Bible

 

Genesis 49:17

Studie

       

17 Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor ejus retro.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 6372

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

6372. ‘Et legislator ab inter pedes ejus’: quod significet vera quae ab illo in inferioribus, constat a significatione ‘legislatoris’ quod sint vera, de qua sequitur; et a significatione ‘pedum’ quod sint naturalia, de qua n. 2162, 3147, 3761, 3986, 4280, 4938-4952, 5327, 5328, ita inferiora; nam naturalia sunt 1 infra, et caelestia, de quibus nunc prius, supra. ‘Legislator ab inter pedes’ dicitur ut significetur 2 spirituale caelestis', seu verum quod ex 3 bono, non enim eo tempore fuit regnum spirituale, quale post Adventum Domini, distinctum a regno caelesti, sed erat unum cum 4 caelesti, modo quod externum ejus esset; ideo quoque dicitur ‘ab inter pedes’ ut significetur verum quod a bono, nam pars illa pedum interior ex communicatione cum lumbis id significat; de hoc vero etiam dicitur quod removeretur ‘cum venit Shiloh’, quod nempe ejus potestas, sicut 5 potestas caelestis, de qua re mox supra n. 6371;

[2] caeleste enim regnum tunc potestatem suam exercebat per id verum; et quia ita, vocatur id verum ‘legislator’; hoc verum etiam intelligitur in sensu interno per legislatorem, apud Esaiam,

Jehovah judex noster, Jehovah legislator noster, Jehovah rex noster, 33:22 6 ,

‘judex’ pro quod ex bono agat, ‘legislator’ quod ex vero ab illo bono, ‘rex’ quod ex vero, ita ordine 7 quoque consequuntur:

apud Davidem,

Mihi Gilead, Mihi Menasheh, et Ephraim robur capitis Mei, Jehudah legislator Meus, Ps. 60:9 [KJV 7), 108:9 [KJV 8).

‘Jehudah legislator’ pro caelesti bono et ejus caelesti vero:

apud Mosen,

Fons, foderunt principes, effoderunt primores populi, per legislatorem baculis suis, Num. 21:18:

et apud eundem,

Gad vidit primitias sibi, ibi namque portio legislatoris absconditi, unde venerunt capita populi, justitiam Jehovae fecit, et judicia ejus cum Israele, Deut. 8 33:21;

‘legislator’ etiam ibi pro vero ex bono.

Poznámky pod čarou:

1. infra caelestia, de quibus mox supra

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

3. caelesti

4. illo

5. caelesti, de quo

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. se etiam sequuntur

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.