verus pastor; et qui non ducitur ad bonum et discit bonum, non est grex. Quod pastor et grex significent illa, quidem superfluum est ex Verbo confirmare, sed usque sint haec quae apud Esaiam,

Dominus dabit pluviam seminis tui, quo seminas humum, et panem proventus humi, ... 1 pascet pecora tua in die illo, prato lato, 30:23;

ubi ‘panis proventus humi’ est charitas:

apud eundem,

Dominus Jehovih, sicut pastor gregem suum pascet, in brachium suum colliget agnos, et in gremio suo portabit, fetas leniter ducet, 40:11:

apud Davidem,

Pastor Israelis ausculta, ducens sicut gregem Josephum; insidens cherubis, effulge, Ps. 80:2[KJV 1]:

apud Jeremiam,

Formosae et delicatae assimilavi filiam Zionis, ad eam venient pastores, et greges eorum figent prope eam tentoria circumcirca, pascent quisque spatium suum, 6:2, 3:

apud Ezechielem,

Dixit Dominus Jehovih, Multiplicabo eos sicut gregem hominis, sicut gregem 2 sanctificatorum, sicut gregem Hierosolymae, in 3 temporibus statis ejus, sic erunt urbes desertae plenae grege hominis, 36:37, 38:

apud Esaiam,

Omnis grex Arabiae congregabuntur tibi, arietes Nebaioth ministrabunt tibi, 60:7.

Qui gregem ducunt ad bonum charitatis, sunt ‘qui congregant gregem, at vero qui non ad bonum charitatis, sunt ‘qui dispergunt’; nam omnis congregatio et unio ex charitate, et omnis dispersio et disunio ex non charitate.

Poznámky pod čarou:

1. The Hebrew is singular, but in n. 5201, 6049, Swedenborg has pascent, as does Schmidius.

2. The First Latin Edition has sanctificatum, but the Hebrew has genitive plural. These two endings are often very similar in Swedenborg’s handwriting.

3. Schmidius has festis: Hebrew has both meanings.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.