Bible

 

Genesis 46:5

Studie

       

5 Surrexit autem Jacob a Puteo juramenti : tuleruntque eum filii cum parvulis et uxoribus suis in plaustris quæ miserat Pharao ad portandum senem,

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 6052

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

6052. ‘Quia abominatio Aegyptiorum omnis pastor gregis’: quod significet sic separationem a scientificis perversis quae opposita sunt scientificis Ecclesiae, constat a significatione ‘abominationis Aegyptiorum’ quod sit separatio scientificorum; quae enim abominationi sunt, illa separata sunt, causa enim abominationis est quia contraria sunt principiis captis et amoribus, ita quia opposita, hic opposita scientificis 1 perversis, quae significantur per ‘Aegyptios’, cum dicitur quod ‘abominatio illorum sit omnis pastor gregis’; et ex significatione ‘pastoris gregis’ quod sit 2 qui ducit ad bonum, de qua supra n. 6044; scientificum quod 3 bonum' confirmat, est cui scientificum perversum est oppositum; scientifica perversa sunt quae destruunt verum fidei et bonum charitatis, et quoque sunt quae invertunt ordinem, sicut magica quae fuerunt in Aegypto; sunt enim secundum ordinem perplura quibus magi illi abusi sunt, prout sunt correspondentiae et repraesentativa, quae fuerunt scientifica apud illos plus quam apud alios exculta; haec sequuntur ex ordine etiam cum mali applicant, qui cum applicant illa ad imperandum aliis 4 et ad nocendum aliis, sunt perversa quia magica. Quod separationem illorum de qua hic agitur, attinet, fit illa per ordinationem, 5 quando bonum cum veris est in medio seu intimo quod significatur per ‘Goshen’, tunc scientifica perversa quae opposita, ejiciuntur.

[2] Hactenus de conjunctione verorum cum scientificis actum est, de qua conjunctione ulterius sciendum est quod conjunctio interni seu spiritualis hominis cum externo seu naturali nequaquam fieri queat nisi vera insinuentur scientificis; scientifica enim cum jucundis affectionum naturalium constituunt externum seu naturalem hominem, quapropter nisi conjunctio fiat 6 cum scientificis, nullatenus 7 fieri potest; et tamen ut 8 homo 9 regeneratus sit, internum ejus et externum conjuncta erunt, quae nisi conjuncta fuerint, omne bonum 10 influens a Domino per internum hominem in externum seu 11 naturalem, hoc vel pervertitur, vel suffocatur, vel 12 rejicitur; et tunc quoque internum clauditur; modus 13 quo conjunctio illa fit, est qui in hoc capite descriptus est, qui modus fit per insertionem verorum in scientifica.

Poznámky pod čarou:

1. Ecclesiae

2. quod

3. hoc

4. vel

5. cum

6. per scientifica

7. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

8. The manuscript places this after sit.

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

10. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

11. The Manuscript has alters to naturale hominis.

12. reflectitur

13. quomodo

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.