Bible

 

Genesis 49:7

Studie

       

7 Maledictus furor eorum, quia pertinax : et indignatio eorum, quia dura : dividam eos in Jacob, et dispergam eos in Israël.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 6372

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

6372. ‘Et legislator ab inter pedes ejus’: quod significet vera quae ab illo in inferioribus, constat a significatione ‘legislatoris’ quod sint vera, de qua sequitur; et a significatione ‘pedum’ quod sint naturalia, de qua n. 2162, 3147, 3761, 3986, 4280, 4938-4952, 5327, 5328, ita inferiora; nam naturalia sunt 1 infra, et caelestia, de quibus nunc prius, supra. ‘Legislator ab inter pedes’ dicitur ut significetur 2 spirituale caelestis', seu verum quod ex 3 bono, non enim eo tempore fuit regnum spirituale, quale post Adventum Domini, distinctum a regno caelesti, sed erat unum cum 4 caelesti, modo quod externum ejus esset; ideo quoque dicitur ‘ab inter pedes’ ut significetur verum quod a bono, nam pars illa pedum interior ex communicatione cum lumbis id significat; de hoc vero etiam dicitur quod removeretur ‘cum venit Shiloh’, quod nempe ejus potestas, sicut 5 potestas caelestis, de qua re mox supra n. 6371;

[2] caeleste enim regnum tunc potestatem suam exercebat per id verum; et quia ita, vocatur id verum ‘legislator’; hoc verum etiam intelligitur in sensu interno per legislatorem, apud Esaiam,

Jehovah judex noster, Jehovah legislator noster, Jehovah rex noster, 33:22 6 ,

‘judex’ pro quod ex bono agat, ‘legislator’ quod ex vero ab illo bono, ‘rex’ quod ex vero, ita ordine 7 quoque consequuntur:

apud Davidem,

Mihi Gilead, Mihi Menasheh, et Ephraim robur capitis Mei, Jehudah legislator Meus, Ps. 60:9 [KJV 7), 108:9 [KJV 8).

‘Jehudah legislator’ pro caelesti bono et ejus caelesti vero:

apud Mosen,

Fons, foderunt principes, effoderunt primores populi, per legislatorem baculis suis, Num. 21:18:

et apud eundem,

Gad vidit primitias sibi, ibi namque portio legislatoris absconditi, unde venerunt capita populi, justitiam Jehovae fecit, et judicia ejus cum Israele, Deut. 8 33:21;

‘legislator’ etiam ibi pro vero ex bono.

Poznámky pod čarou:

1. infra caelestia, de quibus mox supra

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

3. caelesti

4. illo

5. caelesti, de quo

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. se etiam sequuntur

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 3584

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

3584. Quod ‘maledicentes tibi maledictus’ significet quod qui se disjungit, disjunctus erit; et quod ‘benedicentes tibi benedictus’ significet qui se conjungit, conjunctus erit, constat ex significatione ‘maledici’ quod sit disjungi, et ‘benedici’ quod sit conjungi, de quibus n. 3504, 3514, 3530, 3565: praedicantur haec de veris, et per ‘maledicentes’ significantur falsa, quae se a veris 1 sejungunt, et per ‘benedicentes’ vera, quae se reliquis adjungunt: cum veris enim et bonis ita se habet, quod inter se forment 2 societatem, et tandem faciant quasi unam civitatem; taliter 3 quoque se consociant; hoc ducit suam originem a forma caeli, in qua angeli secundum consanguinitates et affinitates boni et veri dispositi sunt, et sic simul constituunt unum regnum seu unam civitatem, exinde vera et bona apud hominem influunt et apud illum disponuntur in similem formam, et hoc a solo Domino; sed hoc quomodo se habet, evidentius constabit ex correspondentia Maximi Hominis, qui est caelum, cum omnibus et singulis quae apud hominem; de qua correspondentia, ex Divina Domini Misericordia, ad finem capitum. Ex his nunc patet quid benedictio Jishaki dictata ad Jacobum sed intellecta de Esavo involvit, quod nempe fructificationem boni per multiplicationem veri, et hujus iterum fructificationem.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript has disjungunt

2. The Manuscript has quasi

3. The Manuscript has enim

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.