Bible

 

Genesis 49

Studie

   

1 Vocavit autem Jacob filios suos, et ait eis : Congregamini, ut annuntiem quæ ventura sunt vobis in diebus novissimis.

2 Congregamini, et audite, filii Jacob, audite Israël patrem vestrum :

3 Ruben, primogenitus meus, tu fortitudo mea, et principium doloris mei ; prior in donis, major in imperio.

4 Effusus es sicut aqua, non crescas : quia ascendisti cubile patris tui, et maculasti stratum ejus.

5 Simeon et Levi fratres vasa iniquitatis bellantia.

6 In consilium eorum non veniat anima mea, et in cœtu illorum non sit gloria mea : quia in furore suo occiderunt virum, et in voluntate sua suffoderunt murum.

7 Maledictus furor eorum, quia pertinax : et indignatio eorum, quia dura : dividam eos in Jacob, et dispergam eos in Israël.

8 Juda, te laudabunt fratres tui : manus tua in cervicibus inimicorum tuorum, adorabunt te filii patris tui.

9 Catulus leonis Juda : ad prædam, fili mi, ascendisti : requiescens accubuisti ut leo, et quasi leæna : quis suscitabit eum ?

10 Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium.

11 Ligans ad vineam pullum suum, et ad vitem, o fili mi, asinam suam, lavabit in vino stolam suam et in sanguine uvæ pallium suum.

12 Pulchriores sunt oculi ejus vino, et dentes ejus lacte candidiores.

13 Zabulon in littore maris habitabit, et in statione navium pertingens usque ad Sidonem.

14 Issachar asinus fortis accubans inter terminos.

15 Vidit requiem, quod esset bona et terram, quod optima : et supposuit humerum suum ad portandum, factusque est tributis serviens.

16 Dan judicabit populum suum sicut et alia tribus in Israël.

17 Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor ejus retro.

18 Salutare tuum expectabo, Domine.

19 Gad, accinctus præliabatur ante eum : et ipse accingetur retrorsum.

20 Aser, pinguis panis ejus, et præbebit delicias regibus.

21 Nephthali, cervus emissus, et dans eloquia pulchritudinis.

22 Filius accrescens Joseph, Filius accrescens et decorus aspectu : filiæ discurrerunt super murum.

23 Sed exasperaverunt eum et jurgati sunt, invideruntque illi habentes jacula.

24 Sedit in forti arcus ejus, et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Jacob : inde pastor egressus est, lapis Israël.

25 Deus patris tui erit adjutor tuus, et omnipotens benedicet tibi benedictionibus cæli desuper, benedictionibus abyssi jacentis deorsum, benedictionibus uberum et vulvæ.

26 Benedictiones patris tui confortatæ sunt benedictionibus patrum ejus, donec veniret desiderium collium æternorum : fiant in capite Joseph, et in vertice Nazaræi inter fratres suos.

27 Benjamin lupus rapax, mane comedat prædam, et vespere dividet spolia.

28 Omnes hi in tribubus Israël duodecim : hæc locutus est eis pater suus, benedixitque singulis benedictionibus propriis.

29 Et præcepit eis, dicens : Ego congregor ad populum meum : sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici quæ est in agro Ephron Hethæi,

30 contra Mambre in terra Chanaan, quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hethæo in possessionem sepulchri.

31 Ibi sepelierunt eum, et Saram uxorem ejus : ibi sepultus est Isaac cum Rebecca conjuge sua : ibi et Lia condita jacet.

32 Finitisque mandatis quibus filios instruebat, collegit pedes suos super lectulum, et obiit : appositusque est ad populum suum.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 6363

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

6363. ‘Jehudah tu’: quod significet Ecclesiam caelestem, in supremo sensu Dominum quoad Divinum caeleste, constat ex repraesentatione ‘Jehudae’ quod sit in supremo sensu Dominus quoad Divinum amoris seu quoad Divinum caeleste, 1 at in sensu respectivo regnum caeleste Domini, ita Ecclesia caelestis, de qua n. 3881. Quid regnum caeleste, aut 2 Ecclesia caelestis, et quid caeleste, videatur n. 640, 641, 765, 895, 2048, 2088, 2669, 2708, 2715, 2718, 2896, 3235, 3246, 3374, 3886, 3887, 4448, 4493, 5113, 5922, 6295.

Poznámky pod čarou:

1. et

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 3881

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

3881. ‘Propterea vocavit nomen ejus Jehudah’: quod significet quale ejus, constat a significatione ‘nominis’ et ‘vocare nomen’ quod sit quale, de qua n. 144, 145, 1754, 1896, 2009, 2724, 3006, 3421; ipsum quale continetur in sensu interno verborum horum quae Leah dixit, ‘Hac vice confitebor Jehovam’, de quo mox supra n. 3880, quod nempe in sensu supremo sit Dominus et Divinum Amoris Ipsius, in sensu interno Verbum 1 , tum caeleste regnum Domini 2 , et in exteriore doctrina e Verbo quae est Ecclesiae caelestis; quod haec in Verbo per ‘Jehudam’, ubi nominatur, significentur, vix adhuc aliquis novit, ex causa quia historica creduntur historica, et prophetica esse talia quae inter obliterata sunt, praeter aliqua ex quibus dogmatica hauriri possunt 3 ; quod sensus spiritualis insit, hoc non creditur, quia quid sensus spiritualis ‘Verbi’, immo quid spirituale, non hodie scitur, et hoc imprimis ex causa quia vita naturalis est quae vivitur, quae talis est ut cum pro fine habetur seu unice amatur, et cognitiones et fidem obliteret, usque adeo ut cum dicatur vita spiritualis et sensus spiritualis, sit quoddam quasi nullum, aut quoddam inamoenum et triste ad quod nauseatur, sicut ad discors cum vita naturali; quia genus humanum in tali statu hodie est, ideo non aliud per nomina in Verbo capit, nec capere vult, quam gentes, populos, personas, regiones, urbes, montes, fluvios 4 , quae nominantur, cum tamen nomina in sensu spirituali significant res;

[2] quod per ‘Jehudam’ significetur in sensu interno Ecclesia caelestis Domini, et in universali sensu regnum caeleste Ipsius, inque sensu supremo Ipse Dominus, constare potest a pluribus locis in Veteri Testamento ubi Jehudah nominatur, ut ab his quae sequuntur;

apud Mosen,

Jehudah tu, laudabunt te fratres tui, manus tua in cervice hostium tuorum, incurvabunt se tibi filii patris tui; catulus leonis Jehudah, a praeda, fili mi, ascendisti; curvavit se, cubuit sicut leo, et sicut leo vetulus, quis excitabit eum; non recedet sceptrum a Jehudah, nec legislator ab inter pedes ejus, usque dum venit Shiloh, et huic congregatio populorum: ligans ad vitem asininum pullum suum, et ad vitem nobilem filium asinae suae, lavabit in vino vestimentum suum, et in sanguine uvarum velamen suum: ruber 5 oculis a vino, et candidus dentibus a lacte, Gen. 49:8-12;

[3] hoc propheticum Jacobi, tunc Israelis, de Jehuda, nemo scire potest quid sit, ne quidem unam expressionem, nisi ex sensu interno, ut quid ‘laudabunt illum fratres ejus, et incurvabunt se ei filii patris ejus’, quod ‘sicut catulus leonis a praeda ascendat’, quod ‘sicut leo curvet se et cubet’, quid ‘Shiloh’, quid ‘ligare ad vitem asininum pullum suum, et ad vitem nobilem filium asinae suae’, quid ‘lavare in vino vestimentum, et in sanguine uvarum velamen’, quid ‘ruber oculis a vino’, et quid ‘albus dentibus a lacte’; haec nusquam ab aliquo, ut dictum, capi possunt nisi ex sensu interno, cum tamen omnia et singula significent caelestia regni Domini et Divina, et per illa praedicitur quod caeleste regnum Domini, et in supremo sensu Ipse Dominus, per ‘Jehudam’ repraesentaretur, de quibus omnibus, ex Divina Domini Misericordia, in explicationibus ad illud caput dicetur 6 .

[4] Similiter se habet alibi, imprimis apud Prophetas, ubi Jehudah nominatur, ut apud Ezechielem,

Tu fili hominis, sume tibi lignum unum, et scribe super illo Jehudae et filiis ejus Israel socii ejus 7 , et sume lignum unum, et scribe super illo 8 Josepho, lignum Ephraimi et omnis domus Israelis sociorum ejus, et conjunge illa, unum ad alterum tibi in lignum unum, et erunt in una in manu mea 9 :... faciam eos in gentem unam in terra in montibus Israelis; et rex unus erit omnibus illis in regem; servus Meus David rex super eos, et pastor unus erit omnibus illis; et in judiciis Meis ambulabunt, et statuta Mea custodient, et facient illa, et habitabunt super terra, quam dedi servo Meo Jacobo, in qua habitarunt patres vestri, et habitabunt super ea illi et filii eorum, et filii filiorum eorum usque in aeternum, et David servus Meus princeps illis in aeternum, et pangam illis foedus pacis, foedus aeternitatis erit cum illis; dabo illis et multiplicabo illos, et dabo sanctuarium Meum in medio eorum in aeternum; sic erit habitaculum Meum apud illos, et ero illis in Deum, et illi erunt Mihi in populum, xxxvii

15-28; qui per ‘Jehudam’ intelligit Judam, per ‘Israelem’ Israelem, per ‘Josephum’ Josephum, per ‘Ephraimum’ Ephraimum, et per ‘Davidem’ Davidem, credet quod omnia illa secundum sensum litterae ita futura sint, nempe quod Israel rursus consociabitur cum Jehuda, et quoque quod tribus Ephraim, tum quod David regnaturus, et quod habitaturi sic super terra data Jacobo in aeternum, et quod cum illis tunc foedus aeternitatis, et in medio eorum sanctuarium in aeternum; cum tamen ne hilum intellectum sit ibi de gente illa, sed de regno caelesti Domini quod est ‘Jehudah’, et de regno spirituali Ipsius quod est ‘Israel’, et de Domino Qui est ‘David’; inde manifeste patet quod per nomina non intelligantur personae, sed quod caelestia et Divina.

[5] Similiter se habet cum illis quae apud Zachariam,

Venient populi multi et gentes numerosae ad quaerendum Jehovam Zebaoth: in Hierosolyma, et ad deprecandum facies Jehovae: sic dixit Jehovah Zebaoth. In diebus illis apprehendent decem viri ex omnibus linguis gentium, et apprehendent alam viri Jehudaei, dicendo, Ibimus cum vobis, quia audivimus Deum vobiscum, 8:[22, ] 23; qui secundum litteram haec capiunt, dicent sicut gens illa Judaica adhuc credit, quod quia prophetia 10 illa nondum 11 completa est, complebitur, ita quod ‘redituri in terram Canaanem’, et quod ‘secuturi illos multi ex omni gente et lingua’, et quod ‘apprehensuri alam viri Jehudaei, et precaturi, ut liceret illos sequi’, et quod apud illos tunc Deus, nempe Messias, quem Christiani dicunt Dominum fore, ad quem prius convertendi; haec fides verborum foret, si per ‘virum Jehudaeum’ intelligeretur vir Judaeus; cum tamen ibi in sensu interno agitur de nova Ecclesia spirituali apud gentes, et per ‘virum Jehudaeum’ significatur fides salvans quae est ex amore in Dominum.

[6] Quod per ‘Jehudam’ non Jehudah intellectus sit, sed, ut dictum, in sensu interno caeleste regnum Domini, quod in Ecclesia apud Jehudam 12 seu 13 Judaeos instituta repraesentatum fuit, etiam manifeste constare potest a sequentibus locis;

apud Esaiam,

Dominus cum tollet signum gentibus, congregabit expulsos Israelis, et dispersa Jehudae colliget a quatuor alis terrae; tunc recedet aemulatio Ephraimi, et hostes Jehudae exscindentur; Ephraim non aemulabitur cum Jehudah, et Jehudah non angustabit Ephraimum, 11:12, 13:

apud Jeremiam,

Ecce dies venientes, dictum Jehovae, et excitabo Davidi germen justum, qui regnabit rex, et prosperabitur, et faciet judicium et justitiam in terra: in diebus Ipsius salvabitur Jehudah, et Israel habitabit secure; et hoc nomen Ipsius, quod 14 vocabunt Ipsum, Jehovah Justitia nostra, 23:5, 6:

apud Joelem,

Tunc cognoscetis quod Ego Jehovah Deus vester habitans in Zione, monte sanctitatis Meae, et erit 15 Hierosolyma sanctitas:... et fiet in die illo, stillabunt montes mustum, et colles fluent lacte, et omnes rivi Jehudae fluent aquis, et fons e domo Jehovae exibit, et irrigabit flumen Shittim; ...

Jehudah in aeternum sedebit, et Hierosolyma in generationem et generationem, iv [KJV iii] 17, 18, 20:

[7] apud Zachariam, In die illo... percutiam omnem equum stupore, et equitem ejus amentia, et super domum Jehudae aperiam oculos Meos, et omnem equum populorum percutiam caecitate: et dicent duces Jehudae in corde suo, Confirmabo mihi habitatores Hierosolymae in Jehovah Zebaoth Deo illorum: in die illo ponam duces Jehudae sicut focum ignis in lignis, et sicut facem ignis in manipulo, et comedent ad dextram et ad sinistram omnes populos circumcirca; et habitabitur Hierosolyma adhuc sub se in Hierosolyma; et salvabit Jehovah tentoria Jehudae primum, ut non extollat se gloria domus Davidis, et gloria habitatoris Hierosolymae super Jehudam: in die illo proteget Jehovah habitatorem Hierosolymae; ... et domus Davidis sicut Deus, sicut angelus Jehovae coram illis:... et effundam super domum Davidis, et super habitatorem Hierosolymae spiritum gratiae, 12:4-10;

agitur ibi de regno caelesti Domini, quod ibi non dominaturum verum super bonum, sed quod verum subordinatum erit bono; illud nempe verum significatur per ‘domum Davidis’ et per ‘habitatorem Hierosolymae 16 ’, et hoc seu bonum per ‘Jehudam’; inde patet cur primum dicitur quod ‘non extollet se gloria domus Davidis et gloria habitatoris Hierosolymae super Jehudam’, et dein dicitur quod ‘domus’ Davidis erit sicut Deus, et sicut angelus Jehovae, ' et quod ‘super illam et super habitatorem Hierosolymae effundetur spiritus gratiae’; talis enim status est, quum bono subordinatum est verum, seu amori fides: ‘equus qui percutietur stupore, et equus populum caecitate’ est propria intelligentia, videatur n. 2761, 2762, 3217:

[8] apud eundem,

In die illo erit super tintinnabulis equorum sanctitas Jehovae; et erunt ollae in domo Jehovae sicut crateres coram altari; et erit omnis olla in Hierosolyma et in Jehudah sanctitas Jehovae Zebaoth, 14:20, 21;

ibi de regno Domini agitur:

apud Malachiam, Ecce Ego mittens angelum Meum, qui parabit viam ante Me, et subito veniet ad templum Suum Dominus, quem vos quaerentes, et angelus foederis, quem vos desideratis; ecce venit, ... quis sustinet diem Adventus Ipsius?... tunc suavis erit Jehovae minhah Jehudae et Hierosolymae, juxta dies saeculi et juxta annos priores, 3:1, 2, 4; manifeste ibi de Adventu Domini, quod tunc non suavis minhah Jehudae et Hierosolymae fuerit, ' notum est, sed quod suavis cultus ex amore qui est ‘minhah Jehudae’, et cultus ex fide inde, qui est ‘minhah Hierosolymae’:

[9] apud Jeremiam,

Sic dixit Jehovah Zebaoth, ... Adhuc dicent verbum hoc in terra Jehudae, et in urbibus ejus, in convertendo captivitatem eorum, Benedicat tibi Jehovah, habitaculum justitiae, mons sanctitatis, et habitabunt in ea Jehudah, et omnes urbes ejus una.... Ecce dies venientes, dictum Jehovae, quibus seminabo domum Jehudae semine hominis, et semine bestiae.... Ecce dies venientes, dictum Jehovae, quibus pangam cum domo Israelis, et cum domo Jehudae, foedus novum, non sicut foedus quod pepigi cum patribus eorum, 31:23, 24, 27, 31, 32:

apud Davidem,

Dominus elegit tribum Jehudae, montem Zionis, quem amavit, et aedificavit sicut celsitudines 17 sanctuarium Suum, sicut terram fundavit in aeternum, Ps. 78:68, 69.

[10] Ex his locis et perplurimis aliis, quae praetereuntur, constare potest quid per ‘Jehudam’ in Verbo significatur, non quod per illam gens Judaica, haec enim nihil minus fuit quam caelestis Ecclesia seu caeleste regnum Domini, nam 18 quoad amorem in Dominum, et charitatem erga proximum, et quoad fidem, fuit gens omnium pessima, et hoc a primis patribus suis, nempe filiis Jacobi, usque ad hodiernum tempus; sed quod usque tales repraesentare potuerint caelestia et spiritualia regni Domini, videatur n.

3479-3481; quia in repraesentationibus nihil reflectitur super personam, sed super rem quae repraesentatur, n. 665, 1097 f. , 1361, 3147, 3670.

[11] Cum autem non permanserunt in ritualibus a Jehovah seu Domino mandatis, sed deflexerunt ab illis ad idololatrias, tunc non amplius illa repraesentabant, sed illa quae opposita sunt, nempe infernalia et diabolica, secundum Domini verba apud Johannem, Vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri vultis facere; ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit 8:44;

quod tale per ‘Jehudam’ in opposito sensu significetur, constare potest ab his 19 apud Esaiam,

Impegit Hierosolyma, et Jehudah cecidit, quia lingua eorum, et opera eorum contra Jehovam, ad rebellandum oculis gloriae Ipsius, 3:8:

apud Malachiam,

Perfide egit Jehudah, et abominatio facta est in Israele et in Hierosolyma, et profanavit Jehudah sanctitatem Jehovae, quia amavit et desponsavit sibi filiam Dei alieni, 2:11;

et praeterea in 20 sequentibus locis, Esai. 3:1 seq. ; 8:7, 8; Jer. 2:28; 3:7-11; 9:25 [KJV 9:26]; 11:9, 10, 12; 13:9; 14:2; 17:1; [18:11], 12, 13; 19:7; 32:35; 36:31; 44:12, 14, 26, 28; Hoschea 5:5; 8:14; Amos 2:4, 5; Zeph. 1:4; et alibi multoties.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts sit.

2. The Manuscript has Ipsius

3. The Manuscript has historica enim quisque credit historica, et prophetica esse talia quae inter obliterata sunt, praeter aliqua ex quibus aliquod dogmaticum haurire queant,

4. The Manuscript has et urbes

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. see Arcana Coelestia 6362-6381.

7. The Manuscript has scribe super illud Jehudae et filiis ejus, Israel socii ejus; the First Latin Edition has scribe super illo Jehudae et filii ejus, Israelsociiejus; Schmidius has scribe super illud Jehudae, et filiis Jisraelis, sociis ejus:

8. The Manuscript has illud

9. Hebrew = tua, the KJV (1611) and the Revised Version (1881-1885) have ‘in thy hand’.

10. The Manuscript inserts adhuc.

11. The Manuscript has non

12. The Manuscript has illos

13. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

14. The Manuscript has quo

15. The Manuscript has sit

16. The Manuscript has Hierosolymam

17. altitudines in the Manuscript, and excelsa in Schmidius.

18. The Manuscript has quae

19. The Manuscript has patet

20. The Manuscript has a

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.