Bible

 

Genesis 49

Studie

   

1 Vocavit autem Jacob filios suos, et ait eis : Congregamini, ut annuntiem quæ ventura sunt vobis in diebus novissimis.

2 Congregamini, et audite, filii Jacob, audite Israël patrem vestrum :

3 Ruben, primogenitus meus, tu fortitudo mea, et principium doloris mei ; prior in donis, major in imperio.

4 Effusus es sicut aqua, non crescas : quia ascendisti cubile patris tui, et maculasti stratum ejus.

5 Simeon et Levi fratres vasa iniquitatis bellantia.

6 In consilium eorum non veniat anima mea, et in cœtu illorum non sit gloria mea : quia in furore suo occiderunt virum, et in voluntate sua suffoderunt murum.

7 Maledictus furor eorum, quia pertinax : et indignatio eorum, quia dura : dividam eos in Jacob, et dispergam eos in Israël.

8 Juda, te laudabunt fratres tui : manus tua in cervicibus inimicorum tuorum, adorabunt te filii patris tui.

9 Catulus leonis Juda : ad prædam, fili mi, ascendisti : requiescens accubuisti ut leo, et quasi leæna : quis suscitabit eum ?

10 Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium.

11 Ligans ad vineam pullum suum, et ad vitem, o fili mi, asinam suam, lavabit in vino stolam suam et in sanguine uvæ pallium suum.

12 Pulchriores sunt oculi ejus vino, et dentes ejus lacte candidiores.

13 Zabulon in littore maris habitabit, et in statione navium pertingens usque ad Sidonem.

14 Issachar asinus fortis accubans inter terminos.

15 Vidit requiem, quod esset bona et terram, quod optima : et supposuit humerum suum ad portandum, factusque est tributis serviens.

16 Dan judicabit populum suum sicut et alia tribus in Israël.

17 Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor ejus retro.

18 Salutare tuum expectabo, Domine.

19 Gad, accinctus præliabatur ante eum : et ipse accingetur retrorsum.

20 Aser, pinguis panis ejus, et præbebit delicias regibus.

21 Nephthali, cervus emissus, et dans eloquia pulchritudinis.

22 Filius accrescens Joseph, Filius accrescens et decorus aspectu : filiæ discurrerunt super murum.

23 Sed exasperaverunt eum et jurgati sunt, invideruntque illi habentes jacula.

24 Sedit in forti arcus ejus, et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Jacob : inde pastor egressus est, lapis Israël.

25 Deus patris tui erit adjutor tuus, et omnipotens benedicet tibi benedictionibus cæli desuper, benedictionibus abyssi jacentis deorsum, benedictionibus uberum et vulvæ.

26 Benedictiones patris tui confortatæ sunt benedictionibus patrum ejus, donec veniret desiderium collium æternorum : fiant in capite Joseph, et in vertice Nazaræi inter fratres suos.

27 Benjamin lupus rapax, mane comedat prædam, et vespere dividet spolia.

28 Omnes hi in tribubus Israël duodecim : hæc locutus est eis pater suus, benedixitque singulis benedictionibus propriis.

29 Et præcepit eis, dicens : Ego congregor ad populum meum : sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici quæ est in agro Ephron Hethæi,

30 contra Mambre in terra Chanaan, quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hethæo in possessionem sepulchri.

31 Ibi sepelierunt eum, et Saram uxorem ejus : ibi sepultus est Isaac cum Rebecca conjuge sua : ibi et Lia condita jacet.

32 Finitisque mandatis quibus filios instruebat, collegit pedes suos super lectulum, et obiit : appositusque est ad populum suum.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 6393

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

6393. ‘Et inclinabit humerum 1 ad bajulandum’: quod significet quod usque omni opera laboret, constat ex significatione ‘humeri’ quod sit omnis potentia seu omnis opera, de qua n. 1085, 4931-4937; et ex significatione ‘bajulare’ quod sit 2 facere opera merendi causa; inde per ‘inclinare humerum ad bajulandum’ significatur omni opera laborare 3 opera facere merendi causa; quod id dicatur bajulare, est quia non bonum faciunt ex affectione boni, ita non ex libero sed ex affectione sui, quod est servum, n. 6390.

[2] Quod adhuc illos attinet qui mercedem volunt pro operibus quae praestant, sciendum quod nusquam contenti sint sed quod indignentur si non illis merces prae reliquis, sique vident alios se beatiores, dolent et incusant; beatitudinem nec ponunt in beatitudine interna, sed in externa, nempe ut emineant, utque dominentur, ac serviantur ab angelis, ita ut supra angelos sint, 4 proinde principes et magnates in caelo; cum tamen beatitudo caelestis sit non velle dominari nec serviri ab aliis, sed aliis velle servire, ac minimos esse, ut docet Dominus:

Accesserunt Jacobus et Johannes, filii Zebedaei, dicentes, Da nobis ut unus a dextris Tuis, et alter a sinistris Tuis, sedeamus in gloria Tua: Jesus dixit illis, Non scitis quid petitis, ... sedere a dextris Meis, et a sinistris Meis, non est Meum dare, sed quibus paratum est.... Scitis quod qui 5 censentur imperare gentibus, dominentur eis, et magnates potestatem habeant in eas; non sic erit inter vos; ... sed quisquis voluerit esse magnus inter vos, erit minister vester, et quicumque voluerit vestrum esse primus, erit omnium servus: nam Filius hominis non venit ut ministretur illi, sed ut ministret, Marcus 10:35-45:

[3] et quod illis caelum sit qui absque 6 fine remunerationis’ bonum faciunt, apud Lucam, Omnis qui exaltaverit seipsum, humiliabitur, sed qui humiliaverit seipsum, exaltabitur.... Quando feceris prandium aut cenam, ne voca amicos tuos, neque fratres tuos, neque cognatos tuos, neque vicinos divites, ne forte etiam illi te vicissim vocent, fiatque tibi retributio; sed quando feceris convivium, voca pauperes, mancos, claudos, caecos, tunc beatus eris, quia non habent ad retribuendum, tibi, retribuetur tibi 7 in resurrectione justorum, 14:11-14;

‘retributio in resurrectione justorum’ est felicitas interna ex benefaciendo absque remuneratione, quam a Domino accipiunt cum usus praestant; et qui servire amant absque retributione, quo plus id amant eo nobilioribus usibus praeficiuntur, 8 et actualiter magni et potentes sunt prae aliis.

[4] Qui bona opera faciunt retributionis causa, etiam dicunt, quia sciunt ex Verbo, quod minimi velint in caelo esse, sed tunc cogitant ut per ita dicere magni fiant, ita usque inest idem finis; qui autem absque retributione bonum faciunt, actualiter non cogitant de eminentia sed solum de inserviendo.

[5] Videantur quae prius de merito 9 ex operibus dicta et ostensa sunt; ut, quales illi in altera vita, quod appareant secare ligna et serrare gramen, n. 1110, 1111, 4943; quomodo repraesentantur, n. 1774, 2027; qui bonum egerunt sui et amoris mundi causa, quod nihil retributionis pro bono illo accipiant in altera vita, n. 1835: qui meritum ponunt in operibus, quod interpretentur Verbum secundum litteram in sui favorem, et quod interiora ejus subsannent, n. 1774, 1877; quod vera charitas sit absque omni meritorio, n. 2340, 2373, 2400, 3816; qui separant fidem a charitate, quod faciant opera quae fecerunt, meritoria, n. 2373 fin. ; qui intrant in caelum, quod exuant proprium et meritum a se, n. 4007 fin. ; credere quod bonum 10 faciant ex se, et quod per bonum 11 illud mereantur, quod sit apud plerosque in principio reformationis sed quod 12 id exuant sicut regenerantur, n. 13 4174.

Poznámky pod čarou:

1. see page 603, footnote 1

2. opera boni facere

3. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

4. ita

5. aestimati sunt

6. remuneratione

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. ac ita

9. in

10. sit a

11. quod faciunt

12. fidem illam

13. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.