Bible

 

Genesis 48:18

Studie

       

18 Dixitque ad patrem : Non ita convenit, pater : quia hic est primogenitus, pone dexteram tuam super caput ejus.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 441

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

441. Ostensum est quod per "tribum Ascheris" significetur charitas erga proximum, quae est ipsum spirituale internum eorum qui in secundo seu medio caelo sunt, et quod per "tribum Menassis" significetur bonum vitae, quod est spirituale externum fluens ex spirituali interno eorum; tentatio autem, quae per "tribum Naphthali" significatur, est medium uniens, internum enim et externum uniuntur per tentationes: ex his patet quid tres hae tribus in suo ordine involvunt. Sciendum est quod utrumque tam internum quam externum, unum cum altero concordans, erit apud hominem et apud angelum ut in caelo sit; non potest aliquis solum in uno esse, et in caelo; nempe solum in interno, aut solum in externo: internum enim est sicut anima et externum sicut corpus; anima nihil potest operari nisi per corpus, et corpus nihil potest operari nisi ex anima; quare internum, nisi externum correspondet seu correspondenter concordat, jacet invalidum et sicut exstinctum; externum enim erit 1 in quo et per quod operabitur, sicut anima in suo corpore et per illud; et externum, nisi internum sit cui correspondeat, jacet sicut mortuum, internum enim erit ex quo operabitur externum. Haec dicta sunt ut sciatur quod per "Ascherem" significetur internum, et per "Menaschen" externum correspondens; ut quoque supra, quod per "Jehudam" significetur internum, et per "Gadem" 2 externum correspondens. Simile est in omni re; quare in homine est internum et externum, internum quod ejus spirituale vocatur, et externum quod ejus naturale; unum se conjungit cum altero per correspondentias; inde quale unum est, tale est alterum, et omne quod non per correspondentias unum facit cum altero, dissipatur et perit.

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 3995

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

3995. ‘Et maculosum et punctatum in capris’: quod significet quod dein suum erit omne bonum veri in quo mixtum falsum et malum, constat ex significatione ‘maculosi’ quod sit falsum, et a significatione ‘punctati’ quod sit malum, de quibus mox supra n. 3993; et a significatione ‘caprarum’ quod sit bonum veri, seu charitas fidei, de qua n. 3519; quod omne id suum erit, significatur etiam per id quod sequitur ‘Et erit merces mea’.

[2] Quid bonum veri, seu charitas fidei, paucis dicendum: cum regeneratur homo, tunc apparenter praecedit verum quod fidei, et apparenter sequitur bonum quod charitatis; at cum ‘homo regeneratus est’, tunc manifeste praecedit bonum quod charitatis, et manifeste sequitur verum quod fidei; sed quod prius sit apparentia, hoc autem essentialiter ita, videatur n. 3539, 3548, 3556, 3563, 3570, 3576, 3603, 3616, 3701; cum enim homo regeneratur, facit ille bonum ex vero quod didicit, nam ex vero discit quid bonum, sed usque est intus bonum quod hoc operatur; influit enim bonum a Domino per viam internam seu per viam animae, et influit verum per viam externam, seu per viam sensualem quae corporis; verum quod per hanc viam intrat, adoptatur a bono quod intus, et ei conjungitur, et hoc eousque dum homo regeneratus est; tunc versura fit, et a bono agitur verum; inde patet quid bonum veri, et quid boni verum; inde est quod tam multi hodie dicant quod 1 bona charitatis sint fructus fidei, apparet enim ita in principio regenerationis; ex apparentia id concludunt, nec sciunt aliter, quia pauci sunt qui regenerantur, et nemo id scire potest quam qui regeneratus est, hoc est, qui in affectione boni est seu in charitate; ex affectione boni seu charitate hoc videri potest clare, et quoque percipi; qui autem non regenerati sunt, ne quidem sciunt quid affectio boni seu quid charitas, sed ratiocinantur de illa sicut de re aliena, seu de re extra illos; quapropter charitatem vocant fructum fidei, cum tamen fides est ex charitate; sed usque non tanti interest ut simplices sciant quid prius et quid posterius, modo in charitate vivant, nam charitas est vita fidei.

[3] Per pecus hic significantur tam agni, quam oves, haedi, caprae, arietes, hirci, sed nominantur solum agni et caprae, et hoc est causa quia per ‘agnos’ significatur innocentia, et per ‘capras’ charitas fidei, de his enim in sensu interno hic agitur; inde quoque est quod maculosum in lingua originali exprimatur per 2 vocem quae quoque significat agnos, ut apud Esai. 40:10 [11]; et punctatum per 3 vocem, quae quoque significat pecuarium, ut 2 Reg. 3:4; Amos

1:1.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript has bonum charitatis sit

2. Hebrew tala

3. Hebrew noqed = herdsman, naqod = speckled.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.