Bible

 

Genesis 49

Studie

   

1 Vocavit autem Jacob filios suos, et ait eis : Congregamini, ut annuntiem quæ ventura sunt vobis in diebus novissimis.

2 Congregamini, et audite, filii Jacob, audite Israël patrem vestrum :

3 Ruben, primogenitus meus, tu fortitudo mea, et principium doloris mei ; prior in donis, major in imperio.

4 Effusus es sicut aqua, non crescas : quia ascendisti cubile patris tui, et maculasti stratum ejus.

5 Simeon et Levi fratres vasa iniquitatis bellantia.

6 In consilium eorum non veniat anima mea, et in cœtu illorum non sit gloria mea : quia in furore suo occiderunt virum, et in voluntate sua suffoderunt murum.

7 Maledictus furor eorum, quia pertinax : et indignatio eorum, quia dura : dividam eos in Jacob, et dispergam eos in Israël.

8 Juda, te laudabunt fratres tui : manus tua in cervicibus inimicorum tuorum, adorabunt te filii patris tui.

9 Catulus leonis Juda : ad prædam, fili mi, ascendisti : requiescens accubuisti ut leo, et quasi leæna : quis suscitabit eum ?

10 Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium.

11 Ligans ad vineam pullum suum, et ad vitem, o fili mi, asinam suam, lavabit in vino stolam suam et in sanguine uvæ pallium suum.

12 Pulchriores sunt oculi ejus vino, et dentes ejus lacte candidiores.

13 Zabulon in littore maris habitabit, et in statione navium pertingens usque ad Sidonem.

14 Issachar asinus fortis accubans inter terminos.

15 Vidit requiem, quod esset bona et terram, quod optima : et supposuit humerum suum ad portandum, factusque est tributis serviens.

16 Dan judicabit populum suum sicut et alia tribus in Israël.

17 Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor ejus retro.

18 Salutare tuum expectabo, Domine.

19 Gad, accinctus præliabatur ante eum : et ipse accingetur retrorsum.

20 Aser, pinguis panis ejus, et præbebit delicias regibus.

21 Nephthali, cervus emissus, et dans eloquia pulchritudinis.

22 Filius accrescens Joseph, Filius accrescens et decorus aspectu : filiæ discurrerunt super murum.

23 Sed exasperaverunt eum et jurgati sunt, invideruntque illi habentes jacula.

24 Sedit in forti arcus ejus, et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Jacob : inde pastor egressus est, lapis Israël.

25 Deus patris tui erit adjutor tuus, et omnipotens benedicet tibi benedictionibus cæli desuper, benedictionibus abyssi jacentis deorsum, benedictionibus uberum et vulvæ.

26 Benedictiones patris tui confortatæ sunt benedictionibus patrum ejus, donec veniret desiderium collium æternorum : fiant in capite Joseph, et in vertice Nazaræi inter fratres suos.

27 Benjamin lupus rapax, mane comedat prædam, et vespere dividet spolia.

28 Omnes hi in tribubus Israël duodecim : hæc locutus est eis pater suus, benedixitque singulis benedictionibus propriis.

29 Et præcepit eis, dicens : Ego congregor ad populum meum : sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici quæ est in agro Ephron Hethæi,

30 contra Mambre in terra Chanaan, quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hethæo in possessionem sepulchri.

31 Ibi sepelierunt eum, et Saram uxorem ejus : ibi sepultus est Isaac cum Rebecca conjuge sua : ibi et Lia condita jacet.

32 Finitisque mandatis quibus filios instruebat, collegit pedes suos super lectulum, et obiit : appositusque est ad populum suum.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 6394

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

6394. ‘Et erit tributo serviens’: quod significet ut mereatur, 1 constat ex significatione ‘esse tributo serviens’ quod sit subjectum esse et servire; et quia de illis qui mereri volunt per opera, dicitur quod sint ‘asini ossei, cubantes inter sarcinas’, et quod 2 inclinent humerum ad bajulandum, 3 ideo per ‘tributo servientem’ etiam significantur qui per opera mereri volunt, 4 nam quod illi sint servitia infima, videatur supra n. 6389. Quod ‘tributo servire’ sit subjectus esse et servire, constat apud Mosen,

Quando accedis ad urbem ad oppugnandum eam, invitabis eos ad pacem: fiat autem si pro pace responderit tibi, et aperuerit tibi, et fiet ut omnis populus qui invenitur in ea, fiet tibi in tributum, et servient tibi, Deut. 20:10, 11:

apud Jeremiam,

Quomodo habitavit solitaria urbs magna populo, facta est sicut vidua, magna inter gentes, quae dominata est in provincias, facta est in tributariam, Thren. 1:1;

ibi quod per ‘fieri in tributum’ et per ‘tributariam’ significetur servire, patet:

apud Matthaeum, Jesus dixit, Quid tibi videtur Simon, reges terrae a quibus accipiunt tributa aut censum, a filiis suis an ab alienis? dicit Ipsi Petrus, Ab alienis; ait ei Jesus, Ergo liberi sunt filii: verum ne simus iis offendiculo, 5 proficiscens ad mare mitte hamum, et ascendentem primo piscem tolle, aperias os ejus, invenies staterem, accipiens da eum pro Me et te, 17:25-27;

hic quoque per ‘dare tributa 6 aut censum’ intelliguntur qui serviunt, quare dicitur quod ‘alieni darent, et filii liberi essent’, alienigenae enim erant servi, n. 1097; quod Petrus ‘e mari tolleret piscem, et in ore ejus inveniret staterem quem daret’ repraesentabat quod infimum naturale quod servitium, hoc faceret; ‘pisces’ enim id naturale significant.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. quod etiam

5. profectus

6. et

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.