Arcana Coelestia # 6399
6399. ‘Serpens jaculus super semita’: quod significet ratiocinationem ex vero de bono, constat ex significatione ‘serpentis jaculi’ quod sit ratiocinatio de bono, de qua sequitur; et ex significatione ‘semitae’ quod sit verum, de qua n. 627, 2333, 3477. Quod ‘serpens jaculus super semita’ sit ratiocinatio ex vero de bono, est quia per ‘serpentem’ significatur ratiocinatio, ita per ‘serpentem jaculum’ ratiocinatio quae se projicit, nempe ex vero ad bonum, nam verum apud illos qui repraesentantur per Danem, est infra, et bonum est supra.