Bible

 

Genesis 47

Studie

   

1 Ingressus ergo Joseph nuntiavit Pharaoni, dicens : Pater meus et fratres, oves eorum et armenta, et cuncta quæ possident, venerunt de terra Chanaan : et ecce consistunt in terra Gessen.

2 Extremos quoque fratrum suorum quinque viros constituit coram rege :

3 quos ille interrogavit : Quid habetis operis ? Responderunt : Pastores ovium sumus servi tui, et nos et patres nostri.

4 Ad peregrinandum in terra tua venimus : quoniam non est herba gregibus servorum tuorum, ingravescente fame in terra Chanaan : petimusque ut esse nos jubeas servos tuos in terra Gessen.

5 Dixit itaque rex ad Joseph : Pater tuus et fratres tui venerunt ad te.

6 Terra Ægypti in conspectu tuo est : in optimo loco fac eos habitare, et trade eis terram Gessen. Quod si nosti in eis esse viros industrios, constitue illos magistros pecorum meorum.

7 Post hæc introduxit Joseph patrem suum ad regem, et statuit eum coram eo : qui benedicens illi,

8 et interrogatus ab eo : Quot sunt dies annorum vitæ tuæ ?

9 respondit : Dies peregrinationis meæ centum triginta annorum sunt, parvi et mali, et non pervenerunt usque ad Dies patrum meorum quibus peregrinati sunt.

10 Et benedicto rege, egressus est foras.

11 Joseph vero patri et fratribus suis dedit possessionem in Ægypto in optimo terræ loco, Ramesses, ut præceperat Pharao.

12 Et alebat eos, omnemque domum patris sui, præbens cibaria singulis.

13 In toto enim orbe panis deerat, et oppresserat fames terram, maxime Ægypti et Chanaan.

14 E quibus omnem pecuniam congregavit pro venditione frumenti, et intulit eam in ærarium regis.

15 Cumque defecisset emptoribus pretium, venit cuncta Ægyptus ad Joseph, dicens : Da nobis panes : quare morimur coram te, deficiente pecunia ?

16 Quibus ille respondit : Adducite pecora vestra, et dabo vobis pro eis cibos, si pretium non habetis.

17 Quæ cum adduxissent, dedit eis alimenta pro equis, et ovibus, et bobus, et asinis : sustentavitque eos illo anno pro commutatione pecorum.

18 Venerunt quoque anno secundo, et dixerunt ei : Non celabimus dominum nostrum quod deficiente pecunia, pecora simul defecerunt : nec clam te est, quod absque corporibus et terra nihil habeamus.

19 Cur ergo moriemur te vidente ? et nos et terra nostra tui erimus : eme nos in servitutem regiam, et præbe semina, ne pereunte cultore redigatur terra in solitudinem.

20 Emit igitur Joseph omnem terram Ægypti, vendentibus singulis possessiones suas præ magnitudine famis. Subjecitque eam Pharaoni,

21 et cunctos populos ejus a novissimis terminis Ægypti usque ad extremos fines ejus,

22 præter terram sacerdotum, quæ a rege tradita fuerat eis : quibus et statuta cibaria ex horreis publicis præbebantur, et idcirco non sunt compulsi vendere possessiones suas.

23 Dixit ergo Joseph ad populos : En ut cernitis, et vos et terram vestram Pharao possidet : accipite semina, et serite agros,

24 ut fruges habere possitis. Quintam partem regi dabitis : quatuor reliquas permitto vobis in sementem, et in cibum familiis et liberis vestris.

25 Qui responderunt : Salus nostra in manu tua est : respiciat nos tantum dominus noster, et læti serviemus regi.

26 Ex eo tempore usque in præsentem diem, in universa terra Ægypti regibus quinta pars solvitur, et factum est quasi in legem, absque terra sacerdotali, quæ libera ab hac conditione fuit.

27 Habitavit ergo Israël in Ægypto, id est, in terra Gessen, et possedit eam : auctusque est, et multiplicatus nimis.

28 Et vixit in ea decem et septem annis : factique sunt omnes dies vitæ illius, centum quadraginta septem annorum.

29 Cumque appropinquare cerneret diem mortis suæ, vocavit filium suum Joseph, et dixit ad eum : Si inveni gratiam in conspectu tuo, pone manum tuam sub femore meo : et facies mihi misericordiam et veritatem, ut non sepelias me in Ægypto :

30 sed dormiam cum patribus meis, et auferas me de terra hac, condasque in sepulchro majorum meorum. Cui respondit Joseph : Ego faciam quod jussisti.

31 Et ille : Jura ergo, inquit, mihi. Quo jurante, adoravit Israël Deum, conversus ad lectuli caput.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 6142

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

6142. ‘Et emit Joseph omnem humum Aegypti Pharaoni’:

quod significet quod appropriaverit sibi totam mentem naturalem ubi scientifica, et posuerit sub communi auspicio, constat a repraesentatione ‘Josephi’ quod sit internum, de qua saepius; ex significatione ‘emere’ quod sit appropriare sibi, de qua n. 4397, 5374, 5397, 5406, 5410, 5426; ex significatione ‘humi Aegypti’ quod sit mens naturalis ubi scientifica, de qua mox supra n. 6141; et ex repraesentatione ‘Pharaonis’ quod sit naturale in communi, de qua n. 1 5160, 5799, 6015; ita ‘quod illa Pharaoni’ est ponere sub auspicio communi in naturali.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 5397

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

5397. GENESEOS CAPUT QUADRAGESIMUM SECUNDUM

1. Et vidit Jacob, quod esset annona in Aegypto, et dixit Jacob filiis suis, Quare aspicitis vos?

2. Et dixit, Ecce audivi quod sit annona in Aegypto; descendite illuc, et emite nobis inde, et vivamus, et non moriamur.

3. Et descenderunt fratres Josephi decem ad emendum frumentum ex Aegypto.

4. Et Benjaminem fratrem Josephi non misit Jacob cum fratribus ejus, quia dixit, Forte obveniat illi damnum.

5. Et venerunt filii Israelis ad emendum in medio venientium, quia fuit fames in terra Canaan.

6. Et Joseph is dominator super terram, his vendens omni populo terrae: et venerunt fratres Josephi, et incurvaverunt se ei facies ad terram.

7. Et vidit Joseph fratres suos, et agnovit illos, et gessit se alienum ad illos, et locutus cum illis dura, et dixit ad illos, Unde venistis et dixerunt, E terra Canaan, ad emendum cibum.

8. Et agnovit Joseph fratres suos, et illi non agnoverunt eum.

9. Et recordatus Joseph somniorum quae somniavit illis, et dixit ad illos, Exploratores vos, ad videndum nuditatem terrae venistis. 10. Et dixerunt ad eum, Non domine mi, et servi tui veniunt ad emendum cibum.

11. Omnes nos filii viri unius nos, recti nos, non sunt servi tui exploratores.

12. Et dixit ad illos, Non, quod nuditatem terrae venistis ad videndum.

13. Et dixerunt, Duodecim servi tui fratres nos, filii viri unius in terra Canaan, et ecce minimus cum patre nostro hodie, et unus non est.

14. Et dixit ad illos Joseph, Hoc quod locutus ad vos, dicendo, exploratores vos.

15. In hoc probabimini, vivat Pharaoh, si exibitis exhinc nisi in venire frater vester minimus huc.

16. Mittite e vobis unum, et accipiat fratrem vestrum, et vos vinciemini, et probabuntur verba vestra, an veritas cum vobis, et si non, vivat Pharaoh, quod exploratores vos.

17. Et conclusit illos ad custodiam tribus diebus.

18. Et dixit ad illos Joseph in die tertio, Hoc facite, et vivetis, DEUM ego timeo.

19. Si recti vos, frater vester unus vinciatur in domo custodiae vestrae, et vos ite, adducite annonam famis domorum vestrarum.

20. Et fratrem vestrum minimum adducatis ad me, et verificabuntur verba vestra, et non moriamini; et fecerunt ita.

21. Et dixerunt vir ad fratrem suum, Profecto, rei sumus nos super fratrem nostrum, cujus vidimus angustiam animae in deprecando illo ad nos, et non audivimus, propterea venit ad nos angustia haec.

22. Et respondit Reuben illis, dicendo, Nonne dixi ad vos dicendo, ne peccetis in natum? et non auscultavistis; et etiam sanguis ejus ecce inquiritur.

23. Et illi non sciverunt, quod audiens Joseph, quia interpres inter illos.

24. Et conversus a super illis, et flevit, et rediit ad illos, et locutus ad illos, et accepit ex illis Shimeonem, et vincivit illum ad oculos illorum.

25. Et praecepit Joseph, et impleverunt vasa illorum frumento, et ad reducendum argentum illorum, cujuslibet in saccum illius, et ad dandum illis viaticum ad viam; et fecit illis ita.

26. Et sustulerunt annonam suam super asinos suos, et iveruntinde.

27. Et aperuit unus saccum suum, ad dandum pabulum asino suo in diversorio, et vidit argentum suum, et ecce illud in ore manticae illius.

28. Et dixit ad fratres suos, Reductum argentum meum, et etiam ecce in mantica mea; et exivit cor illorum, et intremuerunt vir ad fratrem suum, dicendo, Quid hoc fecit DEUS nobis?

29. Et venerunt ad Jacobum patrem suum, terram Canaan, et indicabant ei omnia obvenientia illis, dicendo.

30. Locutus vir dominus terrae cum nobis dura, et dedit nos sicut explorantes terram.

31. Et diximus ad eum, Recti nos, non sumus exploratores.

32. Duodecim nos fratres filii patris nostri, unus non est, et minimus hodie cum patre nostro in terra Canaan.

33. Et dixit ad nos vir dominus terrae, In hoc sciam quod recti vos, fratrem vestrum unum manere facite mecum, et famem domorum vestrarum accipite, et ite.

34. Et adducite fratrem vestrum minimum ad me, et sciam quod non exploratores vos, quod recti vos; fratrem vestrum dabo vobis, et terram negotiando pervagabimini.

35. Et fuit, illi evacuantes saccos suos, et ecce cuivis colligatio argenti sui in sacco suo, et videbant colligationes argenti illorum, illi et pater illorum, et timuerunt.

36. Et dixit ad illos Jacob pater illorum, Me orbavistis, Joseph non est; et Shimeon non est, et Benjaminem sumitis; super me erunt omnia haec.

37. Et dixit Reuben ad patrem suum, dicendo, Duos filios meos mori facias, nisi adduxero illum ad te, da illum super manum meam, et ego reducam illum ad te.

38. Et dixit, Non descendet filius meus vobiscum, quia frater illius mortuus, et ille solus is relictus, et obveniat illi damnum in via qua ibitis in illa, et descendere facietis canitiem meam in maerore sepulcrum.

CONTENTA

In priore capite ad finem actum est de influxu et conjunctione caelestis spiritualis cum scientificis in naturali; 1 nunc agitur de influxu et conjunctione caelestis spiritualis cum veris fidei quae sunt Ecclesiae ibi.

Agitur primum de conatu appropriandi haec vera per scientifica Ecclesiae quae ‘Aegyptus’, et absque medio quod 2 ‘Benjamin’ cum vero ex Divino quod ‘Joseph’, sed hoc incassum, quare remissa et aliquod bonum veri naturalis 3 gratis datum.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts conjunctum, et nihil.

2. The Manuscript inserts est.

3. naturale

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.