Bible

 

Genesis 49:5

Studie

       

5 Simeon et Levi fratres vasa iniquitatis bellantia.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 195

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

195. a. (Vers. 4.) "Habes pauca nomina etiam in Sardibus, quae non inquinaverunt vestimenta sua." - Quod significet illos qui agunt vitam moralem ex origine spirituali, per quod cognitiones veri et boni ex Verbo applicent usibus suae vitae, constat ex significatione "nominis", quod sit quale status vitae hominis (de qua supra, n. 148); hic itaque "nomina" significant homines qui tales sunt: ex significatione "Ecclesiae in Sardibus", quod sint qui vitam moralem agunt sed non spiritualem, quia parvi pendunt cognitiones veri et boni ex Verbo (de qua etiam supra, n. 148 [, 182]); hic autem intelliguntur illi qui moralem vitam agunt ex origine spirituali, nam dicitur, "qui non inquinaverunt vestimenta sua": et ex significatione "vestimentorum", quod sint vera scientifica et cognitiones quae in naturali homine (de qua sequitur): inde per "non inquinare vestimenta sua" significatur non vivere moralis homo propter se et mundum, quod est solum propter corpus et ejus vitam, sed propter Dominum et caelum, quod est propter animam et ejus vitam. Inde patet quod per "Habes pauca nomina etiam in Sardibus quae non inquinaverunt vestimenta sua", significentur illi qui tales ut agant vitam moralem ex origine spirituali, per quod cognitiones veri et boni ex Verbo applicent suae vitae.

[2] Sed quia pauci sciunt quid sit vivere moralem vitam ex origine spirituali, et quid sit applicare cognitiones veri et boni ex Verbo usibus suae vitae, quare dicetur. Homo vivit moralem vitam ex origine spirituali quando ex religione illam vivit; ita quando cogitat, dum obvenit malum, insincerum aut injustum, quod ita non faciendum sit, quia est contra leges Divinas: is quia abstinet ab illis faciendis propter leges Divinas, sibi comparat vitam spiritualem, et moralis ejus vita tunc inde est; nam per talem cogitationem et fidem homo communicat cum angelis caeli, ac per communicationem cum caelo aperitur ejus internus spiritualis homo, cujus mens est mens superior, qualis est angelis caeli, ac imbuitur inde caelesti intelligentia et sapientia. Inde constare potest quod moralem vitam ex origine spirituali agere, sit ex religione, ac intra ecclesiam ex Verbo; nam qui ex illis vitam moralem agunt, illi elevantur supra naturalem suum hominem, et sic supra suum proprium, et ducuntur per caelum a Domino. Inde est quod illis fides sit, timor Dei, et conscientia, et quoque affectio veri spiritualis, quae affectio est affectio cognitionum veri et boni ex Verbo, nam hae sunt illis leges Divinae secundum quas vivunt. Talem vitam moralem vivunt multi ex gentibus, cogitant enim quod malum non faciendum sit quia est contra religionem eorum; inde est quod tam multi ex illis salventur.

[3] Vicissim autem agere moralem vitam non ex religione, sed modo ex timore legis in mundo, et ex timore jacturae famae, honoris et lucri, est moralem vitam agere non ex origine spirituali, sed ex origine naturali; inde nulla communicatio illis est cum caelo: et quia cogitant insincere et injuste de proximo, tametsi aliter loquuntur et agunt, ideo illis clauditur internus spiritualis homo, et aperitur modo internus naturalis homo, quo aperto in luce mundi sunt, at non in luce caeli; quare etiam tales in se parvi faciunt et quidam negant Divina et caelestia, ac Naturam et mundum credunt esse omne. (Ex his nunc constare potest quid sit agere moralem vitam ex origine spirituali, et quid est illam agere ex origine naturali: sed haec in clariore luce exposita videantur in opere De Caelo et Inferno 528-535.) De illis qui moralem vitam solum ex origine naturali agunt, dicitur quod "inquinent vestimenta sua"; nam per "vestimenta" intelligitur id quod extra ipsum hominem est, et investit illum, ita ejus naturalis homo cum illis quae ibi sunt, quae sunt scientifica et cognitiones; hae, cum ex Verbo sunt, inquinantur per id quod illas discat et teneat solum propter famam ut eruditus et scius audiat, aut ut per id aucupet honores et lucretur opes, et praeter illos fines non curat illas; ita cognitiones ex Verbo polluuntur et conspurcantur amoribus sui et mundi, nam una habitant cum malis et falsis quae ex amoribus illis ut ex suis fontibus scaturiunt.

[4] Dictum est supra quod homo fiat spiritualis per cognitiones veri et boni ex Verbo, applicatas usibus vitae; at cur homo spiritualis fit per illas quae ex Verbo, et non per alias, nunc dicetur. Omnia, quae in Verbo sunt, Divina sunt, et Divina sunt per id quod in se spiritualem sensum habeant, et per eum sensum communicent cum caelo et cum angelis ibi; quapropter cum homo cognitiones habet ex Verbo et illas applicat vitae, tunc per illas communicat cum caelo, et per communicationem illam fit spiritualis; nam homo spiritualis fit per id, quod in similibus veris sit cum angelis caeli, aut in correspondentibus: in correspondentibus dicitur, quia omnia et singula quae in sensu litterae Verbi sunt, correspondentiae sunt, correspondent enim veris quae apud angelos. Cognitiones autem quae sunt ex aliis libris, qui doctrinalia ecclesiae tradunt et variis confirmant, non communicationem faciunt cum caelo nisi per cognitiones ibi ex Verbo; hae communicant si vere intelliguntur, et non applicantur soli fidei sed vitae. Quod ita sit, nemo non scire potest ex eo, quod Verbum in se Divinum sit; et quod in se Divinum est, hoc fieri potest Divinum apud hominem, si id applicat vitae. Per Divinum fieri apud hominem intelligitur quod Dominus; mansionem habere possit apud illum (Johannes 14:23), ita habitare apud illum in suo; (quod Dominus in suo apud hominem et angelum habitet, et non in proprio illorum, videatur in opere De Caelo et Inferno 12); et Dominus in suo habitat cum in illis apud hominem quae ex Verbo sunt, nam Dominus est Verbum (Johannes 1:1, 2, 14); et verba quae Ipse locutus est, hoc est, quae in Verbo sunt,

"Spiritus et Vita sunt" (Johannes 6:63, 68; 12:50).

[5] Quod "vestimenta" significent illa quae sunt in naturali homine, quae sunt scientifica vera aut falsa, seu 1 cognitiones, est ex mundo spirituali; ibi enim omnes quotcunque sunt, vestiti apparent secundum vitam suam moralem; quare illi qui moralem vitam ex origine spirituali vixerunt, vestiti apparent in albis splendentibus, sicut byssinis; illi autem qui moralem vitam ex sola origine naturali egerunt, vestiti apparent secundum quale ejus; qui polluerunt illam malis et falsis, illi apparent in vestibus obscuris, vilibus, laceris et ad aspectum tetris. (De Vestibus eorum, videatur in opere De Caelo et Inferno 177-182.) Inde nunc est quod "vestimenta" in Verbo significent vera ex bono, ac in opposito sensu falsa ex malo, et illa et haec in naturali homine, in quo vera et falsa vocantur scientifica et cognitiones.

[6] Quod "vestimenta" in Verbo significent vera aut falsa, manifeste constare potest a sequentibus his locis:

- Apud Esaiam,

"Excitare, excitare, indue robur tuum Zion, indue vestes decoris tui Hierosolyma, .... quoniam non amplius veniet ad te praeputiatus et immundus" (52:1);

"Zion" in Verbo significat regnum caeleste Domini, ita quoque ecclesiam caelestem, et "Hierosolyma" regnum spirituale et ecclesiam spiritualem; (quid regnum caeleste et regnum spirituale, videatur in opere De Caelo et Inferno 20-28); "vestes decoris", quas induet Hierosolyma, sunt Divina vera; "praeputiatus et immundus", qui ad illas non venient, sunt qui in malis et falsis sunt.

[7] Apud Ezechielem,

Hierosolyma, "vestivi te acupicto, calceavi te taxo, accinxi te bysso, .... et ornavi te ornatu, et dedi armillas super manus tuas, et torquem super guttur tuum, et monile super nasum tuum, et inaures super aures tuas, immo coronam ornatus super caput tuum; sic amicta es auro et argento, et vestes tuae byssus, sericum, et acupictum, .... unde pulchra facta es valde, et prosperata es usque ad regnum.... . Sed sumpsisti de vestibus tuis, et fecisti tibi excelsa variegata, ut scortareris super illis; .... sumpsisti etiam vestes acupicti tui, et texisti" imagines maris, cum quibus scortabaris (16:10-14, 16-18);

hic describitur ecclesia qualis cum primum a Domino instaurata est; "vestes" quae nominantur, sunt vera ex bono; "acupictum" est verum scientificum, "byssus" et "sericum" sunt vera ex origine caelesti; "armillae", "torques", "monile", "inaures", "corona" sunt insignia per quae significantur spiritualia varii generis; "aurum et argentum quibus amicta, sunt bonum amoris et verum ejus: dein describitur eadem ecclesia cum perversa, per quod "sumpserit de vestibus et fecerit sibi excelsa variegata", per quae significantur vera falsificata; et per quod "sumpserit vestes acupicti et texerit imagines maris", significatur quod applicuerint veritates sensus litterae Verbi ad confirmandum falsa usque ad apparentiam; "scortari cum illis" et "sub illis", significat ex falsis doctrinam et cultum facere (quod hoc sit "scortari", videatur supra, n. 141, 161).

(Quod "Hierosolyma" sit ecclesia ubi vera doctrina, videatur n. 402, 3654, 9166.

Quod "acupictum" sit scientificum, n. 9688.

Quod "byssus" sit verum ex origine caelesti, n. 5319, 9469.

Quod "armillae" sint vera et bona ecclesiae, n. 3103, 3105.

Quod "torques" sit repraesentativum conjunctionis interiorum et exteriorum, n. 5320.

Quod "monilia" et "inaures" sint repraesentativa perceptionis et obedientiae, n. 4551.

Quod "corona" sit sapientia, supra, n. 126.

Quod "aurum" sit bonum amoris, n. 1551, 1552, 5658, 6914, 6917, 9510, 9874, 9881.

Quod "argentum" sit verum ex illo bono, n. 1551, 1552, 2954, 5658.

Quod "excelsa variegata" sint vera falsificata, n. 796, 4005.

Quod "mas" aut "masculus" sit verum, n. 749, 2046, 4005, 7838; inde "imagines maris" sunt apparentiae veri.)

[8] Apud eundem,

"Byssus in acupictura ex Aegypto fuit expansio; .... hyacinthinum et purpura ex insulis Elischa fuit tegumentum tuum: .... Syria negotiatrix tua fuit .... per purpuram et acupictum et byssum, cum chrysopraso; .... Dedan negotiatrix tua cum vestibus libertatis pro curru; .... Aschur et Kilmad .... cum glomeribus hyacinthi et acupicti, et cum thesauris vestium pretiosarum" (27:7, 16, 20, 23 [, 24]);

agitur ibi de Tyro et ejus mercaturis, et per "Tyrum" significantur cognitiones veri et boni, ac per "mercari" et "negotiari" significatur cognitiones illas sibi comparare et communicare; per "purpuram et hyacinthum" significatur amor caelestis boni et veri; per "Aegyptum" scientificum naturalis hominis, simile per "acupicturam" inde; per "Syriam" ecclesia quoad cognitiones veri et boni; per "Aschurem" rationale illius ecclesiae; per "Dedan" illi qui in cognitionibus caelestium. Inde constare potest quod per "mercaturas Tyri", de quibus in toto illo capite agitur, non aliquae mercaturae intelligantur, sed per omnia et singula intelligantur spiritualia, quae comparanda, imbuenda, et communicanda.

Quod "Tyrus" significet cognitiones veri et boni, videatur n. 1201.

Quod "Aegyptus" scientificum naturalis hominis, n. 1164, 1165, 1186, 1462, 5700, 5702, 6015, 6651, 6679, 6682, 6683, 6692, 7296, 9340, 9391.

Quod "Syria" ecclesiam quoad cognitiones veri et boni, n. 1232, 1234, 3664, 3680, 4112.

Quod "Dedan" illos qui in cognitionibus caelestium sunt, n. 3240, 3241.

Quod "Aschur" rationale inde, n. 119, 1186.

Quod "purpura" amorem caelestem boni, n. 9467.

Quod "hyacinthinum" amorem caelestem veri, n. 9466, 9687, 9833; similiter "chrysoprasus", n. 9868. Quid "byssus" et "acupictum", videatur mox supra.)

[9] Apud Davidem,

"Tota gloriosa filia Regis intus, et ex implexis auri vestis ejus; in acupictis adducetur Regi" (Psalmuss 45:14, 15 [B.A. 13, 14]);

per "filiam Regis" significatur affectio veri spiritualis, et inde ecclesia ex illis qui in ea affectione sunt; "Rex" significat Dominum quoad Divinum Verum; "vestis ex implexis auri" intelligentiam et sapientiam ex illo vero; "acupicta in quibus" adducetur Regi", sunt cognitiones veri.

(Quod "filia" significet affectionem veri et inde ecclesiam, videatur n. 2362, 2623, 3373, 3963, 4257, 6729, 6775, 2 6779, 8649, 9055, 9807; quod "Rex" Dominum quoad Divinum Verum, supra. n. 31.)

[10] In Libro Secundo Samuelis,

"Filiae Israelis super Saule flete, qui amicivit vos dibapho cum delicatis, et imposuit ornatum auri super vestem vestram" (1:24);

haec in lamentatione Davidis super Saulem, quam inscripsit "Ad docendum filios Jehudae Arcum" (ibid. vers. 18);

per "arcum" significatur verum pugnans contra falsum (videatur n. 2686, 2709); per "Saulem" ibi, ut regem, significatur id verum; per "filios Jehudae" significantur illi qui in veris ex bono sunt; per "amicire filias Israelis dibapho", et per "imponere ornatum auri super vestem", est impertiri intelligentiam et sapientiam illis qui in affectione veri spirituali sunt.

[11] Apud Matthaeum,

"Ingressus rex ut videret discumbentes, vidit ibi hominem non indutum veste nuptiarum; et dixit ei, Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptiarum? Ille obmutuit: tunc dixit rex, Ligate pedes et manus, et ejicite in tenebras extimas (22:11-13);

"vestis nuptiarum" significat intelligentiam spiritualis hominis, quae est ex cognitionibus veri et boni; at "non indutus veste nuptiarum" significat hypocritam qui per moralem vitam mentitur spiritualem, cum tamen est mere naturalis; "ligare pedes et manus" significat privationem cognitionum ex Verbo, per quas est mentitus hominem spiritualem; "ejici in tenebras extimas" significat inter illos qui in falsis ex malo sunt ("tenebrae extimae" sunt falsa ex malo).

[12] Apud Zephaniam,

"Visitabo super principes et super filios regis, et super omnes indutos vestimentis alienigenae" (1:8);

"principes" et "filii regis" significant illos qui in veris sunt, ac in opposito sensu, ut hic, illos qui in falsis; hi dicuntur "induti vestimento alienigenae", quia "vestimentum" significat falsum, et "alienigena" illos qui extra ecclesiam sunt et non agnoscunt ecclesiae vera.

[13] Apud Matthaeum,

"Cavete vobis a pseudoprophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium: intus sunt lupi rapaces" (7:15);

"pseudoprophetae in vestimentis ovium", qui "intus lupi rapaces", sunt qui docent falsa sicut forent vera, et moralem vitam ad apparentiam agunt, sed apud se, dum ex suo spiritu, nihil nisi quam de se et mundo cogitant, ac deprivare student omnes veris.

[14] Apud Johannem,

Jesus dixit ad Petrum, "Cum fuisti junior, cingebas temet et ambulabas quo volebas; quando vero senex fueris, extendes manus tuas, et alius te cinget, ducetque quo non vis" (21:18);

quid haec in sensu spirituali significant, videatur supra (n. 9); quod nempe per "Petrum" intelligatur fides ecclesiae; per illum "cum junior", quando "cingeret semet et ambularet quo vellet", fides ecclesiae in principio quando in bono charitatis sunt, tunc quod ex spirituali homine de veris ecclesiae cogitant, et ex eo cogitare est ex suo spiritu, ita ex affectione veri spirituali, quod est ex libero; per illum autem "cum senex fuerit", quod "extenderet manus et alius illum cingeret", intelligitur fides ecclesiae in fine ejus, quando fides absque charitate erit, quod tunc nihil de veris ecclesiae cogitarent ex se sed ex aliis, ita solum ex doctrina et non ex Verbo, quod respective servum est; nam credere quod alius dicit est servum, at credere quod ipse cogitat ex Verbo est liberum, secundum Domini verba apud Johannem,

"Si manseritis in Verbo meo, vere discipuli mei estis, et cognoscetis veritatem, et veritas liberos faciet vos" (8:31, 32).

[15] Apud Lucam,

"Nemo panniculum novi vestimenti indit in vestimentum vetus; alioquin illud novum findet vetus, et veteri non convenit panniculus ex novo. Et nemo injicit vinum novum in utres veteres; alioquin disrumpet vinum novum utres, et illud effundetur, et utres peribunt" (5:36-38; Matthaeus 9:16, 17; Marcus 2:21, 22);

quia "vestimentum" significat verum, ideo Dominus comparat vera ecclesiae prioris, quae erat ecclesia repraesentativa spiritualium, panniculo vestimenti veteris, et vera ecclesiae novae, quae erant ipsa vera spiritualia, panniculo vestimenti novi: similiter comparavit illa utribus vini, quia per "vinum" similiter significatur verum, ac "utres" sunt cognitiones quae continent 3 illud.

(Quod "vinum" in Verbo significet verum, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 219.)

[16] Ex his nunc constare potest quid per "vestes" in Verbo alibi significatur, nam saepius ibi nominantur, ut in sequentibus: - In Apocalypsi,

"Super thronis viginti quatuor Seniores sedentes, induti Vestimentis albis" (4:4);

alibi,

Exercitus Sedentis super Equo albo "sequebantur Ipsum, .... induti byssino albo et mundo" (Apocalypsis 19:14);

alibi,

Qui ante thronum in conspectu Agni stabant, erant "amicti stolis albis" (Apocalypsis 7:9);

alibi,

Septem angeli e templo "induti erant lino mundo et splendido" ( 4 Apoc. 15:6);

alibi,

"Datae sunt singulis", qui sub altari "stolae albae" (Apocalypsis 6:11);

alibi,

"Eme aurum.... et vestimenta alba" (Apocalypsis 3:18);

apud Ezechielem,

"Panem suum famelico det, et nudum obtegat veste" ( 5 18:16);

"panem dare famelico" in spirituali sensu significat ex bono charitatis instruere illos qui desiderant vera; "nudum obtegere veste", significat illos similiter qui non in veris sunt.

[17] Apud eundem,

Hostes "exuent tibi vestes, et sument vasa ornatus tui" (23:26);

apud Sachariam,

"Jehoschua indutus fuit vestibus pollutis, et sic stabat coram angelo, qui dixit ad stantes coram illo, Removete vestes pollutas a super illo: et dixit, Transire feci a super te iniquitatem tuam, induendo te vestibus mutatis" (3:3-5);

in Threnis,

"Errarunt caeci in plateis, polluti sunt sanguine, ea quae non possunt, tangunt vestimentis suis" (4:14 6 ).

Ex significatione "vestium" sciri potest quid intelligitur per plura statuta apud filios Israelis, ut

Quod vestes mixtae non induerentur (Leviticus 19:19; Deuteronomius 22:11);

Quod vasa viri non essent super feminam, nec vir indueretur vestibus feminae (Deuteronomius 22:5);

Quod lavarentur vestes ut purificarentur et sic sanctificarentur (Exodus 19:14; 7 Levit. 11:25, 28, 40; 14:8, 9; Numeri 19:11 ad fin. );

et alibi,

Quod in luctu propter praevaricationem contra Divina Vera, exuerent vestes, et induerent saccum (Esaias 15:3; 22:12; 37:1, 2; Jeremias 4:8; 6:26; 48:37; 49:3; Threni 2:10; Ezechiel 27:31; Amos 8:10; Jonas 3:5, 6, 8);

Et quod discinderent vestes (Esai. 37:1 8 ; et alibi).

Tum, quid significat

Quod discipuli imposuerint vestimenta sua super asinam et pullum cum Dominus ibat Hierosolymam, et quod populus tunc straverit vestimenta sua in via (Matthaeus 21:7-9; Marcus 11:7, 8; Luca 19:35, 36),

videatur supra (n. 31(b)).

[18] Quod "vestes" significent vera, est ex illa origine, quia lux caeli est Divinum Verum procedens a Domino ut Sole ibi, et omnia quae in caelis existunt, ex luce ibi existunt; similiter etiam vestes quibus amicti apparent angeli. Inde est

Quod angelis ad sepulcrum Domini sedentibus fuerit indumentum album sicut nix (Matthaeus 28:3);

Et quod vestes eorum fuerint splendentes (Luca 24:4).

(Quod vestes quibus induti apparent angeli correspondeant intelligentiae eorum, et quod intelligentia illis sit secundum receptionem Divini Veri a Domino, videatur in opere De Caelo et Inferno 177-182; et quod Divinum Verum procedens a Domino sit Lux in Caelo, n. 126-135 ibi.) Inde constare potest quid significatur per "vestes", ubi de Domino, quod nempe Divinum Verum procedens ex Ipso; et quia significatur Divinum Verum, etiam significatur Verbum, nam Verbum est Divinum Verum a Domino in terris et in caelis. Hoc repraesentatum est per "vestes" Domini cum transformatus est coram Petro, Jacobo et Johanne, de quibus ita apud Evangelistas: –

Cum Jesus transformatus est, "splenduit facies Ipsius sicut sol, et vestimenta facta (alba) sicut lux" (Matthaeus 17:2),

et "alba fulgurantia" (Luca 9:29),

ac "splendentia alba sicut nix, cujusmodi fullo super terra non potest dealbare" (Marc. 9:3 9 ).

Simile legitur de "Antiquo dierum" apud Danielem,

"Antiquus dierum sedit, et vestis Ipsius erat sicut nix alba" (7:9);

"Antiquus dierum" est Dominus ab aeterno. Quia "lux" est Divinum Verum, et hoc significatur per "vestes" cum de Domino, ideo dicitur apud Davidem,

Jehovah "Se operit luce sicut veste" (Psalmuss 104:2).

[19] Ex his constare potest quid significatur per "vestes Domini" alibi in Verbo:-

-Ut apud Davidem,

"Unxit.... myrrha, aloe et kesia omnes vestes tuas" (Psalm. 45:[8,] 9 [B.A. 7, 8]);

ibi de Domino.

Apud Mosen,

"Lavabit in vino vestimentum suum, et in sanguine uvarum velamen suum" (Genesis 49:11);

etiam haec de Domino; "vinum" et "sanguis uvarum" significant Divinum Verum. Quia "vestes Domini" Divinum Verum significabant, ideo etiam

Illi qui tetigerunt fimbriam vestimenti Ipsius, sanati sunt (Matthaeus 9:20, 21; Marcus 5:27, 28, 30; 6:56; Luca 8:44).

Apud Esaiam,

"Quis hic qui venit ex Edom, conspersus vestes ex Bozra? hic honorabilis in vestitu suo?.... Quare rubicundus quoad vestem tuam, et vestes tuae sicut calcantis in torculari?.... Sparsa est victoria eorum super vestes meas, et omne vestimentum meum pollui" (63:1-3);

haec quoque de Domino: per "vestes" hic significatur Verbum, quod, ut dictum est, est Divinum Verum a Domino in terris et in caelis; violentia illata Divino Vero seu Verbo ab illis qui tunc ab ecclesia erant, describitur per quod "rubicundus quoad vestem, sicut calcantis in torculari", et quod "victoria sparsa sit super vestes", et quod "omne vestimentum suum polluerit."

[20] In Apocalypsi,

Sedens super Equo albo "circumindutus vestimento tincto sanguine, et vocatur nomen Ipsius Verbum Dei" (19:13):

hic manifeste dicitur, quod Sedens super Equo albo vocaretur "Verbum Dei"; quod sit Dominus patet, nam mox de Ipso dicitur,

"Habet super vestimento suo et super femore nomen scriptum, Rex regum et Dominus dominorum" ((cap. 19) vers. 16):

est itaque Verbum in littera quod significatur per "vestimentum tinctum sanguine", quoniam illi violentia illata est, non autem Verbo in sensu spirituali; huic violentia inferri nequiit, quia nihil de eo sciverunt.

[21] Quod Verbo in sensu litterae violentia illata sit, non autem Verbo in sensu spirituali, etiam significatur per "vestes Domini" quae divisae a militibus, non autem "tunica"; de quibus ita apud Johannem:

"Milites.... acceperunt vestimenta Ipsius et fecerunt quatuor partes, unicuique militi partem, et tunicam; erat autem tunica inconsuta, a summo contexta tota; dixerunt ergo inter se, Ne dividamus eam, sed sortiamur de ea cujus futura est:.... milites igitur haec fecerunt" (19:23, 24);

et apud Davidem,

"Diviserunt vestes meas, et super vestimentum meum jecerunt sortem" (Psalmuss 22:19 [B.A. 18]):

per "vestes Domini", quas diviserunt, significatur Verbum in littera, per "tunicam" Ipsius Verbum in sensu spirituali; per "milites" significantur illi qui ab ecclesia qui pro Divino Vero militarent; ideo dicitur, "milites igitur haec fecerunt."

(Quod "tunica" significet Divinum Verum seu Verbum in sensu spirituali, videatur n. 9826, 9942; quod "milites" significent illos qui ab ecclesia et militarent pro Divino Vero, videatur supra, n. 64 fin. , ubi haec plenius explicantur.) Sciendum est quod singula quae de Passione Domini memorantur apud Evangelistas, involvant et significent quomodo ecclesia tunc, quae apud Judaeos, tractaverat Divinum Verum, ita Verbum, nam hoc erat apud illos Divinum Verum; et Dominus erat Verbum, quia Divinum Verum

(Johannes 1:1, 2, 14): sed quid singula involvunt et significant, non sciri potest nisi ex sensu interno; nunc solum memoratur quid significabant "vestes Domini", quia de significatione "vestium" hic agitur, quod nempe significent vera, et ubi de Domino, Divinum Verum.

[22] Similia quae "vestes Domini", etiam "vestes Aharonis" et "filiorum ejus" significarunt, quoniam Aharon cum filiis ejus repraesentarunt Dominum quoad Divinum Bonum, ac vestes illorum quoad Divinum Verum. (Sed haec videantur in Arcana Caelestibus explicata et ostensa; ut quod Aharon repraesentaverit Dominum quoad Divinum Bonum, n. 9806, 10 9946, 10017; quid singulae vestes eorum, nempe pectorale, ephodum, pallium, tunica tesselata, cidaris, baltheus, n. 9814, 9823-9828, seq.)

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.
8. The editors made a correction or note here.
9. The editors made a correction or note here.
10. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9340

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9340. ‘Et ponam terminum tuum a mari Suph [et] usque ad mare Philisthaeorum’: quod significet extensionem a veris scientificis ad vera interiora fidei, constat ex significatione ‘ponere terminum a loco ad locum’ cum de veris spiritualibus, quod sit extensio; ex significatione ‘maris Suph’ quod sint vera sensualia et scientifica, quae ultima apud hominem, mare enim Suph erat ultimus terminus terrae Aegypti, et per ‘Aegyptum’ significatur scientificum in utroque sensu tam verum quam falsum, n. 1164, 1165, 1186, 1462, 2588, 4749, 4964, 4966, 5700, 6004, 6015, 6125, 1 6651, 6679, 6683, 6679, 6750, 7779 fin. , 7926, 8146, 8148, hic scientificum verum, quia agitur de extensione spiritualium quae fidei apud filios Israelis, per quos repraesentata est Ecclesia spiritualis, n. 4286, 4598, 6426, 6637, 6862, 6868, 7035, 7062, 7198, 7201, 7215, 7223, 8805; et ex significatione ‘maris Philisthaeorum’ quod sint vera interiora fidei; quod haec vera per ‘mare Philisthaeorum’ significentur, est quia mare ubi Tyrus et Zidon, erat terminus terrae Philisthaeae, et per ‘Tyrum et Zidonem’ significantur cognitiones veri et boni, n. 1201, perque ‘terram Philisthaeam’ scientia interiorum fidei, n. 1197, 2 2504, 2726, 3463;

[2] quia ‘terra Canaan’ repraesentabat regnum Domini, ita caelum et Ecclesiam, ideo omnia loca ibi significabant talia quae sunt regni Domini seu caeli et Ecclesiae, quae vocantur caelestia et spiritualia, ac se referunt ad bonum 3 amoris et ad vera fidei in Dominum; inde maria et fluvii, qui erant termini, significabant ultima ibi, proinde 4 ‘a mari ad mare’ ac ‘a fluvio ad fluvium’ significabat extensionem eorum; quod ita sit, videatur n. 1585, 1866, 4116, 4240, 6516; inde constare potest quod per ‘terminum a mari Suph et usque ad mare Philisthaeorum’ significetur extensio spiritualium quae sunt veri, ab externis ad interna, ita a veris scientificis ad vera interiora fidei; extensio autem caelestium, quae sunt boni amoris, describitur mox per ‘a deserto usque ad fluvium’. Quod loca terrae Canaanis, tum maria et fluvii, talia significent in Verbo, ubivis in explicationibus ostensum est.

[3] Quid extensio a veris scientificis ad vera interiora fidei, paucis dicetur: vera quae in externo 5 homine sunt vocantur vera scientifica, vera autem quae in interno homine vocantur vera interiora fidei; vera scientifica sunt in memoria hominis, e qua cum depromuntur, ad apperceptionem veniunt, vera autem interiora fidei sunt vera ipsius vitae inscripta interno homini, e quibus parum apparet in memoria; sed de his alibi 6 , ex Divina Domini Misericordia, plenius 6 dicetur; vera scientifica et vera interiora fidei significata sunt per aquas infra expansum et aquas supra expansum, Gen. 1:6, 7, n. 24, 7 nam in primo capite Geneseos agitur in sensu interno de nova creatione seu regeneratione hominis Ecclesiae caelestis.

[4] Quod ‘Philisthaea’, quae quoque continens terrae Canaanis fuit usque ad Tyrum et Zidonem, significaverit 8 vera interiora fidei, erat quia ibi quoque fuerat Antiqua Ecclesia repraesentativa, ut patet a reliquiis cultus Divini apud illos de quibus in historicis et in 9 propheticis Verbi, ubi de ‘Philisthaeis et de terra’ Philisthaea agitur, ut in propheticis 10 apud Jeremiam 25:20, 47:1-fin. ; apud Ezech. 16:27, 57, 25:15, 16;

apud Amos 1:8;

apud Zephaniam 2:5;

apud Sachariam 9:6;

apud Davidem Ps. 56:1 [KJV titulus]; Ps. 60:10 [KJV Ps. 60:8]; Ps. 83:8 [KJV Ps. 83:7]; Ps. 108:10 [KJV Ps. 108:9]. Cum Philisthaeis se habuit sicut cum omnibus gentibus in terra Canaane quod repraesentaverint bona et vera Ecclesiae, et quoque mala et falsa; nam quando apud illos Antiqua Ecclesia repraesentativa fuit, repraesentaverunt caelestia quae boni et spiritualia quae veri, at cum a genuino cultu repraesentativo deflexerunt, tunc repraesentare coeperunt diabolica quae mali et infernalia quae falsi; inde est quod per ‘Philisthaeam’ sicut per reliquas gentes terrae 11 Canaanis in Verbo significentur tam bona et vera quam mala et falsa.

[5] Quod per ‘Philisthaeos’ significentur vera interiora fidei, constat apud Davidem,

Gloriosa praedicanda in te, urbs Dei; memorabo Rahabam et Babelem inter cognoscentes Me, tum Philisthaeam et Tyrum, cum Aethiopia; hic natus est ibi, Ps. 87:3, 4;

‘urbs Dei’ est doctrina veri fidei ex Verbo, n. 402, 2268, 12 2449, 2712, 2943, 3216, 4492, 4493, 5297, ‘Tyrus’ sunt cognitiones veri et boni, n. 1201, similiter ‘Aethiopia’, n. 116, 117; inde patet quod ‘Philisthaea’ sit scientia verorum fidei:

[6] apud Amos, Nonne sicut 13 filiis Aethiopum vos Mihi, filii Israelis? nonne Israelem ascendere feci e terra Aegypti, et Philisthaeos e Kaphtore, et Syros e Kir? 9:7;

agitur ibi de perversione et destructione Ecclesiae postquam instaurata est; ‘filii Aethiopum’ sunt hic qui in cognitionibus boni et veri quas applicant ad confirmanda mala et falsa, n. 1163, 1164, ‘filii Israelis e terra Aegypti’ sunt qui in vera et bona spiritualia initiati sunt per vera scientifica; quod ‘filii Israelis’ sint qui in veris et bonis spiritualibus, ita in sensu abstracto vera et bona spiritualia, videatur n. 5414, 5801, 5803, 5806, 5812, 5817, 5819, 5826, 5833, 5879, 5951, 14 7957, 8234, et quod ‘terra Aegypti’ sit verum scientificum, supra ostensum est; simile ‘significatur’ per ‘Philisthaeos e Kaphtore’, et per ‘Syros e Kir’, quibus ideo assimilantur; ‘Philisthaei e Kaphtore’ sunt qui in interiora vera initiati sunt per exteriora, sed qui perverterunt illa et applicarunt ad confirmanda falsa et mala, n. 1197, 1198, 3412, 3413, 3762, 8093, 8096, 8099, 8313, ‘Syri’ autem ‘e Kir’ sunt qui in cognitionibus boni et veri, quas etiam perverterunt 15 , n. 1232, 1234, 3051, 3249, 3664, 3680, 4112:

[7] apud Jeremiam,

Propter diem venientem ad vastandum omnes Philisthaeos, ad exscindendum Tyro et Zidoni omnem residuum auxiliantem, quia vastans Jehovah Philisthaeos, reliquias insulae Kaphtor, 47:4;

agitur in illo capite de vastatione Ecclesiae quoad vera fidei; vera fidei interiora 16 sunt ‘Philisthaei’ et vera exteriora sunt ‘reliquiae insulae Kaphtor’:

[8] apud Joelem,

Quid vobis Mecum, Tyre et Zidon, et omnes termini Philisthaeae? cito reducam retributionem vestram in caput vestrum, propterea quod argentum Meum et aurum Meum sumpsistis, et desiderabilia Mea bona intulistis in templa vestra, 4:4, 5 [KJV 3:4, 5];

‘omnes termini Philisthaeae’ pro omnibus veris fidei interioribus et exterioribus, ‘argentum et aurum et desiderabilia bona inferre in templa sua’ pro pervertere vera et bona, ac per applicationem ad mala et falsa profanare; quod ‘argentum et aurum’ sint vera et bona, videaturn. 1551, 2954, 5658, 6112, 6914, 6917, 8932:

[9] apud Obadiam, Tunc heredes erunt meridionales montis Esavi, et planitiei Philisthaeorum, et heredes fient agri Ephraimi, Benjamin autem Gileadis, [vers. ] 19; hic agitur de instauratione Ecclesiae, sed res involvuntur nominibus; 17 ‘meridionales’ sunt qui in luce veri 18 , n. 1458, 3195, 3708, 5672, 5962, ‘mons Esavi’ est bonum amoris, n. 3300, 3322, 3494, 3504, 3576, ‘planities Philisthaeorum’ est verum fidei, ‘planities’ etiam est quod est doctrinale 19 fidei, n. 2418, ‘Ephraim’ est intellectuale Ecclesiae, n. 3969, 5354, 6222, 6234, 6238, 6267, ‘Benjamin’ est verum spirituale caeleste Ecclesiae, n. 3969, 4592, 5686, 5689, 6440, et ‘Gilead’ est bonum correspondens exterius, n. 4117, 4124, 4747,

[10] apud Esaiam,

Congregabit expulsos Israelis, et dispersa Jehudae colliget a quattuor alis terrae: involabunt in umerum Philisthaeorum versus mare, una depraedabuntur filios orientis, 11:12, 14;

hic per ‘Israelem et Jehudam’ non intelliguntur 20 Israel et Jehudah sed per ‘Israelem’ illi qui in bono fidei, et per ‘Jehudam’ qui in bono amoris; ‘involare in umerum Philisthaeorum’ pro recipere et in possessionem sumere vera interiora fidei, depraedari filios orientis, pro recipere et in possessionem sumere bona interiora fidei, ‘filii’ enim ‘orientis’ sunt qui in bonis fidei et in cognitionibus boni, 21 n. 3249, 3762; quod ‘depraedari’ sit recipere et in possessionem sumere, videantur quae de depraedatione Aegyptiorum a filiis Israelis, n. 6914, 6917, ostensa sunt.

[11] Quia per terram Philisthaeam scientia verorum interiorum fidei significata est, ac per Abrahamum et Jischakum repraesentatus est Dominus, et per peregrinationem eorum instructio Domini in veris et bonis fidei et amoris, quae sunt sapientiae Divinae, ideo propter eam figurationem jussus est Abraham peregrinari in Philisthaea, de qua Gen. 20:1-fin. , et quoque Jischak, Gen. 26:1-24;

ac ideo Abimelech rex Philisthaeorum pepigit cum Abrahamo foedus, Gen. 21:22-fin. , et quoque cum Jischako, Gen. 26:26-fin. ; de qua re videantur explicationes ad illa capita.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. bona

4. in Regno Domini, hoc est, in coelo et Ecclesia, ita

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. alibi and plenius are transposed

7. The Manuscript inserts nam aquae in Verbo sunt vera fidei, n. 2702, 3058, 3424, 4976, 5668, 7307, 8568

8. The Manuscript deletes significaverit, and inserts significet.

9. quoque ex

10. sicut

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

13. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

14. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

15. The Manuscript inserts ad falsa.

16. The Manuscript inserts Ecclesiae.

17. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

18. qui in bono ex luce veri

19. veri

20. intelligitur

21. quod filii orientis sint qui in bono fidei et ejus cognitionibus, videatur

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.