Bible

 

Genesis 45:13

Studie

       

13 Nuntiate patri meo universam gloriam meam, et cuncta quæ vidistis in Ægypto : festinate, et adducite eum ad me.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 5899

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

5899. ‘Ad evasionem magnam’: quod significet liberationem a damnatione, constat a significatione ‘evasionis’ quod sit liberatio a damnatione, quae liberatio fit per reliquias, hoc est, per bona et vera apud hominem a Domino recondita; qui recipiunt ea bona et vera, hoc est, qui patiuntur ut implantentur interioribus suis, illi evadunt damnationem et sunt inter residuos: inde est quod ‘evasio’ memoretur in Verbo passim ubi residui et reliquiae, sicut hic a Josepho, tum alibi, ut apud Esaiam,

In die illo erit ... fructus terrae in magnificentiam et ornamentum evasioni Israelis, et fiet, relictus in Zione, et residuus in Hierosolyma, sanctus dicetur, 4:2, 3:

apud eundem,

In die illo non addent amplius reliquiae Israelis, et evasio domus Jacobi, inniti percussori suo, 10:20-22:

apud eundem,

Insuper addet evasio domus Jehudae residua radicem deorsum, et faciet fructum sursum; nam. ex Hierosolyma exibunt reliquiae, et evasio e monte Zionis, 37:31, 32:

apud Ezechielem,

Residuos faciam, cum fuerint vobis evasores a gladio inter gentes, quando dispersi fueritis in terra; tunc recordabuntur evasores vestri Mei, 6:8, 9:

apud Joelem,

Fiet omnis qui invocaverit nomen Jehovae, 1 evadet; quia in 2 monte Zionis et in Hierosolyma erit evasio, sicut dixit Jehovah, et inter residuos quos Jehovah vocans, 3:5 [KJV 2:32]:

apud 3 Jeremiam, Non erit evasor aut residuus 4 reliquiis Jehudae, 44:12, 14.

5 Ex his locis patet quid ‘evadere’ quod nempe qui evadunt, sint illi qui reliquias habent, et quod ‘evadere’ sit liberari a damnatione.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts et.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. Esaiam in the Manuscript, and in the First Latin Edition.

4. reliquus, in the First Latin Edition.

5. In

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.