Bible

 

Genesis 49

Studie

   

1 Vocavit autem Jacob filios suos, et ait eis : Congregamini, ut annuntiem quæ ventura sunt vobis in diebus novissimis.

2 Congregamini, et audite, filii Jacob, audite Israël patrem vestrum :

3 Ruben, primogenitus meus, tu fortitudo mea, et principium doloris mei ; prior in donis, major in imperio.

4 Effusus es sicut aqua, non crescas : quia ascendisti cubile patris tui, et maculasti stratum ejus.

5 Simeon et Levi fratres vasa iniquitatis bellantia.

6 In consilium eorum non veniat anima mea, et in cœtu illorum non sit gloria mea : quia in furore suo occiderunt virum, et in voluntate sua suffoderunt murum.

7 Maledictus furor eorum, quia pertinax : et indignatio eorum, quia dura : dividam eos in Jacob, et dispergam eos in Israël.

8 Juda, te laudabunt fratres tui : manus tua in cervicibus inimicorum tuorum, adorabunt te filii patris tui.

9 Catulus leonis Juda : ad prædam, fili mi, ascendisti : requiescens accubuisti ut leo, et quasi leæna : quis suscitabit eum ?

10 Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium.

11 Ligans ad vineam pullum suum, et ad vitem, o fili mi, asinam suam, lavabit in vino stolam suam et in sanguine uvæ pallium suum.

12 Pulchriores sunt oculi ejus vino, et dentes ejus lacte candidiores.

13 Zabulon in littore maris habitabit, et in statione navium pertingens usque ad Sidonem.

14 Issachar asinus fortis accubans inter terminos.

15 Vidit requiem, quod esset bona et terram, quod optima : et supposuit humerum suum ad portandum, factusque est tributis serviens.

16 Dan judicabit populum suum sicut et alia tribus in Israël.

17 Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor ejus retro.

18 Salutare tuum expectabo, Domine.

19 Gad, accinctus præliabatur ante eum : et ipse accingetur retrorsum.

20 Aser, pinguis panis ejus, et præbebit delicias regibus.

21 Nephthali, cervus emissus, et dans eloquia pulchritudinis.

22 Filius accrescens Joseph, Filius accrescens et decorus aspectu : filiæ discurrerunt super murum.

23 Sed exasperaverunt eum et jurgati sunt, invideruntque illi habentes jacula.

24 Sedit in forti arcus ejus, et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Jacob : inde pastor egressus est, lapis Israël.

25 Deus patris tui erit adjutor tuus, et omnipotens benedicet tibi benedictionibus cæli desuper, benedictionibus abyssi jacentis deorsum, benedictionibus uberum et vulvæ.

26 Benedictiones patris tui confortatæ sunt benedictionibus patrum ejus, donec veniret desiderium collium æternorum : fiant in capite Joseph, et in vertice Nazaræi inter fratres suos.

27 Benjamin lupus rapax, mane comedat prædam, et vespere dividet spolia.

28 Omnes hi in tribubus Israël duodecim : hæc locutus est eis pater suus, benedixitque singulis benedictionibus propriis.

29 Et præcepit eis, dicens : Ego congregor ad populum meum : sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici quæ est in agro Ephron Hethæi,

30 contra Mambre in terra Chanaan, quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hethæo in possessionem sepulchri.

31 Ibi sepelierunt eum, et Saram uxorem ejus : ibi sepultus est Isaac cum Rebecca conjuge sua : ibi et Lia condita jacet.

32 Finitisque mandatis quibus filios instruebat, collegit pedes suos super lectulum, et obiit : appositusque est ad populum suum.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 6372

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

6372. ‘Et legislator ab inter pedes ejus’: quod significet vera quae ab illo in inferioribus, constat a significatione ‘legislatoris’ quod sint vera, de qua sequitur; et a significatione ‘pedum’ quod sint naturalia, de qua n. 2162, 3147, 3761, 3986, 4280, 4938-4952, 5327, 5328, ita inferiora; nam naturalia sunt 1 infra, et caelestia, de quibus nunc prius, supra. ‘Legislator ab inter pedes’ dicitur ut significetur 2 spirituale caelestis', seu verum quod ex 3 bono, non enim eo tempore fuit regnum spirituale, quale post Adventum Domini, distinctum a regno caelesti, sed erat unum cum 4 caelesti, modo quod externum ejus esset; ideo quoque dicitur ‘ab inter pedes’ ut significetur verum quod a bono, nam pars illa pedum interior ex communicatione cum lumbis id significat; de hoc vero etiam dicitur quod removeretur ‘cum venit Shiloh’, quod nempe ejus potestas, sicut 5 potestas caelestis, de qua re mox supra n. 6371;

[2] caeleste enim regnum tunc potestatem suam exercebat per id verum; et quia ita, vocatur id verum ‘legislator’; hoc verum etiam intelligitur in sensu interno per legislatorem, apud Esaiam,

Jehovah judex noster, Jehovah legislator noster, Jehovah rex noster, 33:22 6 ,

‘judex’ pro quod ex bono agat, ‘legislator’ quod ex vero ab illo bono, ‘rex’ quod ex vero, ita ordine 7 quoque consequuntur:

apud Davidem,

Mihi Gilead, Mihi Menasheh, et Ephraim robur capitis Mei, Jehudah legislator Meus, Ps. 60:9 [KJV 7), 108:9 [KJV 8).

‘Jehudah legislator’ pro caelesti bono et ejus caelesti vero:

apud Mosen,

Fons, foderunt principes, effoderunt primores populi, per legislatorem baculis suis, Num. 21:18:

et apud eundem,

Gad vidit primitias sibi, ibi namque portio legislatoris absconditi, unde venerunt capita populi, justitiam Jehovae fecit, et judicia ejus cum Israele, Deut. 8 33:21;

‘legislator’ etiam ibi pro vero ex bono.

Poznámky pod čarou:

1. infra caelestia, de quibus mox supra

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

3. caelesti

4. illo

5. caelesti, de quo

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. se etiam sequuntur

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2598

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2598. Cum legi cap. xvii et xviii Judicum, de Micha quod Danis filii abstulerint ejus sculptile, teraphim, et Levitam, tunc erat spiritus ex gentilibus qui in vita corporis sui adoraverat sculptile; is cum attente audiret quid factum Michae, et in quo dolore fuit propter sculptile suum quod abstulerunt Danitae, etiam illum superveniebat et afficiebat dolor, usque adeo ut vix sciret prae interiore dolore quid cogitaret; qui dolor perceptus, et simul percepta innocentia in singulis ejus affectionibus: Christiani etiam spiritus aderant et observabant, et mirati sunt quod sculptilis adorator tanta misericordiae et innocentiae affectione moveretur: postea boni spiritus cum eo locuti sunt, dicentes quod sculptile non esset adorandum, et quod hoc intelligere posset quia homo sed quod cogitare debeat extra sculptile de Deo Creatore et Gubernatore universi caeli et universae terrae, et quod ille Deus esset Dominus: cum haec dicebantur, percipere dabatur ejus adorationis affectum interiorem, qui mecum communicabatur, multo sanctiorem quam apud Christianos; ex quo constare potuit quod gentiles facilius in caelum veniant quam Christiani hodie qui non afficiuntur, secundum Domini verba apud Lucam 13:29, 30;

nam in statu quo erat, potuit imbui omnibus fidei, et illa cum interiore affectione recipere, apud eum erat misericordia quae est amoris, et in ejus ignorantia erat innocenti quae cum adsunt, omnia fidei sicut sponte recipiuntur, et hoc cum gaudio: receptus 1 est dein inter angelos.

Poznámky pod čarou:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.