Bible

 

Genesis 49:13

Studie

       

13 Zabulon in littore maris habitabit, et in statione navium pertingens usque ad Sidonem.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 6415

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

6415. 'Ex illis quae in hoc prophetico de Dane, Gade, Ashere, et Naphtali, ab Israele dicta sunt, patet manifeste quod sensus internus sit, et quod absque 1 sensu interno vix aliquid intelligi queat et sciri quid sit, sicut quod ‘Dan serpens super via, serpens jaculus super semita, mordens calcaneos equi, cadet eques ejus retrorsum’: quod ‘turma depopulabitur Gadem, et is depopulabitur calcaneum’: quod Asheri pinguis erit panis, et is dabit delicias regis: et quod ‘Naphtali cerva dimissa, dans sermones elegantiae’: quis illa 2 scire potest quid sint, absque clave ex sensu interno; quod non de 3 filiis Jacobi dicta sint, nec de tribubus, constare potest ex eo quod nihil tale illis contigerit in postremitate dierum; cum tamen ‘Israel dicit’ quod indicaret quid 4 illis tunc continget, vers. 1; et quia non de illis, sequitur quod de talibus dicta sint, quae per illos repraesentantur; quae qualia sunt, in praecedentibus explicatum est.

Poznámky pod čarou:

1. illo sensu

2. nosse

3. illis

4. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.