Bible

 

Genesis 49:32

Studie

       

32 Finitisque mandatis quibus filios instruebat, collegit pedes suos super lectulum, et obiit : appositusque est ad populum suum.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 6398

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

6398. ‘ 1 Erit Dan serpens super via’: quod significet ratiocinationem eorum de vero quia non adhuc bonum ducit, constat ex repraesentatione ‘Danis’ quod sint qui in vero et nondum in bono, de qua supra n. 6396; ex significatione ‘serpentis’ quod sit ratiocinatio ex sensuali, de qua sequitur; et ex significatione ‘viae’ quod sit verum, de qua n. 627, 2333; ita per ‘Dan serpens super via’ significatur ratiocinatio eorum de vero, quia non adhuc bonum ducit; qualis illa ratiocinatio sit, et quale inde verum, in sequentibus dicetur.

[2] Quod ‘serpens’ sit ratiocinatio ex sensuali, est quia interiora hominis repraesentantur in caelo per animalia varii generis, ac inde in Verbo similia per eadem significantur; sensualia hominis repraesentata fuerunt per serpentes ex causa quia sensualia 2 sunt infima apud hominem, et sicut terrestria respective, ac quasi repunt, ut quoque constare potest ex formis per quas fluunt sensualia, de quibus, ex Divina Domini misericordia, 3 alibi; inde sensualia illa repraesentata sunt per ‘serpentes’, usque adeo ut Divinum sensuale Domini repraesentatum sit per ‘serpentem aeneum in deserto’, n. 4211 fin. ;

[3] ac ipsa prudentia et circumspectio, quae 4 existit in externis, significata sit per serpentes, apud Matthaeum, Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae, 10:16;

cum autem homo est in sensuali, remotus 5 ab interno ut sunt illi qui in vero et nondum in bono, et ex sensuali loquitur, tunc per ‘ 6 serpentem’ significatur ratiocinatio; hic itaque ubi de Dane agitur, ratiocinatio de vero quia non adhuc bonum ducit; alioquin etiam malitia, astutia et dolus significantur per ‘serpentes’, sed per serpentes venenatos, ut per viperas, et similes; horum ratiocinatio est venenum. Quod ‘serpens’ sit ratiocinatio et sensuali, videatur n. 195-197; et quod ‘serpens’ sit omne malum in genere, et quod mala per serpentum genera distinguantur, n. 251, 254, 257.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

3. (see Arcana Coelestia 6949, 7293. -Ed. )

4. apparet

5. The Manuscript inserts est.

6. serpentes

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.