Bible

 

Genesis 49:32

Studie

       

32 Finitisque mandatis quibus filios instruebat, collegit pedes suos super lectulum, et obiit : appositusque est ad populum suum.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 403

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

403. Ex his constat quid ‘urbs’ significat; sed quia historice omnia connexa sunt, non potest aliter videri ab iis qui in sensu litterae sunt quam quod a Caino aedificata sit urbs et vocata Hanoch, tametsi ex sensu litterae etiam sic putarent quod populosa esset terra, licet Cain primogenitus esset Adami; historica series hoc secum habet; sed ut prius dictum, antiquissimis mos erat omnia sub typis repraesentativis historice concinnare, quod illis summe delectabile fuit; tunc illis quasi omnia visa sunt vivere.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.