Bible

 

Genesis 49:31

Studie

       

31 Ibi sepelierunt eum, et Saram uxorem ejus : ibi sepultus est Isaac cum Rebecca conjuge sua : ibi et Lia condita jacet.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 6372

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

6372. ‘Et legislator ab inter pedes ejus’: quod significet vera quae ab illo in inferioribus, constat a significatione ‘legislatoris’ quod sint vera, de qua sequitur; et a significatione ‘pedum’ quod sint naturalia, de qua n. 2162, 3147, 3761, 3986, 4280, 4938-4952, 5327, 5328, ita inferiora; nam naturalia sunt 1 infra, et caelestia, de quibus nunc prius, supra. ‘Legislator ab inter pedes’ dicitur ut significetur 2 spirituale caelestis', seu verum quod ex 3 bono, non enim eo tempore fuit regnum spirituale, quale post Adventum Domini, distinctum a regno caelesti, sed erat unum cum 4 caelesti, modo quod externum ejus esset; ideo quoque dicitur ‘ab inter pedes’ ut significetur verum quod a bono, nam pars illa pedum interior ex communicatione cum lumbis id significat; de hoc vero etiam dicitur quod removeretur ‘cum venit Shiloh’, quod nempe ejus potestas, sicut 5 potestas caelestis, de qua re mox supra n. 6371;

[2] caeleste enim regnum tunc potestatem suam exercebat per id verum; et quia ita, vocatur id verum ‘legislator’; hoc verum etiam intelligitur in sensu interno per legislatorem, apud Esaiam,

Jehovah judex noster, Jehovah legislator noster, Jehovah rex noster, 33:22 6 ,

‘judex’ pro quod ex bono agat, ‘legislator’ quod ex vero ab illo bono, ‘rex’ quod ex vero, ita ordine 7 quoque consequuntur:

apud Davidem,

Mihi Gilead, Mihi Menasheh, et Ephraim robur capitis Mei, Jehudah legislator Meus, Ps. 60:9 [KJV 7), 108:9 [KJV 8).

‘Jehudah legislator’ pro caelesti bono et ejus caelesti vero:

apud Mosen,

Fons, foderunt principes, effoderunt primores populi, per legislatorem baculis suis, Num. 21:18:

et apud eundem,

Gad vidit primitias sibi, ibi namque portio legislatoris absconditi, unde venerunt capita populi, justitiam Jehovae fecit, et judicia ejus cum Israele, Deut. 8 33:21;

‘legislator’ etiam ibi pro vero ex bono.

Poznámky pod čarou:

1. infra caelestia, de quibus mox supra

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

3. caelesti

4. illo

5. caelesti, de quo

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. se etiam sequuntur

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 6371

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

6371. ‘Non removebitur sceptrum a Jehudah’: quod significet quod non potestas recedet a regno caelesti, constat a significatione ‘removeri’ quod sit recedere; ex significatione ‘sceptri’ quod sit potestas, et quidem potestas veri ex bono, de qua n. 4876 fin. , nam sceptrum est insigne regiae potestatis, et per ‘regium’ significatur verum, n. 1672, 1728, 2015, 2069, 3009, 4575, 6148; et a repraesentatione ‘Jehudae’ quod sit regnum caeleste, de qua supra n. 6363; inde patet quod per ‘non removebitur sceptrum a Jehudah’ significetur quod non potestas recedet a regno caelesti.

[2] Ex sensu litterae apparet quod per illa quae in hoc versu continentur, intelligatur quod regnum non 1 removeretur a populo Judaico antequam Dominus veniret; hoc quoque est verum sed usque in hoc historico, sicut in 2 ceteris, sensus internus est, nam quod 3 a populo Judaico tunc removeretur regnum, mundanum est; spirituale autem quod est sensus interni, patet cum per ‘sceptrum’ intelligitur potestas, et per ‘Jehudam’ regnum caeleste. At quod potestas 4 tunc recederet a regno caelesti cum venturus Dominus, est arcanum quod nemo scire potest nisi ex revelatione; cum illo se ita habet: ante Adventum Domini in mundum, fuit 5 influxus vitae apud homines et apud spiritus a Jehovah seu Domino per regnum caeleste, hoc est, per angelos qui in illo regno fuerunt, inde illis tunc potestas; at cum Dominus in mundum venit, per quod Humanum in Se Divinum fecit, induit id ipsum quod fuit apud angelos regni caelestis, ita potestatem illam; nam transfluxus Divinus per 6 illud caelum fuerat prius 7 8 Humanum Divinum; erat etiam Divinus Homo, Qui sistebatur cum Jehovah 9 ita apparuit; ast hoc 10 Humanum Divinum cessavit, cum Dominus Ipse Humanum in Se Divinum fecit; inde patet quomodo se cum hoc arcano habet; nunc quidem angelis istius regni 11 est magna potestas, sed quantum in Divino Humano Domini sunt per amorem in Ipsum; videantur quae de his prius, n. 1990, 2803, 3061, 4180, 4687, 5110, 6280, dicta et ostensa sunt.

Poznámky pod čarou:

1. removebitur

2. singulis aliis

3. populus Judaicus tunc exueretur Regno

4. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

5. The Manuscript inserts omnis.

6. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

7. This transposition is explained in Arcana Coelestia 2814

8. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

9. The Manuscript places this before sistebatur.

10. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

11. The Manuscript places this before angelis.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.